テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Scorpiace

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · Scorpiace · PL 2, 136C · 14 sectiones

Scorpiace 8.1

1

Unum igitur gradum insistimus, et in hoc solum provocamus, an praecepta sint a Deo martyria, ut credas ratione praecepta, si praecepta cognoveris, quia nihil Deus non ratione praeceperit.

PL 2, 136C

さて我々はただ一段のみを踏み、この一点だけを問いに付す。すなわち、殉教は神からの命令であるかどうかという点である。それが命令であるとお前が知りさえすれば、それが理にかなって命じられたのだとお前は信じるはずだ。神が理によらずに何ひとつ命じたことはないのだから。

Scorpiace 8.2

2

Siquidem honorata est apud illum mors religiosorum ipsius, ut canit David (Ps. CXV); non opinor ista communis et omnium debitum: atqui justa, etiam ignominiosa est ex elogio transgressionis et merito damnationis; sed illa quae in ipso aditur ex testimonio religionis, et praelio confessionis, pro justitia et sacramento; sicut Esaia (LVII, 1): Videte , inquit, quomodo perit justus, et nemo excipit corde; et viri justi auferuntur, et nemo animadvertit: a facie enim injustitiae perit justus, et erit honor sepultura ejus.

PL 2, 136C

その方のもとでは、その方の敬虔な者たちの死は尊いのだから——ダビデが歌う通りである(詩篇116:15)。これは、思うに、すべての者に共通する当然の道ではない。もっとも、正当な死であっても、違犯の判決と当然の断罪という点から見れば、不名誉なものともなろう。しかし、かの死——信仰の証しと告白の戦いによって、正義と秘義のために、その方において臨まれる死——は事情が異なる。イザヤの言う通りである(イザヤ57:1)。「見よ」とイザヤは言う、「義人がいかにして滅びるかを。だが誰も心に留めない。義しい人々は取り去られるが、誰も気に留めない。義人は不義の面前から滅びるのであり、その埋葬は栄誉となるであろう」。

Scorpiace 8.3

3

Habes hic quoque et praedicationem et remunerationem martyriorum. A primordio enim justitia vim patitur.

PL 2, 137A

ここにもまた、殉教についての予告と、その報いとが見出される。正義は太初から暴力を被ってきたのである。

Scorpiace 8.4

4

Statim ut coli Deus coepit, invidiam religio sortita est: qui Deo placuerat, occiditur, et quidem a fratre; quo proclivius impietas alienum sanguinem sectaretur, a suo auspicata est. Denique, non modo justorum; verum etiam et prophetarum.

PL 2, 137A

神が崇められ始めるや否や、信仰は妬みをその分け前として得た。神に気に入られていた者は殺される、しかも兄弟の手によって。不敬が他人の血を追い求めるのにいっそう容易であるように、まず身内の血から手を染めたのである。かくして、義人たちだけではない。預言者たちもまた同じ目に遭った。

Scorpiace 8.5

5

David exagitatur, Elias fugatur, Jeremias lapidatur, Esaias secatur, Zacharias inter altare et aedem trucidatur, perennes cruoris sui maculas silicibus adsignans.

PL 2, 137B

ダビデは追い立てられ、エリヤは追われ、エレミヤは石打たれ、イザヤは鋸で引かれ、ザカリヤは祭壇と神殿のあいだで惨殺され、おのれの血の染みを石畳に永く刻みつけた。

Scorpiace 8.6

6

Ipse clausula Legis et Prophetarum; nec prophetes, sed angelus dictus, contumeliosa caede truncatur in puellae psalticae lucar. Et utique qui spiritu Dei agebantur, ab ipso in martyria dirigebantur, ut et jam patiendo quae et praedicassent.

PL 2, 137B

彼こそは律法と預言者の終わりを画す者であり、預言者ならぬ天使と呼ばれながら、辱めに満ちた殺され方をされ、竪琴弾きの娘への出演料として首を刎ねられた。神の霊に動かされていた者たちは皆、まさにその霊によって殉教へと導かれ、こうしてすでに預言していたことを、今度は自ら身をもって被ることになったのである。

Scorpiace 8.7

7

Proinde et trina fraternitas, cum dedicatio imaginis regiae urbem urgeret officio, non ignoraverunt quid fides, quae sola in illis captiva non fuerat, exigeret; moriendum scilicet adversus idololatriam.

