De idolorum vanitate 8.1
Unus igitur omnium dominus est Deus. Neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. Ad divinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum. Quando umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit?
PL 4, 575Bそれゆえ、万物の主は唯一、すなわち神である。あの崇高さは、仲間を持つことができない。なぜなら、それのみがあらゆる権力を保持するからである。神的な支配については、地上のことがらからも実例を借りよう。いつ、王国の共有が信義とともに始まったことがあり、あるいは流血なしに終わったことがあっただろうか。
De idolorum vanitate 8.2
Sic Thebanorum germanitas rupta, et permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia. Et Romanos geminos unum non capit regnum, quos unum uteri cedit hospitium. Pompeius et Caesar affines fuerunt, nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerunt.
PL 4, 576Aこうして、テーバイ人の兄弟の絆は破られ、死してなお、火葬の薪が互いに逆らい合う不和が続いた。また、同じ胎内という宿りを共にしたローマの双子でさえ、一つの王国はその二人を収めることができなかった。ポンペイウスとカエサルは姻戚関係にあったが、それでも張り合う権力のうちにあっては、縁戚の絆を保つことはなかった。
De idolorum vanitate 8.3
Nec hoc tu de homine mireris, cum in hoc omnis natura consentiat. Rex unus est apibus, et dux unus in gregibus, et in armentis rector unus: multo magis mundi unus est rector, qui universa quaecumque sunt verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat.
PL 4, 576Aこのことを、お前は人間について不思議に思うには及ばない。この点では自然のことごとくが一致しているからである。蜂には王が一人、群れには指導者が一人、家畜の群れには支配者が一人いる。まして世界には、なおいっそう、支配者が一人いるのであって、この方は存在するすべてのものを、言葉によって命じ、理性によって采配し、力によって成し遂げる。