De montibus Sina et Sion 6.1
Ecce interim de multis probationibus pauca diximus, ut ad duorum montium nominum pervenientes, intepretationes eorum montium nominum probemus, qualiter designata sunt ad nostram instructionem; ut ex hac interpretatione nominum, intelligamus montem Sina esse terrenum, et montem Sion esse coelestem.
PL 4, 913Bさて、さしあたり、多くの証明のうちからわずかを述べた。それは、二つの山の名に至って、それらの山の名の解釈を証明するためであり、それらがいかに我々の教化のために定められているかを示すためである。この名の解釈から、シナイ山が地上のものであり、シオン山が天的なものであることを我々が理解するためである。
De montibus Sina et Sion 6.2
Spiritaliter interpretatum Sina, tentatio aeterna et odium; et mons Sion, tentatio exacerbationis et speculatio. Ita intelligitur cum dicitur mons Sina, tentatio aeterna et odium, eo quod ex eo monte Moyses legem acceperit populo durissimo et contumaci.
PL 4, 913B霊的に解釈すれば、シナイは「永遠の試みと憎しみ」であり、シオン山は「憤りの試みと見張り」である。シナイ山が「永遠の試みと憎しみ」と言われるとき、このように理解される。すなわち、その山からモーセが、最も頑なで反抗的な民のために律法を受けたからである。
De montibus Sina et Sion 6.3
Per quam legem tentati a Deo aeterno, inventi sunt non posse eamdem legem sustinere in perpetuum, exinde Deo in odium conversi sunt.
PL 4, 913Cこの律法によって永遠の神から試みられた彼らは、その同じ律法を永久に守り続けることができない者と見出され、そのために神に対する永遠の憎しみへと転じたのである。
De montibus Sina et Sion 6.4
Ideo in nomine montis Sina, unde legem acceperant, interpretatio nominis designavit populum tentatum a Deo, et in odium aeternum esse conversos: ideo dicitur Sina tentatio aeterna et odium. Invenimus enim in Scripturis eos esse a Deo tentatos.
PL 4, 913Cそれゆえ、彼らが律法を受けたシナイ山という名において、名の解釈は、神によって試みられた民が永遠の憎しみへと転じたことを示している。それゆえシナイは「永遠の試みと憎しみ」と言われるのである。我々は聖書のうちに、彼らが神によって試みられたことを見出す。
De montibus Sina et Sion 6.5
Ita positum dicente Domino ad Moysen: Exeat populus iste, et colligat sibi diurnum in diem, et tentabo eos an possint legem meam sustinere an non; et tentati a Deo per legem, inventi sunt ab ea lege alieni.
PL 4, 913Cそれは、主がモーセにこう言われたとおりに置かれている。「この民を出て行かせ、日ごとにその日の分を集めさせよ。そして私は彼らが私の律法を守り続けられるかどうかを試みよう」と。そして律法によって神から試みられた彼らは、その律法とは無縁の者と見出された。
De montibus Sina et Sion 6.6
Exinde Deo in odium aeternum conversi sunt, et completa est interpretatio Sina. Manifesta vero et Moysen, per quem eos Deus per Legem tentavit, in latino interpretatur similiter Moyses tentatio Dei et inventio, per quem tentati a Deo inventi sunt alieni a Legis observatione, ideo in aeternum Deo in odium conversi sunt.
PL 4, 913Cそのため彼らは神に対する永遠の憎しみへと転じ、シナイの解釈は成就した。また、彼らを神が律法によって試みるための道具であったモーセもまた明らかである。ラテン語では同様に、モーセは「神の試みと発見」と解釈される。彼を通して神から試みられた彼らは、律法の遵守とは無縁の者と見出され、それゆえ永遠に神に対する憎しみへと転じたのである。
De montibus Sina et Sion 6.7
Hoc odium in ipso genere Judaeorum scriptum invenimus, dicente Isaac de duobus suis filiis Esau majore et Jacob minore: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
PL 4, 914Aこの憎しみを、我々はユダヤ人という一族そのもののうちに記されているのを見出す。イサクが自分の二人の子、兄エサウと弟ヤコブについてこう言ったとおりである。「私はヤコブを愛し、エサウを憎んだ」と。
De montibus Sina et Sion 6.8
Esau vero major pilosus fuit totus, inquit, quasi corium pilosum, in figura populi majoris, in impietate delictorum suorum constituti.
PL 4, 914A他方、兄エサウは全身毛深かった、と言われている。あたかも毛深い皮のようであり、それは自分たちの罪の不敬のうちに置かれた、より年長の民の予型である。
De montibus Sina et Sion 6.9
Et Jacob fuit lenis et minor, in figura populi novellioris, qui ex dicti audientia per credulitatis fidem ex aspredine saeculi in lenitatem conversus est ad Christum Deum et Dei Filium.
PL 4, 914Aそして弟ヤコブは肌がなめらかで、年下であった。それは、御言葉を聞くことにより、信じる心の信仰によって、世の粗さからなめらかさへと転じ、神であり神の子であるキリストへと向かった、より新しい民の予型である。