Scorpiace 5.1
Habes igitur Dei mei voluntatem: occursum est huic plagae. In alium ictum consideremus, de voluntatis qualitate. Longum est ut Deum meum bonum ostendam, quod jam a nobis didicerunt Marcionitae. Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi.
PL 2, 130Cこれでわが神の意志は分かったはずだ。この刺し傷には手当てをした。次の一突きを、意志の性質について見よう。わが神が善いことを示すのは長くなる。それはすでにマルキオン派が我々から学んだことだ。さしあたり神と言われるだけで、善いと信じることが必然となるには十分である。
Scorpiace 5.2
Malum enim Deum qui praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut Deum negare debebit, quem malum existimarit; aut bonum dicere, quem Deum pronuntiarit. Bona igitur erit et voluntas ejus, qui nisi bonus, non erit Deus.
PL 2, 131A悪しき神を思い込んだ者は、両方を同時に成り立たせることはできない。悪いと見なした者を神ではないと否定するか、神と宣言した者を善いと言うか、どちらかでなければならない。ゆえにその意志もまた善いものであろう。善くなければ、神ではありえないのだから。
Scorpiace 5.3
Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit. Bonum contendo martyrium apud eumdem Deum, a quo et prohibetur et punitur idololatria. Obnititur enim et adversatur idololatriae martyrium.
PL 2, 131Aこのことは、神が欲したその事柄自体の善さによっても証明されよう。すなわち殉教のことを言っているのだ。善いものは、善き者でなければ欲しなかったはずだから。私は主張する、殉教はまさにその神のもとで善いものであると。その神によって偶像崇拝は禁じられ、また罰せられるのだから。なぜなら殉教は偶像崇拝に抗い、これに敵対するからである。
Scorpiace 5.4
Malo autem obniti et adversari nisi bonum non potest. Non quasi negemus esse aemulationem, tam malorum inter se, quam et bonorum. Sed alia conditio est hujus tituli.
PL 2, 131A悪に抗い、これに敵対しうるのは、善いものでなければ不可能である。悪同士のあいだにも、また善同士のあいだにも張り合いがあることを、我々は否定しはしない。しかしこの件の事情は別である。
Scorpiace 5.5
Martyrium enim non de communi aliqua malitia certat cum idololatria, sed de sua gratia; liberat enim ab idololatria. Quod a malo liberat, quis non bonum pronuntiabit? quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii, quam mortis et vitae?
PL 2, 131B殉教は、なんらかの共通の悪意から偶像崇拝と争うのではなく、それ自身に備わる恩寵のゆえに争うのである。すなわち殉教は偶像崇拝から解放するのだ。悪から解放するものを、善いと宣言しない者があろうか。偶像崇拝と殉教との敵対とは、死と生の敵対にほかならない。
Scorpiace 5.6
In tantum vita martyrio deputabitur, quantum mors idololatriae. Vitam qui malum dixerit, habet mortem quam bonum dicat.
PL 2, 131B生が殉教に帰せられるのと同じだけ、死は偶像崇拝に帰せられよう。生を悪いと言う者には、善いと言うべき死がある。
Scorpiace 5.7
Est et haec perversitas hominum, salutaria excutere, exitiosa suscipere, periculosa quaerere, medica male vitare; mori denique citius, quam curari desiderare. Nam et medicinae praesidium plures refugiunt: plures enim stulti, plures timidi, et male verecundi.
PL 2, 131B人間にはまたこのような倒錯もある。救いとなるものを払いのけ、破滅をもたらすものを受け入れ、危険なものを求め、薬となるものを誤って避けること。すなわち、治療されることを望むよりもむしろ速やかに死ぬことである。実に、薬の助けから逃げる者は多い。愚かな者が多く、臆病な者が多く、間違った羞恥心を持つ者が多いからである。
Scorpiace 5.8
Et est plane quasi saevitia medicinae, de scalpello, deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari, et inuri, et extendi, idcirco malum, quia dolores utiles affert: nec quia tantummodo contristat, recusabitur; sed quia necessario contristat, adhibebitur.
PL 2, 131Bそして確かに、薬にはあたかも残酷さのようなものがある——メスにも、焼灼にも、辛子〔膏〕の焼けるような痛みにも。しかし切られること、焼かれること、引き伸ばされることは、有益な苦痛をもたらすからといって、それゆえに悪いのではない。ただ苦しませるというだけの理由で拒まれることはなく、むしろ必然的に苦しませるからこそ、それは施されるのである。
Scorpiace 5.9
Horrorem operis fructus excusat. Ululans denique ille, et gemens, et mugiens inter manus medici, postmodum easdem mercede cumulabit, artifices optimas praedicabit, et saevas jam negabit.
PL 2, 132Aその業のもたらす戦慄は、実りによって免罪される。実に、医師の手の中でわめき、うめき、うなっていたその人も、のちにはその同じ手に報酬を積み上げ、この上ない名手であると褒め称え、もはや残酷であったとは言わなくなるのだ。
Scorpiace 5.10
Sic et martyria desaeviunt, sed in salutem; licebit et Deo in vitam aeternam per ignes et gladios et acerba quaeque curare.
