Scorpiace 10.1
Qui vero non hic, id est, non intra hunc ambitum terrae, nec per hunc commeatum vitae, nec apud homines hujus naturae communis confessionem putant constitutam, quanta praesumptio est adversus omnem ordinem rerum in terris istis, et in vita ista, et sub humanis potestatibus experiundarum?
PL 2, 141Aしかし、告白は、ここでではなく――すなわち、この地という囲いの内で立てられたのでもなく、この生の道行きを通してでもなく、この共通の本性を持つ人々のもとでもない――と考える者たちにとって、地上のこの場所で、この生において、そして人間の権力のもとで経験されるべきあらゆる事物の秩序に逆らうことは、なんと大きな思い込みであろうか。
Scorpiace 10.2
Nimirum cum animae de corporibus excesserint, et per singula tabulata coelorum de praecepto dispici coeperint, et interrogari arcana illa haereticorum sacramenta, tunc confitendum apud veras potestates et veros homines, Theletos scilicet et Abascantos et Acinetos Valentini.
PL 2, 141Bなるほど、魂が肉体を離れ、天の各層を命によって一つずつ検分され始め、異端者たちのかの秘められた秘義について尋問され始めるとき――そのときこそ、真の権力者たち、真の人間たち、すなわちウァレンティヌスの説くテレトス、アバスカントス、アキネトスの御前で告白せねばならぬ、というのか。
Scorpiace 10.3
Nostrates enim, inquiunt, nec ipse Demiurgus constanter homines probabat veros esse, quos stillicidium situlae et pulverem areae et sputamen et locustas deputavit; etiam irrationalibus jumentis adaequavit. Plane ita scriptum.
PL 2, 141B「我々の側の者たちを、あのデミウルゴスでさえ終始『真の人間』とは認めなかった。彼らを桶の雫、脱穀場の塵、唾、いなごと見なし、理性なき使役獣にすら等しいものとした」と彼らは言う。確かに、そのとおりに書かれている。
Scorpiace 10.4
Non tamen idcirco aliud hominis genus intelligendum praeter nos: quos quia constat esse, et comparatione potuit induere, salva et proprietate generis, et singularitate.
PL 2, 141Bとはいえ、それゆえに我々のほかにもう一つの人間の種族を認めるべきではない。我々が存在することは確かであり、種の固有性と唯一性とを保ったまま、比喩によって我々にそのような装いをまとわせることができたのである。
Scorpiace 10.5
Neque enim si vita vitiata est, ut despectui judicata despectis compararetur, statim natura sublata est, ut alia in nomine ejus deputaretur.
PL 2, 141Bたとえ生が損なわれ、蔑むべきものと判じられて蔑まれるものどもに比べられたとしても、そのことによって直ちに本性が取り除かれ、その名のもとに別の本性が数えられることになるわけではない。
Scorpiace 10.6
Atquin servatur natura, etsi suffunditur vita, nec alios novit Christus homines, quam de quibus dicit: Quem me aiunt esse homines? et: Quomodo vultis ut faciant vobis homines, et ita vos facite illis.
PL 2, 141Cしかるに、たとえ生が汚れようとも本性は保たれる。キリストもまた、「人々は私を誰だと言っているか」、また「人にしてもらいたいと汝らの望むごとく、汝らもまた人にせよ」と言う、その人々以外の人間を知らない。
Scorpiace 10.7
Vide an servaverit genus, a quibus et testimonium sui exspectet, et in quos justitiae vicem mandat. Illos autem coelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Persea, et Cephea, et Erigonam, et Ariadnam inter sidera deliniabit.
PL 2, 141C彼が人間という種を一つに保ったかどうかを見よ。彼はその人々からこそ自らについての証言を期待し、その人々にこそ正義の代行を委ねるのである。だが、かの『天上の人間』とやらを私に示せと求めたなら、アラトスが星々のあいだにペルセウス、ケペウス、エリゴネ、アリアドネを描き出すほうがまだたやすかろう。
Scorpiace 10.8
Quis autem prohibuit Dominum illic etiam confessionem hominum faciendam manifeste determinare, ubi suam futuram aperte pronuntiavit? ut ita esset positum: «Qui in me confessus fuerit coram hominibus in coelis, et ego in illo confitebor coram Patre meo qui in coelis est?» Eripere me debuit ex isto terrenae confessionis errore, quam suscipi noluit, si coelestem praecepisset, quia nullos alios homines noveram praeter incolas terrae; ne ipso quidem adhuc tunc in coelis homine conspecto.
