De idolorum vanitate 7.1
Hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecrati delitescunt. Hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper involvunt, nam et falluntur et fallunt, vitam turbant, somnos inquietant, irrepentes etiam spiritus in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut, nidore altarium et rogis pecorum saginati, remissis quae constrinxerant curasse videantur.
PL 4, 574Aそこで、これらの霊は、奉献された彫像や似姿の下に潜んでいる。これらの霊は、自らの息吹によって占い師たちの胸に霊感を吹き込み、内臓の繊維に生命を与え、鳥の飛翔を導き、籤を支配し、神託を作り出し、偽りを常に真実のうちに絡めこむ――というのも彼ら自身も欺かれ、また欺くからである。彼らは生を乱し、眠りを騒がせ、また人の肉体の中に密かに忍び入って心を脅かし、四肢をねじ曲げ、健康を打ち砕き、病を引き起こす。それはみな、自分たちへの崇拝を強いるためであり、祭壇の香りと家畜の焼かれる火とで肥え太った彼らが、自ら縛りつけていたものを解いて、あたかも癒したかのように見せかけるためである。
De idolorum vanitate 7.2
Haec est de illis medela cum illorum cessat injuria; nec aliud illis studium est quam a Deo homines avocare et ad superstitionem sui ab intellectu verae religionis avertere, et cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites quos ad crimen suum fecerint errore participes.
PL 4, 575Aこれが、彼らの加える不正がやむときに彼らがもたらす「治療」である。彼らの目的は、人間を神から引き離し、真の宗教への理解から逸らして自分自身への迷信へと向けさせること以外にはない。そして、彼ら自身が刑罰を受くべき者でありながら、自分たちの犯罪へと迷いによって引き込んだ者たちを、刑罰の道連れとして求めるのである。
De idolorum vanitate 7.3
Hi tamen, adjurati per Deum verum a nobis, statim cedunt et fatentur et de obsessis corporibus exire coguntur.
PL 4, 575Aだが彼らは、我々によって真の神にかけて厳命されると、たちどころに屈服して認め、憑かれた肉体から出ることを強いられる。
De idolorum vanitate 7.4
Videas illos nostra voce et operatione majestatis occultae flagris caedi, igne torreri, incremento poenae propagantis extendi, ejulare, gemere, deprecari, unde veniant et quando discedant, ipsis etiam qui se colunt audientibus confiteri; et vel exsiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adjuvat aut gratia curantis aspirat.
PL 4, 575A我々の声と、隠れた威厳の働きとによって、彼らが鞭打たれ、火に焼かれ、増し加わる刑罰の広がりによって引き延ばされ、泣き叫び、呻き、嘆願し、自分たちがどこから来て、いつ去るのかを、自分を拝む者たち自身が聞いている前でさえ告白するのを、お前は見るであろう。そして、患う者の信仰が助けとなるか、癒す者の恩寵が働きかけるかに応じて、彼らはただちに跳び出すか、あるいは徐々に消え去るかする。
De idolorum vanitate 7.5
Hinc vulgus in odium nostri nominis cogunt, ut nos odisse incipiant homines antequam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.
PL 4, 575Bこれゆえに彼らは、民衆を我々の名への憎悪へと駆り立て、人々が我々を知る前から憎み始めるようにする。それは、いったん我々を知ってしまえば、見倣うことができるようになるか、あるいは断罪できなくなるかもしれないからである。