De montibus Sina et Sion 15.1
Haec conversatio saecularis similatur gratiae spiritali. Ita est enim et in populo deifico, sicut in vinea terrena. Vinea Dominica et spiritalis plebs est Christianorum, quae custoditur jussu Dei Patris a puero Christo in ligni specula exaltato.
PL 4, 918Bこの世の営みは、霊的な恩寵になぞらえられる。地上のぶどう畑におけるのと同様に、神なる民においてもそうだからである。主のぶどう畑、すなわち霊的な民とは、キリスト教徒たちであり、木の見張り台に高められた少年キリストによって、父なる神の命により見張られている。
De montibus Sina et Sion 15.2
Quod si viator diabolus, perambulans viam saecularem, ausus fuerit de vinea spiritali hominem de plebe Dominica separare et vexare, statim a puero coelesti voce correptus et spiritalibus flagris emendatus, exulans ad centesimum, effugit in locis aridis et desertis.
PL 4, 918Bしかし、もし通行人である悪魔が、世の道を歩みながら、霊的なぶどう畑から主の民のうちの一人を引き離し、苦しめようと企てるならば、彼はただちに天なる少年の声によって叱責され、霊的な鞭によって懲らしめられ、百番目の里程標にまで追放されて〔ad centesimum は、都から百番目の里程標のかなたへ退ける追放刑の言い方と取った〕、乾いた荒れた場所へと逃げ去る。
De montibus Sina et Sion 15.3
Hic est custos puer filius Dominicus; qui vineam suam sibi a patre commendatam salvandam et reservandam accepit: de quo Esaias propheta canit, dicens: Ecce puer meus dilectissimus, ponam super eum spiritum meum, et judicium gentibus nuntiabit: non clamabit, neque contendet.
PL 4, 918Cこれが番をする少年、すなわち主の子である。彼は、父から自らに託されたぶどう畑を、救い保つべきものとして受け取った。彼について預言者イザヤはこう歌っている。「見よ、私の最愛の少年、私は彼の上に私の霊を置き、彼は諸国民に裁きを告げ知らせるであろう。彼は叫ばず、争わない。」
De montibus Sina et Sion 15.4
Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, quoadusque expellat in contentione judicium; et in nomine ejus Gentes credent et sperabunt.
PL 4, 918C「打ち傷めた葦を折ることなく、くすぶる灯心を消すことなく、ついには争いのうちに裁きを打ち立てるであろう。そして彼の名において、諸国民は信じ、望みを抱くであろう」と。