キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De idolorum vanitate

Caput XII 第XII章

Cyprian of Carthage · De idolorum vanitate · PL 4, 579A · 3 sectiones

De idolorum vanitate 12.1

1

Sciebant et Judaei Christum esse venturum. Nam hic illis semper, Prophetis admonentibus, annuntiabatur.

PL 4, 579A

ユダヤ人たちもまた、キリストが来たるべきことを知っていた。実に、この方は、預言者たちが告げるところによって、彼らに常に告げ知らされていたのである。

De idolorum vanitate 12.2

2

Sed significato duplici ejus adventu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intelligendo primum adventum, qui in passione praecessit occultus, unum tantum credunt qui erit in potestate manifestus.

PL 4, 579A

しかし、この方の到来は二重に示されていた。一つは、人間としての務めと模範とを果たすものであり、もう一つは、神を告白するものである。彼らは、受難のうちに先立って隠された仕方で行われたこの第一の到来を理解せず、権力のうちに顕わに現れるであろうものだけを、ただ一つの到来として信じている。

De idolorum vanitate 12.3

3

Quod autem hoc Judaeorum populus intelligere non potuit, delictorum meritum fuit. Sic erant sapientiae et intelligentiae coecitate mulctati, ut qui vita indigni essent haberent vitam ante oculos nec viderent.

PL 4, 579A

だが、ユダヤの民がこのことを理解できなかったのは、彼らの罪への報いであった。彼らは知恵と理解力の盲目という罰を受けていたので、命に値しない者でありながら、命を目の前にしていながら、それを見ることがなかったのである。