テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Corona

Caput IX 第IX章

Tertullian · De Corona · PL 2, 88B · 7 sectiones

De Corona 9.1

1

Quis denique patriarches, quis prophetes, quis levites, aut sacerdos, aut archon, quis vel postea apostolus, aut evangelizator, aut episcopus invenitur coronatus?

PL 2, 88B

実に、族長であれ、預言者であれ、レビ人であれ、祭司であれ、支配者であれ、あるいはそれ以後の使徒であれ、伝道者であれ、監督であれ、冠をかぶった者が見出されるだろうか。

De Corona 9.2

2

Puto nec ipsum Dei templum, nec arca testamenti, nec tabernaculum martyrii, nec altare, nec candelabrum (III Reg., VI et VIII): quibus utique et in prima dedicationis solemnitate, et in secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, si dignum Deo esset (I Esdr., V, 11; I Cor., X).

PL 2, 88B

神殿そのものも、契約の箱も、証しの幕屋も、祭壇も、燭台も、冠をかぶった例はなかったと私は思う(列王記上6章・8章)。もし冠が神にふさわしいものであったなら、それらは最初の奉献の式典においても、二度目の再興を祝う機会においても、当然冠をかぶるにふさわしかったはずである(エズラ記5:11、一コリント10章)。

De Corona 9.3

3

Atquin, si figurae nostrae fuerunt (nos enim sumus et templa Dei, et altaria, et luminaria, et vasa), hoc quoque figurate portendebant, homines Dei coronari non oportere. Imagini veritas respondere debebit.

PL 2, 89A

しかるに、もしそれらが我々の予型であったなら(我々自身が神の神殿であり、祭壇であり、灯火であり、器であるのだから)、それらは同時に予型として、神の民は冠をかぶるべきでないことを示していたのである。真理は像に対応するものでなければならない。

De Corona 9.4

4

Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breviter interim audies: Sic et tu coronare, licitum est. Tamen nec illam impietatis contumeliosae coronam populus conscivit.

PL 2, 89A

もしお前がキリストご自身が冠をかぶられたことを持ち出すなら、これに対してはさしあたり手短に次のように聞くことになろう。「お前もそのように冠をかぶるなら、それは許されている」と。とはいえ、あの不敬な侮辱の冠を、民が自ら企てたのではない。

De Corona 9.5

5

Romanorum militum commentum fuit, ex usu rei saecularis, quem populus Dei nec publicae umquam laetitiae, nec ingenitae luxuriae nomine admisit; facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis revertens de captivitate Babyloniae, quam cum coronis ( I Esdr., II et III): et post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis (Exod., XXIII).

PL 2, 89A

それはローマの兵士たちの考案であり、世俗の慣行から出たものであって、神の民は、公の喜びの名目によっても、生来の奢侈の名目によっても、それを受け入れたことは一度もなかった。バビロン捕囚から戻るときも、太鼓や笛や竪琴を鳴らすほうが、冠をかぶるよりもたやすいことであった(エズラ記2章・3章)。また食べ、飲んだのちに立ち上がって戯れるときも、冠なしでそうしていた(出エジプト記23章)。

De Corona 9.6

6

Nam neque laetitiae descriptio, neque luxuriae denotatio de coronae decore aut dedecore tacuisset.

PL 2, 89B

というのも、喜びを描く記述も、奢侈を咎める記述も、冠が飾りであることについても、冠が恥であることについても、黙してはいなかったはずだからである。

De Corona 9.7

7

Adeo et Isaias (XXIV. 9): Quoniam, inquit, cum tympanis et tibiis et psalteriis bibunt vinum: dicturus esset etiam cum coronis, si umquam hic usus fuisset in Dei rebus.

PL 2, 89B

かくしてイザヤも(イザヤ24:9)、「彼らは太鼓と笛と竪琴を鳴らしながら酒を飲む」と言う。もしこの慣行がかつて神の事柄のうちにあったなら、「冠をかぶりながら」とも言ったはずである。