Carmen de resurrectione mortuorum 8.1
Est locus Aeoliis Domino dilectus in oris,Lux ubi clara, spiratque salubrior aura,Aeternamque dies atque immutabile tempus,Et secreta Deo regio, ditissima campis,Beataque nimis sereno in cardine sedes,Semper aer laetus, semperque in luce futurus
PL 4, 1030A主に愛でられし一つの地が、アイオリアの岸辺に〔底本は Aeoliis。Eoiis(東方の)の崩れである可能性もあるが、字義どおり訳した〕あり、そこには清らかな光があり、いっそう健やかな風が吹き、永遠の昼と、変わることなき時とがあり、神のために取り分けられた、野に最も富める国があり、安らかなる天の一隅に、いと幸いなる住まいがあり、大気はつねに麗しく、つねに光の中にあり続け
Carmen de resurrectione mortuorum 8.2
Lenis, et aspirant vitalia flamina ventis.Omnia fert aequa solo praedivite tellus.Florea libratis conflagrat purpura pratis.Omnia praerutila miscent non invida lucem,Flos alium laetus suo lumine vestit amictum.Hinc rosea niveo variantur semine rura,
PL 4, 1030A穏やかに、命はぐくむ息吹が風とともに吹き寄せる。いと豊かな土壌をもつ大地は、すべてのものを等しくもたらす。花咲く紫が、平らかな野に燃え立つ。いと輝かしいすべてのものが、惜しみなく光を交わし、花はよろこびて、おのが光で他の花に衣をまとわせる。ここに、薔薇色の野は雪白の種で彩られ、
Carmen de resurrectione mortuorum 8.3
Et roseis nivea crispatur floribus aura,Nescia illa quibus suavescant pulchrius arva.Quis melior specie, vel plus praecellat honore.Numquam florigenis similes nascuntur in hortis,Lilia nec nostris floruerunt talia campis,Nec sic nota rubet, mox ut rosa panditur arva,
PL 4, 1030Bそして雪のように白い風は、薔薇色の花々にさざめき、野そのものは、いずれの花によっていっそう美しく香るかを知らない。いずれの姿がまさり、あるいはいずれがより栄えに勝るのか。かかる花々に似たものは、花咲く園にすら生まれたことなく、かかる百合は我々の野に咲いたことなく、見慣れた花も、この薔薇が野に咲き開くほどには赤らまない、
Carmen de resurrectione mortuorum 8.4
Purpura nec Tyrios sic est incocta rubore,Gemma coloratis fulget speciosa lapillis,Prasinus inde nitet, illic carbunculus ardet,Smaragdus lapsis micantia lumina fundit.Hic et odoriferis nascuntur cinnoma virgis,Et viridi laeto folio conflagrat amomum.
PL 4, 1030B紫布も、テュロスの緋にてこれほどまでには染め抜かれず、宝石は色とりどりの小石とともに、麗しく輝き、かしこには緑玉が光り、そこには紅玉が燃え、エメラルドは、きらめき流れる光を注ぐ〔lapsis は構文が確定できず、直前の lapillis に引かれた誤植の疑いがある。大意で訳した〕。ここにはまた、香り立つ若枝に肉桂が生まれ、そして、アモムムは青々と茂る葉に燃え立つ。
Carmen de resurrectione mortuorum 8.5
Hic jacet ingenitum radiati luminis aurum,Et nemora alta tenent florentia vertice coelum,Virentesque gravant uberrima germina ramos.Nulla suos similes porrexit India lucos,Non ita densa levat viridis cacumina pinus,Nec vernus melius floret cum tempore ramus.
PL 4, 1030B人手によらず生まれし、光を放つ黄金がここに横たわり、高き森は花咲きつつ、その梢に天を捉え、いと豊かな若芽が、青々とした枝をたわませる。インドとて、これに似た森を持ち出したことはなく、緑の松も、これほど密に梢を掲げることはなく、春の頃合いに、枝がこれよりよく花咲くこともない。
Carmen de resurrectione mortuorum 8.6
Nec sic alta comas crispat vibrata cupressus,Hic abietes closae florent in vertice nigrae,Aeternumque virent solae sine grandine silvae,Nulla cadunt folia, nullusque flos tempore desit,Rubore compacta virent cacumina, purpura arbor.Sed puto flos ille rosa est, rubor aequus in illo.
PL 4, 1030B高き糸杉も、揺れつつこれほどに葉を巻き立てることはなく、ここには、こんもりと茂った〔底本は closae。clausae と読む〕黒き樅の木々が、梢に花咲き、雹に見舞われることなく、森だけが永遠に青々と茂り、葉は一枚も落ちず、いかなる時にも花が絶えることはない、梢は赤みを帯びて茂り、紫色の木となる。だが私は思う、あの花は薔薇であり、そこには等しい赤みがあると。
Carmen de resurrectione mortuorum 8.7
Sic speciem talem foliis aspirat odorem.Stat cum flore novis arbor pulcherrima pomis,Vitalemque frugem felicita robora densant.Metella viridantis conflagrant pinguia ramis,Lac etiam plenis manat potabile rivis.Vitam spirat ibi quidquid pia terra virescit.
PL 4, 1030Cかくして、その葉からかかる美しさと香りを吐き出す。いと美しき木は、花と新しき実とともに立ち、幸いなる樫の大樹は〔底本は felicita。felicia と読む〕、命はぐくむ実りを豊かに満たす。豊かな蜜は〔底本は Metella。Et mella の崩れと見て蜜と解した〕、青々と茂る枝に燃えるように輝き、飲むべき乳もまた、満ちた川となって流れる。かしこでは、聖なる大地が芽吹かせるものはみな、命を放つ。
Carmen de resurrectione mortuorum 8.8
Beatosque simul quidquid de germine floret,Atque solum pulchrae redolent medicabile cretae.Fons illic placidus perfundit gramine campos,Quatuor inde rigant partitam flumina terram.Ver puto semper agit vestitus floribus aether.Non frigus variat hiberni sideris auras,
PL 4, 1030Cそして芽より花咲くものはみな、同じく幸いなるものであり、麗しき白土の、癒す力ある土壌は香り立つ。かしこには穏やかな泉が、草生す野を潤し、そこから四つの川が、分かたれた地を潤す。花に装われた天空は、常に春をもたらすと私は思う。冬の星の風を、寒さが変えることはなく、
Carmen de resurrectione mortuorum 8.9
Nec radiata micat pressis caloribus aetas,Coelum luce sua serenas temperat auras,Et reficit foetam meliorem flamine terram.Nox ibi nulla, suas defundunt astra tenebras.
PL 4, 1030C灼けつく暑さで、季節が輝きぎらつくこともなく、天はおのが光で、澄んだ風をやわらげ、そして、その息吹によって、実り豊かな大地をいっそう良きものへと蘇らせる。かしこに夜はなく、星々はおのが闇を注ぎ出す〔suas defundunt astra tenebras は前半と矛盾するようにも見えるが、字義どおり訳した。闇を注ぎ去る意か〕。