作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De montibus Sina et Sion

Caput III 第III章

Anonymous · De montibus Sina et Sion · PL 4, 910B · 7 sectiones

De montibus Sina et Sion 3.1

1

Sion autem montem ex prophetico dicto constat esse sanctum et spiritalem; in quo monte Spiritus sanctus filius Dei rex constitutus est, annuntians voluntatem et imperium Dei patris sui: et Sina montem terrenum esse in arida terra constitutum, qui est in Syria Palaestina, ubi est terra Judaea, ubi est et civitas illa interfectrix Prophetarum: ante cujus portam Christus a Judaeis crucifixus est in horto: quae civitas dicitur Hierusalem per Esaiam prophetam, spiritaliter vero execrata et derelicta.

PL 4, 910B

シオン山は、預言的な言葉によって、聖なる、霊的なものであることが確かである。この山において、聖なる霊なる神の子は王として立てられ、その父なる神の御旨と支配を告げ知らせた。他方シナイ山は、シリア・パレスチナにある乾いた地に据えられた地上の山であって、そこはユダヤの地であり、また預言者たちを殺すあの都市があるところである。この都市の門の前で、キリストは園においてユダヤ人たちによって十字架につけられた。この都市は預言者イザヤによってエルサレムと呼ばれるが、霊的には呪われ、見捨てられた都市である。

De montibus Sina et Sion 3.2

2

Nec immerito, quia et Deus ex eodem monte Sina terreno, per Moysen adhuc in carne terrena primi hominis positum, populo Judaeorum terreno et carnali legem a Deo accepit illis tradendam, digitis sacris scriptam in duabus tabulis lapideis (licet digitis sacris, tamen digitis in figura carnis), quasi populo carnali et durissimo: sicut fuerunt tabulae lapideae durissimae, in quibus tabulis Legem acceperunt.

PL 4, 910C

それも当然である。神もまた、その同じ地上のシナイ山から、なお最初の人の地上の肉のうちにあったモーセを通して、地上的で肉的なユダヤの民に、彼らに授けるべき律法を与えられたのであり〔底本は与格 populo が accepit の主語の位置にあり、構文が崩れている。神が民に律法を与えた意に解した〕——それは聖なる指によって二枚の石の板に書かれたものであった(聖なる指ではあるが、しかし肉の形における指である)——あたかも肉的で最も頑なな民に対するかのようであった。まさに、律法を受け取ったその板が、最も頑なな石の板であったとおりである。

De montibus Sina et Sion 3.3

3

Ideo in duabus, quia significaret unitatem populi dividi in duas partes, partem quae salvatur, et partem incredulam quae perit; dicente Angelo ad Rebeccam uxorem Isaac: « Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori. » Rebecca vero figuram portabat Ecclesiae, sicut Isaac vir ejus typum in se portabat Christi.

PL 4, 911A

二枚であったのは、民の一体性が二つの部分に分かたれることを示すためであった。すなわち、救われる部分と、滅びる不信の部分とである。天使がイサクの妻レベッカに言ったとおりである。「二つの国民があなたの胎内にあり、二つの民があなたの腹から分かたれ、一つの民が他の民に勝り、大きい者は小さい者に仕えるであろう」と。レベッカは教会の予型を担っており、その夫イサクがキリストの型を自らのうちに担っていたのと同様である。

De montibus Sina et Sion 3.4

4

Ergo, cum dicit, duae gentes in utero tuo sunt, quia et de gentibus duas partes futuras designabat, partem idololatram perditam, et partem credulam viventem per fidem; hanc unam partem gentium designat in utero Ecclesiae permanere in generationem aeternam in figura Rebeccae; et partem populi infidelium Judaeorum a ventre tunc Rebeccae dividi, et separari a nativitate Ecclesiae.

PL 4, 911A

したがって、「二つの国民があなたの胎内にある」と言われるとき、それは諸国民についても、将来の二つの部分を示していたのである。すなわち、滅びる偶像礼拝の部分と、信仰によって生きる信じる部分とである。この諸国民の一方の部分は、レベッカの予型において、教会の胎内に永遠の世代にわたって留まることを示し、他方、不信のユダヤの民の部分は、そのときレベッカの腹から分かたれ、教会の誕生から切り離されることを示している。

De montibus Sina et Sion 3.5

5

Haec fuit praefiguratio in Genesi per Angelum spiritaliter annuntiata. Haec vero nomina montium talem habent interpretationem in lingua latina, ut demonstret veritatem, qui sint hi duo montes Sina vel Sion: quod quidem post paululum dicturi sumus.

PL 4, 911B

これは創世記において天使によって霊的に告げ知らされた予型であった。しかし、これらの山の名は、ラテン語においてこのような解釈を持ち、シナイ山とシオン山という二つの山が何であるかという真理を示している。このことについては、我々はまもなく後で述べるであろう。

De montibus Sina et Sion 3.6

6

Ita enim hanc veritatis interpretationem probavimus, de principio generis humani venientem.

PL 4, 911B

このようにして我々は、人類の起源に由来するこの真理の解釈を証明したのである。

De montibus Sina et Sion 3.7

7

Ita ab initio mundi et deinceps omnes homines nascentes, de tempore et facto nomina a parentibus suis accipiebant (non quidem ex se, sed a Deo mente impellebantur, qui, antequam fiant, praescius est futurorum) ut quales post crementum aetatis suae futuri essent, posteriori tempore verbis et nominibus hebraicis designaretur; et quid singulis futurum esset, interpretatio nominum designaret veritatem; sicuti tunc temporis in Patriarchis completum est, secundum primi hominis carnem de terrae limo esse, ex ipso protoplasto probamus veritatem.

PL 4, 911B

このように、世の初めから以後、生まれるすべての人間は、その時と出来事に応じて、両親から名を受け取った(もっとも、これは自分自身の考えからではなく、神によって心を動かされたのであり、神は物事が起こる前から未来を予め知っておられる)。それは、彼らが年齢を重ねたのちにどのような者となるかが、後の時にヘブライ語の言葉と名によって示されるためであり、各人にとって未来に何が起こるかを、名の解釈が真理として示すためであった。そのことは、当時、族長たちにおいて成就したとおりである。最初の人の肉が地の泥からできていることに関して、我々はまさにその最初に造られた者そのものから、この真理を証明する。