テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Scorpiace

Caput VI 第VI章

Tertullian · Scorpiace · PL 2, 133B · 15 sectiones

Scorpiace 6.1

1

Sed si certaminis nomine Deus nobis martyria proposuisset, per quae cum adversario experiremur, ut a quo libenter homo elisus est, eum jam constanter elidat, hic quoque liberalitas magis, quam acerbitas Dei praeest.

PL 2, 133B

しかし、もし神が闘いという名目のもとに、我々に殉教を差し出したのだとしよう——それによって我々が敵手と対決し、かつては人間が喜んで打ち倒された当の相手を、今度は毅然として打ち倒すようにと。この場合もまた、神の苛烈さよりも寛大さこそが先に立っている。

Scorpiace 6.2

2

Evulsum enim hominem de diaboli gula per fidem, jam et inculcatorem ejus voluit efficere per virtutem; ne solummodo evasisset, verum etiam evicisset inimicum. Amavit, qui vocaverat in salutem, invitare et ad gloriam; ut gaudeamus liberati, exultemus etiam coronati.

PL 2, 133B

信仰によって悪魔の喉から引き抜かれた人間を、神はさらに、力によって、その悪魔を踏みにじる者ともしようとされた。ただ逃れただけでなく、敵に打ち勝ちもするようにと。救いへと招いてくださった方は、栄光へも招き入れることを喜ばれた。それは、我々が解放されて喜び、冠を戴いてなお歓喜するためである。

Scorpiace 6.3

3

Agonas istos, contentiosa solemnia et superstitiosa certamina graecarum et religionum et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret, etiam Africae liquit. Adhuc Carthaginem singulae civitates gratulando inquietant, donatam pythico agone post stadii senectutem.

PL 2, 133B

これらの競技、すなわちギリシアの宗教と快楽との、あの角逐に満ちた祭典であり迷信的な闘いであるものを、世がどれほどの喜びをもって祝うか、それはアフリカにさえ明らかになっている。今なお、それぞれの都市がカルタゴに祝辞を寄せては、その静けさを乱している。かつての競技場が老いさらばえたのち、ピュティア式の競技会がカルタゴに与えられたからである。

Scorpiace 6.4

4

Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem.

PL 2, 133C

かくして太古より、競技場での試みは最もふさわしいものと信じられてきた——技を競わせ、肉体と声のすぐれた力を示すこと、褒賞を目印とし、見世物を裁き手とし、快楽を判定とする。そこに闘いはないのに、傷は少なからずあって、拳は打ちのめし、蹴りは突き当たり、拳闘用の革帯は引き裂き、鞭は切り裂く。それでも誰も、人間を暴力にさらしているといって競技の主宰者を非難しはしない。傷害の訴えは競技場の外でのことなのだ。むしろ、あの打ち身や流血や鞭の痕がもたらすものがいかに大きいかにこそ、目を向けるのだ。すなわち冠であり、栄光であり、褒美であり、公の特権であり、市民としての手当であり、肖像であり、彫像であり、そして世がその名声によって与えうる限りの永遠性、記憶による復活である。

Scorpiace 6.5

5

Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult, corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria tumet quam injuria. Hunc tu laesum existimabis, quem vides laetum? Sed nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit.

PL 2, 134A

拳闘士自身は、自分が痛むと訴えはしない。彼はそれを望んでいるのだから。冠は傷を圧し隠し、勝利の棕櫚は血を覆い隠す。傷よりも勝利のほうがふくれ上がるのだ。喜んでいる姿を見ながら、お前はこの者を傷つけられた者だと見なすだろうか。敗れた者でさえ、自分の敗北を競技の主宰者のせいにして責め立てはしない。

Scorpiace 6.6

6

Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus? carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? dare huic palmam, huic honorem, illi civitatem, illi stipendia? etiam quosdam reprobare, et castigatos cum ignominia summovere?

PL 2, 134B

神が、みずからの技と教えとを人前に、この世という競技場に、人間と天使とあらゆる権力者たちへの見世物として引き出すことは、神にふさわしくないのだろうか。肉と魂とを、不動の心と忍耐について試すことは。ある者には棕櫚を、ある者には誉れを、ある者には市民権を、ある者には手当を与えることは。またある者たちを退け、恥辱とともに懲らしめて追い払うことすらも。

Scorpiace 6.7

7

Nimirum praescribes Deo, quibus temporibus, aut modis, aut locis de familia sua judicet, quasi non et praejudicare judici congruat.

PL 2, 134B

なるほどお前は、神が御自身の家族についていつ、どのような仕方で、どこで裁くべきかを、神に指図するのだろう。あたかも裁判官自身が予め定めることがふさわしくないかのように。

Scorpiace 6.8

8

Quid nunc, si non certaminis nomine in martyria fidem exposuisset, sed et proprii profectus; nonne oportebat illam habere aliquem spei cumulum, cui studium suum cogeret, votumque suspenderet, quo eniteretur ascendere, cum terrena quoque officia in gradus aestuent? aut quomodo multae mansiones apud Patrem, si non pro varietate meritorum? quomodo et stella a stella distabit in gloria (I Cor. XV), nisi pro diversitate radiorum?