PL 2, 137B

そこでまた、あの三人兄弟は——王の像の奉献が都市にその務めを強いたとき——自分たちのうちで唯一虜とならずにいたその信仰が何を求めているかを、知らずにいることはなかった。すなわち、偶像崇拝に抗して死なねばならぬということを。

Scorpiace 8.8

8

Meminerant enim et Jeremiae scribentis ad eos (Baruch, VI), quibus illa captivitas imminebat: Et nunc videbitis deos Babyloniorum aureos et argenteos et ligneos portari super humeros, ostentantes nationibus timorem.

PL 2, 137B

彼らは、その虜囚が迫っていた自分たちに宛ててエレミヤが書き送った言葉を覚えていたのである(バルク6章)。「さて汝らは、金銀木で造られたバビロニア人の神々が肩に担がれて運ばれ、諸国民に恐れを見せびらかすのを見るであろう。」

Scorpiace 8.9

9

Cavete igitur ne et vos consimiles sitis Allophylis, et timore capiamini, dum aspicitis turbas adorantes retro eos et ante; sed dicite in animo vestro: Te, Domine, adorare debemus.

PL 2, 137C

「それゆえ、汝らはあの異邦人らに似た者とならぬよう気をつけよ。前にも後ろにも並ぶ群衆が拝んでいるのを見て、恐れに捕らわれることのないように。むしろ、心のうちにこう言え。『主よ、我々が崇めるべきは汝である』と」。

Scorpiace 8.10

10

Itaque dixerunt a Deo concepta fiducia, quando vigore animi conditionales minas regis excutiunt (Dan., III, 16): Non habemus necessitatem respondendi huic tuo imperio.

PL 2, 137C

そこで彼らは、神から受けた確信をもって言った。気力をもって王の条件付きの脅しを払いのけたときのことである(ダニエル3:16)。「我々には、あなたのこの命令に答える必要はない。

Scorpiace 8.11

11

Est enim Deus noster quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis, et ex manibus tuis; et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur, nec imaginem tuam auream, quam stauisti, adorabimus. O martyrium et sine passione perfectum!

PL 2, 137C

我々が崇めるこの神は、火の炉から、またあなたの手から、我々を救い出す力を持つ方である。そのときあなたには明らかになるだろう、我々があなたの偶像に仕えることも、あなたが立てた金の像を拝むこともないと」。おお、苦しみを受けることなくして全うされた殉教よ。

Scorpiace 8.12

12

Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea Deus texit, ne potestatem ejus mentiri viderentur.

PL 2, 138A

彼らは十分に苦しみ、十分に焼かれた。それゆえにこそ神は彼らを覆い守られたのであり、それは彼らが神の力について偽りを述べたと見えることのないようにするためである。

Scorpiace 8.13

13

Nam et Danielem nullius praeter Dei supplicem, et idcirco a Chaldaeis delatum ac depostulatum, statim utique conclusa et usitata feritas leonum devorasset, si Darii digna praesumptio de Deo falli debuisset.

PL 2, 138A

また、神以外の誰にも嘆願しなかったダニエルも、それゆえカルデア人に告発され、引き渡すよう求められたのだが、もしダリウスが神について抱いたふさわしい思い込みが裏切られるべきものであったなら、閉じ込められた獅子どもの、いつもと変わらぬ獰猛さに直ちに喰い尽くされていたはずである。

Scorpiace 8.14

14

Caeterum, pati oportebat omnem Dei praedicatorem atque cultorem qui ad idololatriam provocatus negasset obsequium, secundum illius quoque rationis statum, qua et praesentibus tunc et posteris deinceps commendari veritatem oportebat, pro qua fidem diceret passio ipsorum defensorum ejus; quia nemo voluisset occidi, nisi compos veritatis. Talia a primordio et praecepta et exempla debitricem martyrii fidem ostendunt.

PL 2, 138A

しかし、神の宣べ伝える者、また神の礼拝者であって、偶像崇拝へと誘われてなお崇拝の行為を拒んだ者はすべて、苦しみを受けねばならなかった。それはまた、次のような理の据わりに従ってのことでもある。すなわち、真理はその時居合わせた者たちにも、後に続く者たちにも推奨されねばならず、その真理のために、真理を守る者たち自身の受難が信頼性を語るはずであった。なぜなら、真理を得た者でなければ、誰も殺されることを望みはしなかったであろうから。かくのごとく、太初からの命令も実例も、信仰が殉教を負うべきものであることを示している。