作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De montibus Sina et Sion

Caput I 第I章

Anonymous · De montibus Sina et Sion · PL 4, 909B · 5 sectiones

De montibus Sina et Sion 1.1

1

PROBATIO capitulorum quae in Scripturis deificis continentur, quae in Veteri Testamento figuraliter scripta sunt, per Novum Testamentum spiritaliter intelligenda sunt, quae per Christum in veritate adimpleta sunt.

PL 4, 909B

神なる聖書に含まれる諸章についての証明。旧い契約に予型として記されたことは、新しい契約によって霊的に理解されるべきものであり、キリストによって真理のうちに成就されたのである。

De montibus Sina et Sion 1.2

2

Nobis enim per Jesum Christum spiritalis intellectus datus est, ipso Jesu dicente: Vobis quidem datum est intelligere sacramenta Dei, aliis autem in similitudinibus.

PL 4, 909B

我々には、イエス・キリストによって霊的な理解が与えられている。イエスご自身がこう言われたとおりである。「汝らには神の秘義を理解することが与えられているが、ほかの者たちには譬えによってである」と。

De montibus Sina et Sion 1.3

3

Invenimus in Evangelio κατὰ Joannem scriptum: Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Quae lex Moysi in monte Sina data est. Verum iterum invenimus scriptum: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ab Hierusalem.

PL 4, 909B

我々は、ヨハネによる福音書にこう記されているのを見出す。「律法はモーセによって与えられ、恩寵と真理はイエス・キリストによって成った」と。このモーセの律法はシナイ山で与えられた。しかし我々はまた、こうも記されているのを見出す。「シオンから律法が出て、主の言葉がエルサレムから出る」と。

De montibus Sina et Sion 1.4

4

Quatenus hoc intelligere debemus? utrum Sina mons ubi a Deo Moysi lex data est, et Sion mons unde lex exivit, unum sint; an vero alter sit Sina mons, et alter sit Sion mons.

PL 4, 909B

我々はこれをどのように理解すべきか。すなわち、神がモーセに律法を与えたシナイ山と、律法が出て行ったシオン山とは一つであるのか、それとも一方はシナイ山であり、他方はシオン山であって別のものであるのか。

De montibus Sina et Sion 1.5

5

Invenimus enim haec nomina duorum montium esse hebraica: verum latina interpretatio nominum differentium ab invicem, ostendit aliud esse Sina montem, et aliud montem Sion.

PL 4, 909C

我々は、この二つの山の名がヘブライ語であることを見出す。しかし、互いに異なるこれらの名のラテン語訳は、シナイ山とシオン山とが別のものであることを示している。