PL 2, 134B

では今、もし神が信仰を殉教へと差し出したのが、闘いという名目によってだけでなく、その向上のためでもあったとしたらどうか。信仰にも、何らかの希望の頂きがあって然るべきではなかったか——それへと自らの努力を集中させ、その誓願を懸けて、そこへ昇りつめようと励むような頂きが。地上の務めでさえ、位階を求めて熱心になるというのに。あるいはまた、父のもとにある多くの住まいは、功績の多様性によるのでなければ、どうして成り立つだろうか。星と星とが栄光において異なるのも(一コリント15)、光の輝きの違いによるのでなければ、どうしてありえようか。

Scorpiace 6.9

9

Porro, et si fidei propterea congruebat sublimitatis et claritatis aliqua prolatio, tale quid esse oportuerat illud emolumenti, quod magno constaret labore, cruciatu, tormento, morte.

PL 2, 135A

しかも、信仰にそれゆえ、崇高さと輝かしさとのある種の高揚がふさわしいのであれば、その利得となるものもまた、大きな労苦と、責め苦と、拷問と、死とによってこそ成り立つべきものであったはずである。

Scorpiace 6.10

10

Sed respice compensationem: cum caro et anima dependitur, quibus in homine carius nihil est; alterum manus Dei, alterum flatus; ipsa dependi in profectu, quorum est profectus; ipsa erogari, quae lucrifiant; eadem pretia, quae et merces.

PL 2, 135A

しかし代償を見よ。肉と魂とが差し出される時、人間においてこれより貴いものはない——一方は神の手のわざであり、他方は神の息吹である。その向上を得るのがまさにそれらであるとき、それら自身が向上のために差し出される。利得となるのはまさにそれら自身であり、支払われるのだ。代価と報酬とは同じものなのである。

Scorpiace 6.11

11

Prospexerat et has Deus imbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per montes et saltus, et humeris essent reportandi.

PL 2, 135A

神はまた、人間という境遇のこれらの弱さも、敵手の策略も、事物の欺瞞も、世の網も、見通しておられた——洗いの水ののちでさえ信仰が危険にさらされ、救いのあとになお多くの者が再び滅び去るであろうことを。すなわち婚礼の衣を古びさせてしまった者たち、松明に油を用意しなかった者たち、山や谷間を通って探し求められ、肩に担われて連れ戻されねばならぬ者たちのことを。

Scorpiace 6.12

12

Posuit igitur secunda solatia, extrema praesidia, dimicationem martyrii, et lavacrum sanguinis exinde securum. De cujus felicitate David: Beati quorum dimissa sunt delicta, et quorum opertae sunt iniquitates (Ps. XXXII, 1).

PL 2, 135B

そこで神は、第二の慰めを、究極の砦を、すなわち殉教という闘いと、そこから安心を得られる血の洗いの水とを備えられた。その至福について、ダビデはこう言う。「その罪を赦され、その不義を覆われた者たちは幸いである」(詩篇32:1)。

Scorpiace 6.13

13

Beatus vir cui non imputaverit Deus delictum. Proprie enim martyribus nihil jam reputari potest, quibus in lavacro ipsa vita deponitur.

PL 2, 135B

「神が罪を負わせない者は幸いである」。まことに、殉教者たちについては、もはや何ものも罪として数えられえない。彼らはその洗いの水において、命そのものを差し出すのだから。

Scorpiace 6.14

14

Sic dilectio operit multitudinem delictorum (I Petr. IV, 8), quae Deum scilicet diligens ex totis viribus suis, quibus in martyrio decertat, ex tota anima sua (Matth. XXII, 37), quam pro Deo ponit, hominem martyrem excudit.

PL 2, 135B

かくして「愛は多くの罪をおおう」(一ペトロ4:8)。すなわちその愛が、殉教において闘い抜くその全力を尽くして神を愛し、神のために差し出すその全き魂をもって(マタイ22:37)、人を殉教者へと鍛え上げるのである。

Scorpiace 6.15

15

Haec tu remedia, consilia, judicia, spectacula etiam Dei atrocitatem judicabis? sanguinem hominis Deus concupiscit? Et tamen ausim dicere, si et homo regnum Dei, si homo certam salutem, si et homo secundam regenerationem. Nulli compensatio invidiosa est, in qua aut gratiae, aut injuriae communis est ratio.

PL 2, 135B

お前はこれらの治療、計らい、裁き、見世物を、神の残忍さと判じるのか。神は人間の血を欲しがるというのか。それでも私はあえて言おう——もし人間もまた神の国を得るのであり、人間もまた確かな救いを、人間もまた第二の再生を得るのであれば。恩恵であれ不正であれ、その理が共通のものであるかぎり、代償に妬むべき点は何もない。