De montibus Sina et Sion 14.1
Verum etiam et vitem aeternam et veram se esse dixit; Patrem suum agricolam. Si ergo Christus vitis vera, utique constat quia et nos, qui in illo credimus et ipsum induimus, sumus vitis vera, quae est vinea Dominica, et Christus custos vineae suae, dicente Salomone: Posuerunt me custodem in vinea.
PL 4, 917Cしかし彼は、自らが永遠で真のぶどうの木であること、自分の父が農夫であることをも言われた。もしキリストが真のぶどうの木であるならば、当然、彼を信じ彼を身にまとう我々もまた真のぶどうの木、すなわち主のぶどう畑であり、キリストは自らのぶどう畑の番人であることが明らかである。ソロモンがこう言っているとおりである。「彼らは私をぶどう畑の番人として置いた」と。
De montibus Sina et Sion 14.2
Invenimus vero in conversatione hujus mundi in similitudinem spiritalem figuraliter esse vineam, habentem dominum et possessorem suum.
PL 4, 918A我々は、この世界の営みのうちに、霊的な類似として、予型的にぶどう畑があることを見出す。それは自らの主人また所有者を持つものである。
De montibus Sina et Sion 14.3
Tempore vero maturo, prope dies vindemiarum, positum in vineam custodem puerum in alto ligno, media vinea confixo; et in eo ligno faciunt speculam quadratam de arundinibus quassatis, et per singula latere quadraturae specula faciunt cavernas ternas, quae faciunt cavernas duodecim: per quam quadraturam cavernarum custos puer omnem vineam perspiciens custodiat, cantans, ne viator ingrediens vineam Dominicam sibi assignatam vexet, vel fures uvam vineae conculcent.
PL 4, 918A実りの時、ぶどうの収穫の日が近づくと、ぶどう畑の真ん中に立てられた高い木の上に、番をする少年が置かれる〔底本は主動詞を欠き、対格の分詞句のまま置かれている。「置かれる」と解した〕。そしてその木の上に、打ち傷めた葦で四角い見張り台を作り、その四角い見張り台の各辺に三つずつの窓を作る。それは合わせて十二の窓となる。この四角い窓を通して、番をする少年はぶどう畑全体を見渡して見張り、歌いながら、通りかかる者が自分に割り当てられた主のぶどう畑を荒らしたり、盗人たちがぶどうの実を踏み荒らしたりしないようにする。
De montibus Sina et Sion 14.4
Quod si importunus fur egens in vineam voluerit introire et uvam demere, illic puer sollicitus de vinea sua deintus de specula dat vocem malam, maledicens et comminans, ne in vineam viator fur audeat accedere, dicens: « Rectum ambula. » Fur autem, timens vocem pueri sibi comminantis, refugit de vinea, speculam videt, vocem audit, puerum intus in specula sibi comminantem non videt, et timens post viam suam vadit.
PL 4, 918Aしかし、もし図々しい貧しい盗人がぶどう畑に入ってぶどうの実を取ろうとするならば、そのとき、自分のぶどう畑を案じる少年は、見張り台の中から不吉な声を発し、呪い、脅して、盗人である通行人がぶどう畑に近づこうとしないようにし、こう言う。「まっすぐ歩け」と。すると盗人は、自分を脅す少年の声を恐れ、ぶどう畑から逃げ去る。見張り台は見えるが、声は聞こえても、見張り台の中で自分を脅している少年の姿は見えず、恐れて自分の道を去って行く。