PL 2, 142Aしかし、主が自らの告白が来たるべきことを公然と告げたその場所でこそ、人々の告白もまたなされるべきことを明確に定めることを、いったい誰が妨げたというのか。それならば、こう記されているはずだった――「天において人々の前で私にあって告白した者、私もまたその者にあって、天にいます我が父の前で告白しよう」と。もし主が天における告白を命じていたなら、主は私をこの地上の告白という誤りから救い出すべきであった。主はその誤った告白を受け入れることを望まなかったであろうから。だが私は、地に住む者たち以外の人間を知らなかった。当時はまだ、天において人間が見られたことすらなかったのだから。
Scorpiace 10.9
Quae porro fides rerum, ut post excessum ad superna sublevatus, illic probarer, quo non nisi jam probatus imponerer? illic de praecepto examinarer, quo nisi admittendus pervenire non possem?
PL 2, 142Aさらに、死後に天上へと引き上げられて後、既に是認された者でなければ置かれ得ぬその場所において、そこで初めて是認されるのだ、などという話にどれほどの信頼性があろうか。入るべき者として許されるのでなければ辿り着けぬその場所において、そこで命により吟味されるのだ、などと。
Scorpiace 10.10
Christiano coelum ante patet quam via; quia nulla via in coelum, nisi cui patet coelum; quod qui attigerit, intrabit. Quas mihi potestates janitrices affirmas juxta romanam superstitionem Janum quemdam et Forculum et Limentinum? quas a cancellis ordinas potestates?
PL 2, 142Bキリスト教徒にとって、天は道に先立って開かれている。天へ至る道など、天がすでに開かれている者以外にはないからだ。それに触れた者、その者は入るのである。お前は、ローマの迷信さながらに、ヤヌスだのフォルクルスだのリメンティヌスだのといった門番の権力者どもを私に主張するつもりか。柵の向こうから、いかなる権力者たちを立てるというのか。
Scorpiace 10.11
Si unquam legisti apud David (Ps. XXIV, 7), auferte portas principes vestras , et subleventur portae aeternae, et intrabit rex gloriae.
PL 2, 142Bもしお前が、ダビデのもとで(詩篇24:7)かつて読んだことがあるなら――「君主たちよ、汝らの門を取り去れ。永遠の門よ、上げられよ。さらば栄光の王は入り給わん」。
Scorpiace 10.12
Si item audisti apud Amos (IX, 6): Qui assensum illum suum aedificat in coelos, et profusionem suam fundat in terras; scito et ascensum illum exinde complanatum vestigiis Domini, et introitum exinde reseratum viribus Christi, nec ullam moram aut quaestionem in limine Christianis occursuram, qui non dignosci habeant illic, sed agnosci; nec interrogari, sed admitti.
PL 2, 142Bまたもしお前が、アモスのもとで(アモス9:6)こう聞いたことがあるなら――「おのが上り道を天に築き、おのが流れ出づるものを地に据える方」。ならば知るがよい、その上り道はそのときから主の足跡によって均され、その入り口はそのときからキリストの力によって開かれたのだと。キリスト教徒たちは、その入口において何の遅滞にも尋問にも遭うことはない。彼らはそこで、見分けられるのではなく認められるのであり、尋問されるのではなく迎え入れられるのである。
Scorpiace 10.13
Nam et si adhuc clausum putas coelum, memento claves ejus hic Dominum Petro, et per eum, Ecclesiae reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum. Sed asseverat diabolus illic confitendum, ut suadeat hic negandum.
PL 2, 142Cというのも、たとえお前がなお天は閉ざされていると思っていようとも、思い起こすがよい、主はその鍵をここで、ペトロに、そして彼を通して教会に残されたのだということを。その鍵を、ここで尋問され告白した者はそれぞれ、自らとともに携えて行くのである。だが悪魔は、あそこ〔天〕で告白すべきだと言い張る。ここ〔地上〕で否認するよう説き伏せるためだ。
Scorpiace 10.14
Pulchra videlicet documenta praemittam, bonas mecum claves feram, timorem eorum, qui solum corpus occidunt, animae autem nihil faciunt: commendatus ero hujus praecepti desertione; honeste in coelestibus stabo, qui in terrenis stare non potui; sustinebo majores potestates, qui minoribus cessi; merebor denique admitti, jam exclusus.