PL 2, 132A殉教もまた同様に猛威をふるうが、それは救いのためである。神もまた、火や剣やあらゆる苛烈なものを通して、永遠の生命へと治療することが許されよう。
Scorpiace 5.11
Sed medicum quidem miraberis etiam in illo, quod ferme pares adhibet qualitates medelarum adversus qualitates querelarum: cum quasi de perverso auxiliatur, per ea subveniens per quae laboratur.
PL 2, 132Aしかしお前は、医師についてこのことにも驚くであろう。すなわち医師は、病の訴えの性質に対して、それとほぼ同じ性質を持つ治療を施すこと——あたかも転倒したかたちで助けるかのように、まさにそれによって苦しめられているそのものを通して救いをもたらすのである。
Scorpiace 5.12
Nam et calores caloribus amplius onerando compescit, et ardores siti potius macerando restinguit, et fellis excessus amaris quibusque potiunculis colligit, et sanguinis fluxus defusa insuper venula revocat.
PL 2, 132Aすなわち医師は、熱をいっそう熱で重ねることによって抑え、渇きの火照りをむしろ渇きで苦しめることによって鎮め、胆汁の過剰をなんらかの苦い飲み薬でもって集め治め、血の流れを、さらに血管を開いて出血させることによって引き戻すのである。
Scorpiace 5.13
Deum vero, et quidem zelotem, culpandum existimabis, si voluit certasse cum caussa, et injuriae aemulando prodesse, mortem morte dissolvere, occisionem occisione dispargere, tormentis tormenta discutere, supplicia suppliciis evaporare, vitam auferendo conferre, carnem laedendo juvare, animam eripiendo servare.
PL 2, 132Bまことに神を、しかも妬む神を、お前は非難すべきだと考えるであろう——もし神が、その原因そのものと争い、不正と張り合うことで益をもたらし、死をもって死を打ち破り、殺害をもって殺害を打ち散らし、拷問をもって拷問を打ち払い、刑罰をもって刑罰を蒸発させ、生命を奪うことによって生命をもたらし、肉を傷つけることによって助け、魂を引き裂き取ることによって守ろうとしたのなら。
Scorpiace 5.14
Perversitas quam putas, ratio est; quod saevitiam existimas, gratia est: ita Deo de momentaneis aeterna medicante. Magnifica bono tuo Deum tetrum: incidisti in manus ejus, sed feliciter incidisti; incidit et ille in aegritudines tuas.
PL 2, 132Bお前が転倒と思うものは理であり、残酷さと見なすものは恩寵である。かくして神は、束の間のものによって永遠のものを治療するのである。お前自身の益のために、この恐ろしく見える神を称え上げよ。お前は御手のうちに落ちた、しかし幸いにも落ちたのだ。そしてその方もまた、お前の病のうちに落ちてこられたのである。
Scorpiace 5.15
Homo semper medico prior negotium facit: denique sibimetipse periculum mortis attraxit. Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit.
PL 2, 132B人間はつねに、みずから先んじて医師に仕事を作ってやる。実に、人間は死の危険をみずから引き寄せたのである。人間は自らの主から、あたかも医師からのように、生きるための法に従った十分に有益な規律を受けていた——あらゆるものを食べてよいが、ただ一本の若木だけは控えよ、と。医師たる方はこの木がさしあたり害をなすことをすでに知っておられたのである。しかし人間は、みずから望んだ者の言うことを聞き入れ、節制を破り、禁じられたものを食べ、違反によって満腹し、消化不良となって死へと至った。みずから欲したのだから、正当にも、完全に滅び去るにこの上なくふさわしい者であった。
Scorpiace 5.16
Sed Dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas, et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes, ita et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit.
PL 2, 133Aしかし主は、罪の熱に耐えつつ、時が経つうちに薬が調えられるまで、少しずつ治療薬を組み立てられた——すべて信仰の規律であり、それ自体が悪徳と張り合うもの、死の言葉を生命の言葉によって断ち切り、違反への聞き従いを献身への聞き従いによって磨き削るものである。かくして、かの医師たる方は、死ねと命じるときでさえも、死の宿痾を締め出すのである。
Scorpiace 5.17
Quid gravatur pati nunc homo ex remedio, quod non est tunc gravatus pati ex vitio? displicet occidi in salutem, cui non displicuit occidi in perditionem? nauseabit ad antidotum, qui hiavit ad venenum?
PL 2, 133A治療薬から今こうむることを、人間はなぜ重荷に思うのか——悪徳からこうむることをかつて重荷に思わなかったというのに。救いのために殺されることが不快だというのか、滅びのために殺されることを不快と思わなかった者が。解毒剤に対して吐き気を催すのか、毒に対しては大口を開けていた者が。