テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Scorpiace

Caput XV 第XV章

Tertullian · Scorpiace · PL 2, 150C · 10 sectiones

Scorpiace 15.1

1

Num ergo et Apostolorum litterae mobiles? et nos usquequaque simplices animae, et solummodo columbae, libenter errantes? credo vivendi cupiditate. Ita vero sit, ut recedant a litteris suis sensus.

PL 2, 150C

それでは、使徒たちの書簡もまた揺らぐものだというのか。我々はどこまでも素朴な魂であり、ただの鳩にすぎず、好んで迷うとでもいうのか。おそらくは生きたいという欲望のゆえに。まことにそうだとしよう——彼らの書簡そのものから、彼ら自身の考えが失われるほどに。

Scorpiace 15.2

2

Quae tamen passos Apostolos scimus, manifesta doctrina est; hanc intelligo solam Acta decurrens; nihil quaero; carceres illic, et vincula, et flagella, et saxa, et gladii, et impetus Judaeorum, et coetus nationum, et tribunorum elogia, et regum auditoria, et proconsulum tribunalia, et Caesaris nomen interpretem non habent.

PL 2, 151A

しかし、使徒たちが実際に苦しみを受けたことを我々が知っている、その事実こそ明白な教えである。私は『使徒行伝』を通読しながら、ただこれだけを理解する。それ以上は何も求めない。そこには牢獄があり、鎖があり、鞭刑があり、石打ちがあり、剣があり、ユダヤ人たちの襲撃があり、諸国民の集会があり、千人隊長たちの罪状書きがあり、王たちの謁見の間があり、属州総督たちの法廷がある。そして皇帝の名は、解釈者を必要としない。

Scorpiace 15.3

3

Quod Petrus caeditur, quod Stephanus opprimitur, quod Jacobus immolatur, quod Paulus distrahitur, ipsorum sanguine scripta sunt. Et si fidem Commentarii voluerit haereticus, instrumenta imperii loquentur, ut lapides Jerusalem.

PL 2, 151A

ペトロが打たれること、ステファノが圧し潰されること、ヤコブが生贄として捧げられること、パウロが引きずり回されること——これらは彼ら自身の血によって記されている。そして、もし異端者が公の記録の信頼性を求めるなら、帝国の公文書がそれを語るであろう——エルサレムの石々がそうであるように。

Scorpiace 15.4

4

Vitas Caesarum legimus; orientem fidem Romae primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci adstringitur. Tunc Paulus civitatis romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate.

PL 2, 151A

我々は『皇帝伝』を読む。ローマにおいて勃興しつつあった信仰を、ネロが最初に血で染めた。そのときペトロは、他の者によって帯を締められる——十字架に縛りつけられて。そのときパウロは、ローマ市民権としての生まれをかち得る——その地で、殉教という高貴な生まれによって生まれ変わるときに。

Scorpiace 15.5

5

Haec ubicumque jam legero, pati disco; nec mea interest quos sequar martyrii magistros, sensusne an exitus Apostolorum; nisi quod et sensus in exitibus recognosco. Nihil enim passi fuissent, quod non prius patiendum esse sensissent.

PL 2, 151B

これらのことを、どこで読もうとも、私は苦しむことを学ぶ。殉教の教師として誰に従うかは、私にとって問題ではない——使徒たちの考えであれ、その最期であれ。ただし、私はその考えを、まさにその最期のうちに見出すのである。彼らが苦しんだのは、あらかじめ苦しむべきだと悟っていたこと以外の何ものでもなかったのだから。

Scorpiace 15.6

6

Cum vincula Paulo Agabus gestu quoque prophetasset, discipuli flentes et orantes ne se Jerosolyma committeret, frustra oraverunt. Ille enim, quod semper docuerat animatus: Quid fletis, inquit, et contristatis cor meum?

PL 2, 152A

アガボが身振りをもってさえ、パウロに捕縛を予言したとき、弟子たちは泣きながら、彼がエルサレムへ身を投じることのないようにと祈ったが、その祈りは空しかった。彼は、常に教えてきたことに奮い立たされていたからである。「なぜ泣いて、私の心を悲しませるのか」と彼は言った。

Scorpiace 15.7

7

At ego non modo vincula Jerosolymis pati optaverim, verum etiam mori pro nomine Domini mei Jesu Christi. Atque ita cesserunt, dicendo: Fiat voluntas Domini (Act. XXI, 13, 14); fidentes scilicet, passiones ad voluntatem Dei pertinere.

PL 2, 152A

「私は、エルサレムで捕縛を受けることばかりか、我が主イエス・キリストの名のために死ぬことさえ望んでいる」。そして彼らは、こう言ってついに折れた。「主の御旨がなりますように」(使徒行伝21:13-14)。すなわち、苦難が神の意志にかかわることを確信していたのである。

Scorpiace 15.8

8

Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere tantaverant, ut Apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes.

PL 2, 152A

彼らが引き止めようとしたのは、思いとどまらせる思案からではなく、愛からであった——使徒を慕う思いからであって、殉教を思いとどまらせようとしたのではない。

Scorpiace 15.9

9

Quod si jam tunc Prodicus aut Valentinus assisteret, suggerens, non in terris esse confitendum apud homines; minus vero, ne Deus humanum sanguinem sitiat, nec Christus vicem passionis, quasi et ipse de ea salutem consecuturus exposcat; statim audisset a servo Dei, quod audierat a Domino diabolus: Recede, Satana, scandalum mihi es; scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matt. XXVI, 23; IV, 10).

PL 2, 152A

もし、そのときすでにプロディコスかウァレンティヌスがそこに居合わせ、「人々の前、地上において告白すべきではない」と、あるいはさらに「神が人間の血を渇望するはずがなく、キリストも、あたかも自らそこから救いを得ようとするかのように、受難の代償を求めはしない」などと吹き込んでいたなら、たちどころに、神の僕から、かつて悪魔が主から聞いたのと同じ言葉を聞いたことであろう。「退け、サタンよ、お前は私にとってつまずきである。『お前の主なる神を拝め、ただ彼にのみ仕えよ』と書かれている」(マタイ26:23、4:10)。

Scorpiace 15.10

10

Sed et nunc audire debebit, quatenus multo post, venena ista suffudit; nulli infirmorum facile nisi nocitura, si qui non hanc nostram ex fide praebiberit, vel etiam superbiberit potionem.

PL 2, 153A

しかし彼もまた、いまこそ聞いておくべきである——ずっと後になって、彼がこれらの毒を注ぎ込んだのだから。この我々の飲み薬を信仰から前もって飲んでおかなかった者、あるいは後から飲み足しもしなかった者があれば、その弱き者を、この毒は容易く害さずにはおかないであろう。