PL 2, 142Cなるほど、私は見事な証拠書類を先に送り、良き鍵を携えて行こう――すなわち、肉体だけを殺し、魂には何一つなし得ぬ者どもへの恐れという鍵を。この命令を見捨てたことで、私は褒められもしよう。地上では立つことのできなかった私が、天上では立派に立つだろう。より小さき権力者たちに屈した私が、より大いなる権力者たちに持ちこたえるだろう。すでに閉め出されていながら、ついには迎え入れられるに値するだろう。
Scorpiace 10.15
Suppetit adhuc dicere: si in coelestibus confitendum, et hic negandum est; nam ubi alterum, ibi utrumque; aemula enim quaeque concurrunt. Etiam persecutionem in coelis agitari oportebit, quae confessionis negationisve materia est.
PL 2, 143Aさらにこう言うこともできる――もし天において告白すべきであり、しかも否認はここ〔地上〕でなされるというのなら、そうはいくまい。一方があるところには、両方があるからだ。張り合うものどもは常に共に起こるのだから。さらには、告白や否認の材料であるところの迫害もまた、天において行われねばならぬことになろう。
Scorpiace 10.16
Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem christianae concussionis in superna transferre, et in primis, ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad Patris dexteram praesidet Christus?
PL 2, 143Aそれゆえ、この上なく大胆な異端者よ、お前は何をためらっているのか――キリスト教徒を揺さぶるこの営みの全秩序を天上へと移し、まず第一に、かの名への憎悪そのものを、キリストが父の右に座しているその場所に据えることを。
Scorpiace 10.17
Illic constitues et synagogas Judaeorum, fontes persecutionum, apud quas Apostoli flagella perpessi sunt, et populos nationum cum suo quidem circo, ubi facile conclamant, «Usquequo genus tertium?» Sed et fratres nostros et patres et filios et socrus et nurus et domesticos nostros ibidem exhibere debebis, per quos traditio disposita est: item reges et praesides et armatas potestates, apud quos caussa purganda est.
PL 2, 143Aそこにお前は、迫害の源泉であるユダヤ人の会堂も打ち立てねばならぬ。使徒たちが鞭刑を受けたのはその会堂においてであった。また、異邦の民らを、その競技場もろとも据えねばならぬ。彼らはそこで容易く声を揃えて叫ぶのだ、「いつまで続くのか、この第三の種族は」と。それだけではない、我々の兄弟、父、子ら、姑、嫁、そして我々の家の者たちをも、そこに引き出さねばならぬ――彼らを通して引き渡しが仕組まれるのだから。同様に、王たち、総督たち、武装した権力者たちも――彼らの前でこそ、訴訟は弁明されねばならぬのだから。
Scorpiace 10.18
Erit certe etiam carcer in coelo, carens sole, aut ingratis luminosus, et vincula fortasse de zonis, et equuleus axis ipse qui torquet: tum si lapidandus christianus, grandines aderunt; si urendus, fulmina prae manu sunt; si trucidandus, Orionis armati manus operabitur; si bestiis finiendus, ursas septemtrio emittet, zodiacus tauros et leones.
PL 2, 143B確かに、天にもまた牢獄があるだろう――太陽なく、あるいは不快なまでに光に満ちた牢獄が。そして鎖はおそらく天の諸帯から作られていよう。拷問台はまさに天球のあの軸そのもの、それが人を捩じ切るのだ。さて、もしそのキリスト教徒が石打ちにされるべきなら、雹が用意されていよう。焼かれるべきなら、雷がすぐさま手元にあろう。斬られるべきなら、武装したオリオンの手が働くだろう。猛獣に始末されるべきなら、北天が熊を放ち、黄道十二宮が牡牛や獅子を放つであろう。
Scorpiace 10.19
Haec qui sustinuerit in finem, iste erit salvus. Ergone et finis in coelis, et passio, et occisio, et prima confessio? Et ubi caro, omnibus istis necessaria? ubi corpus? quod solum ab hominibus habet occidi.
PL 2, 143Bこれらを終わりまで持ちこたえた者、その者は救われるであろう。ならば、終わりも、受難も、殺害も、そして最初の告白も、すべて天においてなされるというのか。だが、これらすべてに必要な肉はどこにあるのか。肉体はどこにあるのか――人間によって殺され得るのはそれだけだというのに。
Scorpiace 10.20
Haec nobis etiam ludicrum in modum certa ratio mandavit, nec ullus obicem praescriptionis istius extrudet, ut non omnem ordinem persecutionis, omnem ejus caussae firmam paraturam illuc transferre cogatur, ubi confessioni forum dederit.
