キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De idolorum vanitate

Caput I 第I章

Cyprian of Carthage · De idolorum vanitate · PL 4, 563C · 2 sectiones

De idolorum vanitate 1.1

1

Deos non esse quos colit vulgus hinc notum est. Reges olim fuerunt, qui ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperunt.

PL 4, 563C

民衆が拝んでいるものが神々ではないことは、ここから知られる。彼らはもと王であった者たちであり、王としての記憶のゆえに、その死後にいたって、なお自分の民のあいだで拝まれ始めたにすぎない。

De idolorum vanitate 1.2

2

Inde illis instituta templa, inde, ad defunctorum vultus per imaginem detinendos, expressa simulacra; et immolabant hostias, et dies festos dando honore celebrabant. Inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant assumpta solatia. Et videamus an stet haec apud singulos veritas.

PL 4, 565A

そこから彼らのために神殿が建てられ、そこから、死者の顔かたちを似姿によって留めるために、像が作り出された。そして人々は犠牲を捧げ、祭日を定めて敬意を尽くして祝った。そこから、初めの世代にとってはただの慰めとして始まったものが、後の世代にとっては祭儀となったのである。それでは、この真理がそれぞれの事例においても成り立つかどうかを見てみよう。