Scorpiace 14.1
Plane monet Romanos (Rom. XIII, 4-7) omnibus potestatibus subjici, quia non sit potestas nisi a Deo, quia non sine caussa gladium gestet, et quia ministerium sit Dei; sed et ultrix, inquit, in iram ei qui malum fecerit.
PL 2, 150A確かに彼は、ローマの人々に、あらゆる権力に服従するよう勧める(ローマ13:4-7)。権力は神からでなければ存在せず、いたずらに剣を帯びているのではなく、神への奉仕だからである。「しかも」と彼は言う、「悪をなす者に対しては怒りをもって報いる者である」。
Scorpiace 14.2
Nam et praemiserat: Principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? fac bonum, et laudem ab ea referes. Dei ergo ministra est tibi in bonum. Si vero malum facias, time.
PL 2, 150Bというのも、彼はすでに前もってこう述べていたからである。「支配者たちは、善き行いに対してではなく、悪しき行いに対して恐るべきものである。それでは、お前は権力を恐れずにいたいのか。善を行え、そうすればそれから称賛を受けるであろう。権力は神の奉仕者として、お前のために善を行うのだ。しかしもしお前が悪を行うなら、恐れよ」。
Scorpiace 14.3
Ita, non in occasione frustrandi martyrii jubet te subjici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adjutricum justitiae, quasi ministrarum divini judicii, hic etiam de nocentibus praejudicantis.
PL 2, 150Bこのように、彼が権力に服従せよとお前に命じるのは、殉教を無に帰す機会としてではなく、善く生きることへの促しとしてである——権力を、正義の助け手として、また神の裁きの奉仕者として顧みつつ。その神の裁きは、ここにおいてすでに罪ある者たちに先んじて判決を下すのである。
Scorpiace 14.4
Dehinc et exequitur quomodo velit te subjici potestatibus, reddere jubens, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; id est (Matt. XXII, 21) quae sunt Caesaris, Caesari, et quae Dei, Deo; solius autem Dei homo.
PL 2, 150B続けて彼は、お前がどのように権力に服従することを望んでいるかを詳しく説く。租税を受くべき者には租税を、貢納を受くべき者には貢納をと命じて。すなわち(マタイ22:21)、「皇帝のものは皇帝に、神のものは神に」というのである。しかし人は、ひとり神のみに属する。
Scorpiace 14.5
Condixerat scilicet Petrus, regem quidem honorandum; ut tamen tunc rex honoretur, cum suis rebus insistit, cum a divinis honoribus longe est; quia et pater et mater diligentur, cum Deo non comparabuntur. Caeterum, super Deum diligi nec animam licebit.
PL 2, 150Bペトロもすでに同じことを言っていた——王は敬われるべきである、と。ただし、王が敬われるのは、王がおのれの領分にとどまり、神に属する栄誉から遠く離れているときに限られる。父も母も愛されるべきであるが、それは神と比べられない限りにおいてである。さらに、自らの魂すら、神以上に愛されることは許されない。