PL 2, 143Cこれらのことを、確かな理は、たとえ戯れのようなかたちであっても、我々に示した。そして、この先決の抗弁という関門を押しのけられる者は誰もいない。告白のために法廷を与えたその場所へ、迫害の全秩序、その訴訟のあらゆる確固たる備えをも移すことを強いられずには済まぬのである。
Scorpiace 10.21
Siquidem confessio a persecutione deducitur, et persecutio in confessione finitur. Nec possunt non una sequi, quae et aditum et exitum, id est, initium finemque disponunt.
PL 2, 143Cというのも、告白は迫害から導き出され、迫害は告白において終わるからである。入口と出口とを、すなわち始めと終わりとを定めるものどもが、共に伴わずにいることなどできはしない。
Scorpiace 10.22
Porro et odium nominis hic erit, et persecutio hic erumpit, et traditio hic producit, et interrogatio hic compellit, et carnificina hic desaevit, et totum hunc ordinem in terris confessio vel negatio expungit.
PL 2, 144Aしかも、名への憎悪はここにあり、迫害はここに勃発し、裏切りはここに引き出し、尋問はここに強い、処刑はここに荒れ狂う。そしてこの地上における全秩序を、告白か否認かが締めくくるのである。
Scorpiace 10.23
Igitur si caetera hic, nec confessio alibi; si confessio alibi, nec caetera hic. Enimvero non alibi caetera; itaque nec confessio in coelo.
PL 2, 144Aしたがって、もし他のもろもろがここにあるなら、告白はよそにはない。もし告白がよそにあるなら、他のもろもろはここにはない。しかるに、他のもろもろはよそにあるのではない。それゆえ、告白も天にはないのである。
Scorpiace 10.24
Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis coelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe, et ab ista dispositione diversum, quae Scripturis notatur, et possumus dicere, Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis, ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen, salvus sit suae fidei; ut ita credendum sit sicut et scribitur, ita intelligendum sit sicuti auditur.
PL 2, 144Aあるいは、もし彼らが、天における尋問と告白について別の理屈があると望むなら、彼らは当然、聖典に記されたあの配置とはまったく異なる、別の秩序を自ら組み立てねばなるまい。そしてこう言うことができる――それは彼ら自身に任せておこう、と。ただし、この地上における尋問と告白の秩序、すなわち迫害とかの名に対する世間の不和という材料から生じるこの秩序が、その信頼性において健全であり続ける限りは。そのようにこそ、書かれているとおりに信じられねばならず、聞かれるとおりに理解されねばならない。
Scorpiace 10.25
Hic omnem ordinem sustineo, ipso Domino non aliam regionem mundi destinante. Quid enim post confessionis et negationis terminum subjungit? Ne putaveritis venisse me uti pacem mittam in terram; non veni, sed ut machaeram, certe in terram.
PL 2, 144B私はここに全秩序を支持する。主御自身が、世界のほかの領域を定めてはおられないからだ。実に、告白と否認について語り終えたのち、主は何を続けて言われるか。「私が地に平和をもたらすために来たと思うな。私が来たのは、地に、確かに剣をもたらすためである」。
Scorpiace 10.26
Veni enim dividere hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et socrum adversus nurum suam: et inimici homini domestici sui.
PL 2, 144B「私が来たのは、人をその父に、娘をその母に、姑をその嫁に敵対させ、分かつためである。人の敵は、その家の者たちであろう。
Scorpiace 10.27
Sic enim efficitur, ut tradat frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgant filii in parentes, et mori eos faciant. Et qui sustinuerit in finem, hic salvus erit (Matt., X, 34 et seq.).
PL 2, 144Bこうして事は起こる。兄弟は兄弟を死に引き渡し、父は子を、子らは親に逆らって立ち上がり、これを死なせるであろう。そして、終わりまで持ちこたえた者、この者こそ救われるであろう」(マタイ10:34以下)。
Scorpiace 10.28
Adeo totus hic ordo dominicae machaerae, non in coelum missae, sed in terram, illic constituit etiam confessionem, quae in finem sustinendo passura est mortem.
PL 2, 144Bかくして、天にではなく地に送られたこの主の剣の全秩序は、その同じ場所〔地上〕に、告白をもまた打ち立てる。その告白は、終わりまで持ちこたえることによって、死を被ることになるのである。