De montibus Sina et Sion 11.1
Ecce probavimus per omnium Scripturarum deificarum fidem duos montes, Sina in terra et Sion in coelo, duorum Testamentorum portare figuram, veteris Sina, et novi Sion.
PL 4, 917A見よ、我々はすべての神なる聖書の信によって、地にあるシナイと天にあるシオンという二つの山が、二つの契約の予型を担っていることを証明した。すなわち、シナイは旧い契約の、シオンは新しい契約の予型である。
De montibus Sina et Sion 11.2
Ex quibus duobus montibus, videlicet duobus testamentis, posteriori tempore demonstratos et declaratos habemus duos populos; veterem et priorem Judaeorum, et novum et posteriorem populum Christianorum: Judaeos terrenos, qui terram promissam a Deo acceperunt carnales; et Christianos coelestes, qui regna coelorum a Deo promissa accepturi sunt in futuro saeculo. Caro enim Christianorum spiritalis et immortalis erit.
PL 4, 917Aこの二つの山、すなわち二つの契約から、我々は後の時代に示され明らかにされた二つの民を持つ。すなわち、古く先なるユダヤ人の民と、新しく後なるキリスト教徒の民とである。肉的なユダヤ人たちは地上のものであって、神から約束された地を受け取った。天的なキリスト教徒たちは、来るべき世において神から約束された天の王国を受け取ることになる。キリスト教徒の肉は霊的で不死のものとなるであろう。