キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De idolorum vanitate

Caput V 第V章

Cyprian of Carthage · De idolorum vanitate · PL 4, 571B · 6 sectiones

De idolorum vanitate 5.1

1

Regna autem non merito accidunt, sed sorte variantur. Caeterum imperium ante tenuerunt et Assyrii et Medi et Persae, et Graecos et Aegyptios regnasse cognovimus. Ita vicibus potestatum variantibus, Romanis quoque, ut et caeteris, imperandi tempus obvenit.

PL 4, 571B

王国とは功績によって生じるのではなく、運命によって移り変わるものである。かつてはアッシリア人もメディア人もペルシア人も支配を握っており、ギリシア人とエジプト人もまた王として統治したことを我々は知っている。このように諸権力の交替する巡りあわせのなかで、ローマ人にも、他の者たちと同様に、支配する時が巡ってきたのである。

De idolorum vanitate 5.2

2

Caeterum, si ad originem redeas, erubescas. Populus de sceleratis et nocentibus congregatur, et asylo constituto facit numerum impunitas criminum. Nunc, ut rex ipse principatum habeat, ad crimina fit Romulus parricida.

PL 4, 572A

しかし、お前が起源にまで立ち返るならば、恥じ入るであろう。民は、罪人や悪事を働く者たちから集められたのであり、避難所(アシュルム)が設けられたことで、犯罪の免責が人数を増やしたのである。そして王自身が王権を握るために、これらの犯罪に加えて、ロムルスは近親殺しの者となる。

De idolorum vanitate 5.3

3

Atque, ut matrimonium faciat, rem concordiae per discordias auspicatur. Rapiunt, ferociunt, fallunt, ad copiam civitatis augendam. Nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera et cum sociis bella crudelia. Est et gradus summus in Romanis honoribus consulatus.

PL 4, 572A

そして、婚姻を成立させるために、和合という営みを不和によって始める。彼らは、都市の人口を増やすために、掠奪し、猛威をふるい、欺く。彼らにとって婚礼とは、客としての条約を破ることであり、同盟者たちへの残虐な戦争である。ローマ人の官職における最高位は執政官職である。

De idolorum vanitate 5.4

4

Sic consulatum coepisse videmus ut regnum. Filios interficit Brutus ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. Non ergo de religionibus sanctis, nec de auspiciis aut auguriis Romana regna creverunt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt.

PL 4, 572A

このように、執政官職も王政と同じように始まったことを、我々は見る。ブルトゥスは、その罪への票決によって高位への推挙が高まるようにと、自らの息子たちを殺した。それゆえ、ローマの王国は聖なる宗教によって大きくなったのでも、鳥占いや占卜によって大きくなったのでもなく、与えられた時をある定めの終わりまで保っているにすぎない。

De idolorum vanitate 5.5

5

Caeterum et Regulus auspicia servavit, et captus est; et Mancinus religionem tenuit, et sub jugum missus est et victus. Pullos edaces Paulus habuit, apud Cannas tamen caesus est.

PL 4, 572B

さらに、レグルスは鳥占いを守ったが、捕らえられた。マンキヌスは宗教を守ったが、軛の下をくぐらされ、敗れた。パウルスは食欲旺盛な聖鶏を持っていたが、カンナエで討ち取られた。

De idolorum vanitate 5.6

6

C. Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret auguriis et auspiciis renitentibus, sprevit, eo facilius et navigavit et vicit.

PL 4, 572B

ガイウス・カエサルは、冬至の前にアフリカへ船団を渡らせることに対して占卜と鳥占いが逆らっていたのを退けた。そのためかえって容易に航海し、勝利を収めた。