Scorpiace 13.1
Paulus vero Apostolus de persecutore (Act. IX), qui primus Ecclesiae sanguinem fudit, postea gladium stylo mutans, et convertens machaeram in aratrum; lupus rapax Benjamin, dehinc ipse afferens escam secundum Jacob, qualiter martyria, jam et sibi optabilia, commendat! cum de Thessalonicensibus gaudens: Uti, inquit (II Thessal. I, 3, 4), gloriemur in vobis in Ecclesiis Dei pro tolerantia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen justi judicii Dei, ut digni habeamini regno ejus, pro quo et patimini.
PL 2, 148A他方、使徒パウロは迫害者から出た者である(使徒行伝9章)——最初に教会の血を流した彼は、後に剣を筆に持ち替え、太刀を鋤に打ち直した。かみ裂く狼ベニヤミンでありながら、こうしてヤコブの言葉どおり、みずから糧をもたらす者となったのだ。かくして彼は、いまや自分にとってさえ望ましいものとなった殉教を、いかに勧め讃えることか。テサロニケの人々について喜びつつ、彼は言う。「我々が、神の諸教会において汝らのことを誇りとするのは、汝らがあらゆる迫害と苦難のうちに示す忍耐と信仰のゆえである。汝らはそれに耐え忍ぶことによって神の正しい裁きの証しを示し、そのために苦しみを受けているところの御国にふさわしい者とされるのだ」(二テサロニケ1:3-4)。
Scorpiace 13.2
Sicut et ad Romanos (Rom. V, 11): Non solum autem, verum etiam exultantes in pressuris; certi quod pressura tolerantiam perficit, tolerantia vero probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit.
PL 2, 148Bローマの人々に宛てても同様である(ローマ5:11)。「それだけでなく、我々は苦難においてもなお喜び誇る。苦難は忍耐を、忍耐は練達を、練達は希望を生み出すことを知っているからであり、希望は失望に終わることがない」。
Scorpiace 13.3
Et rursus (Rom. VIII, 17): Quod si filii, et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes vero Christi: siquidem compatimur , uti et cum illo glorificemur. Reputo enim passiones hujus temporis non esse dignas ad gloriam, quae in nobis revelabitur .
PL 2, 148Bそしてまた(ローマ8:17)。「もし子であるなら、また相続人でもある——神の相続人であり、キリストとの共同相続人である。ともに苦しむのであれば、ともに栄光を受けることになるからである。私は、いまの時のこの苦しみは、やがて我々のうちに現れる栄光に比べるに値しないと考える」。
Scorpiace 13.4
Et ideo postmodum: Quis, inquit (Rom. VIII, 35), separabit nos a dilectione Christi? pressura, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an machaera, secundum quod scriptum est: tui caussa mortificamur tota die, deputati sumus ut pecora jugulationis; sed in omnibus istis supervincimus pro eo qui nos dilexit.
PL 2, 148Cそれゆえ後にはこう言う(ローマ8:35)。「誰が我々をキリストの愛から引き離すというのか。苦難か、行き詰まりか、飢えか、裸か、危険か、剣か。『汝のために我々は一日中死にさらされ、屠られる羊のごとくに数えられている』と書かれているとおりである。しかしこれらすべてにおいて、我々を愛してくださった方のために、我々は勝ちに勝つのだ」。
Scorpiace 13.5
Persuasum enim habemus, quod neque mors, neque vita, neque virtus, neque sublimitas, neque profundum, neque alia conditio poterit nos a dilectione Dei separare, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
PL 2, 148C「我々は確信している。死も、命も、力も、高きものも、深きものも、他のいかなる境遇も、我々の主イエス・キリストにある神の愛から我々を引き離すことはできないと」。
Scorpiace 13.6
Sed et Corinthiis passiones suas enumerans (II Cor. XI, 33), patiendum utique praefinivit: In laboribus abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius; a Judaeis quinquies quadragenas citra unam accepi, ter virgis caesus, semel lapidatus, et reliqua.
PL 2, 148Cコリントの人々に向けて自らの受難を数え上げつつ(二コリント11:33)、当然、苦しむべきことをあらかじめ定めている。「労苦においてはなお多く、投獄においては数知れず、死に瀕したことも度重なる。ユダヤ人からは四十に一つ足りない鞭を五度受け、杖で三度打たれ、一度は石で打たれ、その他もろもろ」。
Scorpiace 13.7
Quae si magis incommoda quam martyria videbuntur, tamen rursus: Propter quod, inquit (II Cor. XII, 10), boni duco in infirmitatibus, in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo.
PL 2, 149Aこれらは殉教というより苦難と見えるかもしれないが、それでも彼は重ねて言う(二コリント12:10)。「それゆえ私は、キリストのために、弱さにおいても、不正においても、窮乏においても、迫害においても、行き詰まりにおいても、それをよしとする」。
Scorpiace 13.8
Etiam in superioribus (II Cor. IV, 8): Qui in omnibus tribulemur, sed non coangustemur; et indigeamus, sed non perindigeamus; quoniam persecutionibus agitemur, sed non derelinquamur; qui dejiciamur, sed non pereamus: semper mortificationem Christi Jesu in corpore nostro circumferentes.
