Scorpiace 12.1
Quis nunc medullas Scripturarum magis nosset, quam ipsa Christi schola? quos et sibi discipulos Dominus adoptavit, omnia utique edocendos; et nobis magistros adornavit, omnia utique docturos.
PL 2, 146Bいま、聖典の髄を、キリストの学び舎そのものより深く知る者があろうか。主はこの者たちを、ご自身のために弟子として選び取り、すべてを教え尽くされるべき者となし、また我々のためには教師として整え、すべてを教える者となされたのである。
Scorpiace 12.2
Cui potius figuram vocis suae declarasset, quam cui effigiem gloriae suae revelavit, Petro, Jacobo, Joanni, et postea Paulo, quem paradisi quoque compotem fecit ante martyrium? An et illi aliter quam sentiunt scribunt, fallaciae magistri, non veritatis?
PL 2, 146B栄光の似姿を啓示された者たちを措いて、ほかの誰にむしろ御声の形を告げ知らせたであろうか——ペトロ、ヤコブ、ヨハネに、そして後にはパウロに。パウロについては、殉教に先立って楽園にあずかる者ともされた。それとも彼らもまた、思うところと違えて書くというのか——欺瞞の教師であって、真理の教師ではないとでも。
Scorpiace 12.3
Petrus quidem ad Ponticos: Quanta enim, inquit (I Petr. II), gloria, si non ut delinquentes puniamini, sustinetis!
PL 2, 146Bペトロはポントスの人々に宛ててこう言う。「罪を犯した者として罰せられるのでなく、なお耐え忍ぶとすれば、それはいかに大いなる栄光であろうか」(一ペトロ2章)。
Scorpiace 12.4
Haec enim gratia est, in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum semetipsum, ut assequamini vestigia ipsius.
PL 2, 146B「これこそ恩寵である。汝らが召されたのもこのためである。キリストもまた我々のために苦しみを受け、おのれを模範として汝らに残し、その足跡に汝らが従うようにされたのだ」。
Scorpiace 12.5
Et rursus (I Pet. IV): Dilecti, ne expavescatis ustionem, quae agitur in vobis in tentationem, quasi novum accidat vobis: etenim secundum quod communicatis passionibus Christi, gaudete, uti et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exultantes.
PL 2, 146Cそしてまた(一ペトロ4章)、「愛する者たちよ、汝らのうちで試みとして生じる火の試練を、何か目新しいことが汝らに起こったかのように恐れるな。汝らがキリストの受難にあずかるその分において喜べ。そうすれば、その栄光の顕現においても喜び躍ることになろう」。
Scorpiace 12.6
Si dedecoramini in nomine Christi, beati estis, quoniam gloria et Dei spiritus requiescit in vobis, dum ne quis vestrum patiatur, ut homicida, aut fur, aut maleficus, aut alieni speculator.
PL 2, 146C「もしキリストの名のゆえに辱めを受けるなら、汝らは幸いである。栄光と神の霊とが汝らの上にとどまるからである——ただし、汝らのうち誰も、殺人者として、盗人として、悪事を働く者として、あるいは他人の詮索者として苦しむことのないように」。
Scorpiace 12.7
Si autem ut christianus, ne erubescat; glorificet autem Dominum in nomine isto. Joannes vero, ut etiam pro fratribus nostris animas ponamus, hortatur, negans timorem esse in dilectione (I Joan. IV, 18): Perfecta enim dilectio foras abjicit timorem: quoniam timor poenam habet; et qui timet, non est perfectus in dilectione.
PL 2, 147A「しかし、キリスト教徒としてであれば、恥じることはない。かえってこの名において主を崇めよ」。他方ヨハネは、我々もまた兄弟たちのために魂を捨てるようにと勧め、愛のうちに恐れはないと言う(一ヨハネ4:18)。「全き愛は恐れを外に投げ捨てる。恐れは罰を伴うからであり、恐れる者は愛において全き者ではない」。
Scorpiace 12.8
Quem timorem intelligi praestat, nisi negationis auctorem? Quam dilectionem perfectam affirmat, nisi fugatricem timoris, et animatricem confessionis? Quam poenam timore puniat, nisi quam negator relaturus est, cum corpore et anima occidendus in gehenna?
PL 2, 147Aこの恐れとは、否認を引き起こす当のものと解する他にあろうか。彼が全き愛と称するものとは、恐れを追い払い、告白を奮い立たせるものと解する他にあろうか。恐れが受けるべき罰とは、否認者が身に受けることになる罰——肉体と魂とともにゲヘナで滅ぼされることと解する他にあろうか。
Scorpiace 12.9
Quod si pro fratribus, quanto magis pro Domino moriendum docet, satis de Apocalypsi quoque sua instructus haec suadere!
PL 2, 147A兄弟たちのために死すべきことを教えるのであれば、主のために死すべきことをいかに強く教えていることか——おのれの『黙示録』からも十分に教えられて、これらのことを説いているのである。
Scorpiace 12.10
Mandaverat etenim spiritus ad angelum ecclesiae Smyrnaeorum (Apocal. II, 10): Ecce diabolus ex numero tuo conjiciet in carcerem, ut tentemini diebus decem. Esto fidelis ad mortem usque, et dabo tibi vitae coronam.
