De montibus Sina et Sion 7.1
Ecce probavimus per Scripturarum fidem populum majorem et vetustiorem esse Deo in odium conversum, secundum interpretationem montis Sina dicentis, tentatio aeterna et odium. Aeque Sion montis ita interpretatur tentatio exacerbationis et speculatio.
PL 4, 914A見よ、我々は聖書の信によって、より年長で古い民が神に対する憎しみへと転じたことを証明した。シナイ山の「永遠の試みと憎しみ」という解釈のとおりである。同様にシオン山は「憤りの試みと見張り」と解釈される。
De montibus Sina et Sion 7.2
Haec vero interpretatio latina ligni sacri passionem designat, dicente Salomone de ipsa passione Dominica: « Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius, et tentemus quae eventura sunt illi.
PL 4, 914Bこのラテン語の解釈は、聖なる木の受難を示している。ソロモンが主の受難そのものについてこう言っているとおりである。「侮辱と拷問とによって彼を尋問し、彼の畏れ敬いを知り、彼の忍耐を試し、彼に起こることになる事柄を試みよう。」
De montibus Sina et Sion 7.3
Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum; morte turpissima condemnemus illum.
PL 4, 914B「もし彼が本当に神の子であるならば、彼を受け入れ、敵対する者たちの手から彼を解放するであろう。最も恥ずべき死をもって彼を処断しよう。」
De montibus Sina et Sion 7.4
Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit illos malitia ipsorum, et non intellexerunt sacramenta Dei. » Ecce tentatores Judaeos: item scriptum est: « Et tentaverunt Deum in loco inaquoso. » Speculum vero altitudinem ligni declarat, dicente Salomone: « Posuerunt me velut custodiam pomarii, » eo quod in horto in ligno confixus inter duos latrones pependit: et de altitudine ligni ambos speculatur in figura duorum populorum malefactorum; Gentes in saeculi mala facta jacentes, et Judaeos interfectores Prophetarum.
PL 4, 914B「こう考えて、彼らは誤った。彼ら自身の悪意が彼らの目を眩ませ、神の秘義を理解しなかった」と。見よ、試みる者たるユダヤ人たちを。同様にこう記されている。「そして彼らは水のない場所で神を試みた」と。他方、「見張り」とは木の高さを示している。ソロモンがこう言っているとおりである。「彼らは私を果樹園の見張りのように置いた」と。それは、園において木に打ちつけられた彼が、二人の盗賊の間に架けられていたからであり、その木の高さから、彼は二種の悪行の民の予型である両者を見張っていたのである。すなわち、世の悪しき行いのうちに横たわる諸国民と、預言者たちを殺すユダヤ人たちとを。
De montibus Sina et Sion 7.5
Hi sunt duo populi malefactores; quorum figuram in se portabant duo latrones inter quos pependit innocens. Unus blasphemabat; alius vero confessus est quia innocens injuriam patiebatur.
PL 4, 914Cこれが二種の悪行の民である。彼らの予型を、その間で無実の者が架けられた二人の盗賊が自らのうちに担っていた。一人は冒瀆し、他方は、無実の者が不正を被っていることを告白した。
De montibus Sina et Sion 7.6
Jesus autem ambos speculabatur de ligno speculatorio, blasphemum et confessorem; confessorem salvavit et blasphemum perdidit, sicuti de duobus populis fecit.
PL 4, 914Cしかしイエスは、見張りの木から、冒瀆する者と告白する者との両者を見張っておられた。そして告白する者を救い、冒瀆する者を滅ぼされた。二つの民についてなさったのと同様にである。