PL 2, 149Aさらにその前の箇所でも言う(二コリント4:8)。「我々はあらゆる点で苦しめられるが行き詰まることはなく、窮するが尽き果てることはなく、迫害されるが見捨てられることはなく、打ち倒されるが滅びることはない。つねにキリスト・イエスの死を我々の肉体に帯びながら」。
Scorpiace 13.9
Sed etsi, inquit, exterior homo noster vitiatur, caro scilicet, vi persecutionum; sed interior renovatur die et die; anima scilicet spe promissionum.
PL 2, 149A「しかし」と彼は言う、「我々の外なる人は、すなわち肉は、迫害の力によって傷むとしても、内なる人は日々新たにされる。すなわち魂は、約束の希望によって」。
Scorpiace 13.10
Nam quod ad praesens, temporale et leve pressurae nostrae per supergressum in supergressum aeternum pondus gloriae perficit nobis, non intuentibus quae videntur, sed quae non videntur.
PL 2, 149A「いま現にある、一時的で軽いこの苦難は、あふれるほどにあふれて、永遠の重みある栄光を我々にもたらす——見えるものにではなく、見えないものに目を注ぐ我々に」。
Scorpiace 13.11
Quae enim videntur, temporalia, de incommodis dicens; quae vero non videntur, aeterna, de praemiis spondens.
PL 2, 149B見えるものとは一時的なものであり、これによって不都合を語り、見えないものとは永遠のものであって、これによって報いを約束しているのである。
Scorpiace 13.12
Thessalonicensibus vero de vinculis scribens, utique beatos affirmavit, (Phil. I, 29), quibus donatum esset non tantum credere in Christum, sed etiam pro ipso pati: Eumdem, inquit, agonem habentes quem in me vidistis, et nunc audistis .
PL 2, 149Bテサロニケの人々に宛てて捕縛について書きながら、彼は確かに、キリストを信じることだけでなく、そのために苦しむことをも許された者たちを幸いと言い切っている(フィリピ1:29)。「汝らが私において見、いままた聞いているのと同じ戦いを、汝らも担っている」と彼は言う。
Scorpiace 13.13
Nam et si libor super sacrificium, gaudeo et congaudeo omnibus vobis, perinde et vos gaudete et congaudete mihi (ibid., II, 17). Vides quam martyrii definiat felicitatem, cui de gaudio mutuo acquirit solemnitatem.
PL 2, 149B「たとえ私が生贄の上に注ぎ出される〔献酒となる〕としても、私は喜び、汝ら皆とともに喜ぶ。同様に汝らも喜び、私とともに喜べ」(同書2:17)。お前には分かるであろう、彼が殉教の至福をいかに定めているかが——互いの喜びから、それに厳粛な祝いを得ているのだ。
Scorpiace 13.14
Ut proximus denique voti sui factus est, qualiter de prospectu ejus exsultans Timotheo scribit (II Tim. IV, 6, 7)? Ego enim jam libor, et tempus dijunctionis instat .
PL 2, 149Bついに、おのれの願いに近づいた者となったとき、その見込みに喜び躍りながら、彼がテモテにどのように書いたことか(二テモテ4:6-7)。「私はすでに献酒として注がれようとしており、私が去る時が迫っている」。
Scorpiace 13.15
Agonem bonum decertavi, cursum consummavi, fidem custodivi; superest corona, quam mihi Dominus illa die reddet, scilicet passionis.
PL 2, 149C「私は良き戦いを戦い抜き、走るべき道を走り終え、信仰を守り通した。あとに残るは冠のみである。主はかの日に、それを私に返してくださるであろう」——すなわち受難の冠を。
Scorpiace 13.16
Satis et ipse supra allocutus (II Tim. II, 11; II Tim. 1, 8): Fidelis sermo: si enim commortui sumus Christo, et convivemus; si sufferimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ille nos negabit; si non credimus, ille fidelis est, negare se non potest.
PL 2, 149C彼自身、すでにその前でも十分に語っていた(二テモテ2:11、二テモテ1:8)。「これは信ずべき言葉である。もし我々がキリストとともに死んだのなら、ともに生きるであろう。もし耐え忍ぶなら、ともに統べ治めるであろう。もし否むなら、彼もまた我々を否むであろう。もし我々が信じなくとも、彼は誠実であって、おのれを否むことはできない」。
Scorpiace 13.17
Ne ergo confundaris martyrio Domini nostri, neque me vinctum ejus; quia praedixerat: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sanae mentis. Virtute enim patimur ex dilectione in Deum, et sana mente, cum ob innocentiam patimur.
PL 2, 150A「それゆえお前は、我々の主の殉教を恥じてはならない。その虜となった私をも恥じてはならない」。彼はすでにこう言っていたからである。「神は我々に恐れの霊を与えたのではなく、力と愛と健全な心の霊を与えられたのだ」。力によって我々が苦しむのは神への愛のゆえであり、無垢のゆえに苦しむときには、健全な心をもって苦しむのである。
Scorpiace 13.18
Sed et sicubi tolerantiam praecipit, quibus magis eam quam passionibus prospicit? sicubi ab idololatria divellit, quid ei magis quam martyria praevellit?
PL 2, 150Aしかし彼が忍耐を命じるとき、苦しみを措いて、いったい何をこそそこに見据えているというのか。偶像崇拝から引き離すとき、殉教を措いて、いったい何をそこに優先させているというのか。