PL 2, 147A霊はスミルナの教会の天使にこう命じていたからである(黙示録2:10)。「見よ、悪魔は汝の仲間のうちの幾人かを牢に投げ入れ、汝らは十日の間試みを受けるであろう。死に至るまで忠実であれ。そうすれば私は汝に命の冠を与えよう」。
Scorpiace 12.11
Item ad Pergamenorum de Antipa fidelissimo martyre interfecto in habitatione Satanae. Item ad Philadelphenorum, quod a tentatione ultima liberaretur, qui Domini nomen non negarat.
PL 2, 147B同じくペルガモンの教会へは、サタンの住まうところで殺された、この上なく忠実な殉教者アンティパスについて語り、フィラデルフィアの教会へは、主の名を否まなかった者が最後の試みから解き放たれるであろうと告げる。
Scorpiace 12.12
Exinde victori cuique promittit nunc arborem vitae, et mortis veniam secundae: nunc latens manna cum calculo candido, et nomine ignoto: nunc ferreae virgae potestatem, et stellae matutinae claritatem: nunc albam vestiri, nec deleri de libro vitae, et columnam fieri in Dei templo, in nomine Dei et Domini, et Jerusalem coelestis inscripta, nunc residere cum Domino in throno ejus, quod aliquando Zebedaei filiis negabatur.
PL 2, 147Bそこから霊は、勝利を得る者おのおのに約束する——あるときは命の木と第二の死からの免れを、あるときは隠されたマンナと白い小石、知られざる名とを、あるときは鉄の杖の権力と明けの明星の輝きとを、あるときは白い衣をまとうことと命の書から消し去られぬこと、神の名と主の名、そして天のエルサレムの名を記されて神殿の柱となることとを、あるときは主とともにその玉座に座することを——それはかつてゼベダイの子らにさえ拒まれたものである。
Scorpiace 12.13
Quinam isti tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum etenim victoriae, quorum et pugnae; eorum vero pugnae, quorum et sanguis.
PL 2, 147Cこれほど幸いなる勝利者たちとは、まさに殉教者たちを措いて誰であろうか。勝利は、戦いをなした者たちのものであり、戦いは、血を流した者たちのものだからである。
Scorpiace 12.14
Sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt, et fiducia ultionis patientiam pascunt, et indutae stolis, candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illarum gloriae impleant.
PL 2, 147Cしかも今なお、祭壇の下では殉教者たちの魂が安らかに憩い、報復への確信をもって忍耐を養い、白衣をまとって輝きの白さを身に帯びている——他の者たちもまた彼らの栄光にあずかるに至るまで。
Scorpiace 12.15
Nam et rursus innumera multitudo albati et palmis victoriae insignes revelantur; scilicet de Antichristo triumphantes, sicut unus ex presbyteris; Hi sunt, ait (Apoc. VII, 14), qui veniunt ex illa pressura magna, et laverunt vestimentum suum, et candidaverunt ipsum in sanguine agni: vestitus enim animae, caro.
PL 2, 147Cさらにまた、数えきれぬ群衆が白衣をまとい、勝利のしゅろの枝によって際立つ者たちとして示される。すなわち反キリストに対して凱旋する者たちである。長老の一人が言うとおりである(黙示録7:14)。「これらは、かの大いなる艱難から出て来た者たちであり、おのれの衣を洗い、それを子羊の血によって白くした者たちである」——魂の衣とは、肉のことである。
Scorpiace 12.16
Sordes quidem baptismate abluuntur, maculae vero martyrio candidantur. Quia et Esaias (Is. I, 18) ex russeo et coccino niveum et laneum repromittit.
PL 2, 147C汚れは洗礼によって洗い流され、染みは殉教によって白くされる。イザヤもまた(イザヤ1:18)、緋色と紅色から雪のごとき白さと羊毛のごとき白さとを約束しているとおりである。
Scorpiace 12.17
Magna etiam Babylon cum describitur ebria sanctorum cruore, sine dubio ebrietas ejus martyriorum poculis ministratur, quorum formido quid relatura sit, aeque ostenditur. Inter omnes enim reprobos; imo ante omnes.
PL 2, 148A大いなるバビロンが聖徒たちの血に酔いしれる者として描かれるときも、その酔いが殉教の杯によってもたらされることに疑いはない。その殉教への恐れが何をもたらすかもまた、同じく示される——あらゆる断罪された者たちの中に、いや、そのすべてに先立って〔置かれるのである〕。
Scorpiace 12.18
Timidis autem, inquit, dehinc caeteris, particula in stagno ignis et sulphuris. Sic timor ejus in Epistola ejus (I Joan. IV, 18), quem dilectio foras abjicit, habet poenam.
PL 2, 148A「しかし臆病な者たちには」と言われ、「そしてその他の者たちには、火と硫黄の池に分け前がある」。こうして、彼の手紙における恐れ——愛が外へ投げ捨てるあの恐れ——には、罰が伴うのである(一ヨハネ4:18)。