テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Scorpiace

Caput IV 第IV章

Tertullian · Scorpiace · PL 2, 129C · 6 sectiones

Scorpiace 4.1

1

Hanc igitur si a primordio constat et prohibitam de tot tantisque praeceptis, et nunquam impune commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen apud Deum deputari, quam hujusmodi transgressionem, ultro intelligere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem, jam tunc martyriis patrocinatam, non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatriam: aliter enim martyria non evenirent; et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat.

PL 2, 129C

さて、これ(偶像崇拝)が太初よりこれほど多くの重い命令によって禁じられており、これほど多くの重い実例によって罰を免れて犯されたことは一度もなく、この種の違反ほど神の前に傲慢な犯罪はほかにないと分かっているのなら、我々はおのずと悟らねばならない。神の告知と処罰との意図が、そのときすでに殉教を庇護していたこと——それも疑うべきではないばかりか、耐え忍ぶべきものとしても——を。すなわち神は偶像崇拝を禁じることによって、まさにその殉教に場を与えていたのである。さもなくば殉教は起こりえなかったであろう。そして神は、場を与えたものごとが実際に起こることを欲しつつ、みずからの権威をあらかじめ打ち立てていたのである。

Scorpiace 4.2

2

Nunc enim de Dei voluntate compungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium Deum insinuet, cujus haec non sit voluntas; aut nostrum nihilominus destruat, cujus talis sit voluntas; aut omnino neget voluntatem Dei, si ipsum negare non poterit.

PL 2, 130A

今や我々は神の意志をめぐって刺されている。さそりはこの刺し傷を重ね、この意志を否定し、この意志を非難する。それは、この意志を持たぬ別の神を仄めかすためか、あるいはそのような意志を持つ我々の神をなおも打ち倒すためか、あるいは神御自身を否定できぬ場合には、神の意志そのものを端的に否定するためである。

Scorpiace 4.3

3

Nos autem de Deo alibi dimicantes, et de reliquo corpore haereticae cujusque doctrinae, nunc in unam speciem congressionis certas praeducimus lineas, non alterius Dei, quam Israelis, eam defendentes voluntatem, quae martyriis locum fecerit, tam ex praeceptis prohibitae semper, quam ex judiciis punitae idololatriae.

PL 2, 130B

しかし我々は、神について、また異端の各教説の残りの部分については、他所ですでに争ってきた。今この一つの種類の対決のためには、確かな境界線を先んじて引いておく。我々が擁護するのは、イスラエルの神をおいてほかならぬその神の意志であって、この意志こそが、常に命令によって禁じられ、また裁きによって罰せられてきた偶像崇拝のゆえに、殉教に場を与えたのである。

Scorpiace 4.4

4

Si enim praeceptum observatum vim patitur, hoc erit quodammodo observandi praeceptum, ut id patiar per quod potero observare praeceptum: vim scilicet quaecumque mihi imminet caventi ab idololatria. Et utique qui imponit praeceptum, extorquet obsequium.

PL 2, 130B

命令が守られることで暴力を被るのなら、これはある意味で命令を守れという命令そのものである。すなわち、命令を守るためにこそ、私はそれを被らねばならないのだ——偶像崇拝を用心深く避ける私に迫るいかなる暴力であれ。そして命令を課す者は、当然その崇拝の行為を強いるのである。

Scorpiace 4.5

5

Non potuit ergo noluisse ea evenire, per quae constabit obsequium. Praescribitur mihi ne quem alium Deum dicam; ne, vel dicendo, non minus lingua quam manu Deum fingam; ne quem alium adorem, aut quoque modo venerer, praeter unicum illum qui ita mandat; quem et jubeor timere, ne ab eo deserar; et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar.

PL 2, 130B

ゆえに神は、崇拝の行為が成り立つその出来事を欲しなかったはずがない。私には、他のいかなる神も語ってはならないと定められている。語ることによってすら、手によるのと変わらず舌によって神を造り出してはならない。かく命じるただ一つのその方のほかに、他のいかなる神も拝んではならず、いかなる仕方でも崇めてはならない。私はその方を、見捨てられぬために恐れよと命じられ、また全実体をもって愛し、その方のために死ねと命じられているのだ。

Scorpiace 4.6

6

Huic sacramento militans ab hostibus provocor, par sum illis si manus dedero; hoc defendendo depugno in acie, vulneror, concidor, occidor. Quis hunc militi suo exitum voluit, nisi qui tali eum sacramento consignavit?

PL 2, 130C

この誓約に仕える兵として、私は敵から挑まれる。もし降伏すれば、私は彼らと同じになってしまう。この誓約を守り抜こうとして、私は戦列の中で戦い、傷を負い、斬り倒され、殺される。この最期をこの兵に望んだのは、そのような誓約によって彼に証印を押した方をおいてほかにあろうか。