テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Corona

Caput VII 第VII章

Tertullian · De Corona · PL 2, 84A · 16 sectiones

De Corona 7.1

1

Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem, communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignora, qua Deum naturae de proximo colentes: atque ita, velut ex abundanti caeteras quoque rationes dispiciant, quae nostro privatim capiti coronamentis, et quidem, omnibus interdicunt.

PL 2, 84A

したがって、これらの冠護持者たちは、さしあたり自然の権威を認めるがよい。人間である限り共通の知恵の名において、また自分自身の信仰のあかしである限り自然の神を身近に崇める者として。そしてそのうえで、いわば余分なこととして、我々の頭にだけ特に、しかもあらゆる冠り物を禁じる他の論拠をも見きわめるがよい。

De Corona 7.2

2

Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae, converti ad proprietatem christianae totam jam defendendam, per caeteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae; ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit (ut ipsa haec laurea militaris) non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem.

PL 2, 84B

というのも、我々は、自然の規律という共通の場から、キリスト教独自の規律全体を弁護する場へと、いまや転じることを迫られているからである。それは、他の用途のために考えられたと見える、また他の材質で造られている、他のあらゆる種類の冠についても言えることである。それは、それらが、自然がその用いかたを定めた花から成るのではない――ちょうどこの従軍用の月桂冠そのもののように――という理由で、自然の抗弁を免れたのだからこの宗派の禁令をも受け入れないのだ、と思われることのないようにするためである。

De Corona 7.3

3

Video igitur et curiosius et planius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. Literae ad hoc saeculares necessariae; de suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo sufficient.

PL 2, 84B

それゆえ私は、事の起源から進展、そして行き過ぎに至るまで、より綿密に、より明瞭に論じる必要があると見る。この目的のためには世俗の文献が必要である。世俗の事柄は自らの文書によって証明されねばならないからである。私が触れたわずかなものでも、思うに十分であろう。

De Corona 7.4

4

Si fuit aliqua Pandora, quam primam foeminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur unde Pandora.

PL 2, 84B

もしパンドラという者がいたとするなら――ヘシオドスが最初の女として語る彼女である――この最初の頭にカリテスが冠をかぶらせた。すべての神々から贈り物を受けたゆえに『パンドラ』と呼ばれたのである。

De Corona 7.5

5

Nobis vero Moyses propheticus, non poeticus pastor, principem foeminam Evam facilius pudenda foliis, quam tempora floribus, incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed et de mendacio erubescenda est coronae origo.

PL 2, 85A

だが我々にとっては、詩人ならぬ預言者である牧者モーセが、最初の女エワについて、こめかみを花で飾るよりもむしろ恥部を葉で覆われた者として描いている。ゆえにパンドラなど存在しない。しかも冠の起源は、その虚偽のゆえに恥じ入るべきものなのである。

De Corona 7.6

6

Jam nunc et de veritatibus suis Certe enim Graecos fuisse constat auctores rei vel illuminatores.

PL 2, 85A

さて今度は、その真実についても論じよう。実に、ギリシア人たちがこの事の創始者、あるいは解明者であったことは確かである。

De Corona 7.7

7

Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Jovem Diodorus post devictos Titanas; dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani opus, Liberi munus, ac postea sidus. Junoni vitem Callimachus induxit.

PL 2, 85A

サトゥルヌスが誰よりも先に冠をかぶったと伝えるのはフェレキュデスであり、ティタンたちを打ち破った後のユピテルについてはディオドロスである。同じ著者は、プリアポスには飾り帯を与え、アリアドネには金とインドの宝石から成る花冠を与えている――それはウルカヌスの作、リベルの贈り物であり、のちに星座となった。カッリマコスは、ユノに葡萄の蔓を戴かせた。

De Corona 7.8

8

Ita et Agis signum ejus palmite redimitum, subjecto pedibus ejus corio leonino, insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni. Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nuncapium.

PL 2, 85A

かくして、アギスは、蔓の枝で飾られ、足もとに獅子の皮を敷いた彼女の像を、二人の継子の戦利品を誇る継母として示している。ヘラクレスは、あるときは頭にポプラを戴き、あるときは野生オリーブを、あるときはセロリを戴く。

De Corona 7.9

9

Habes tragoediam Cerberi, habes Pindarum, atque Callimachum, qui et Apollinem memorat, interfecto Delphyne dracone, lauream induisse: Liberum, eumdem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria, hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare .

PL 2, 85B

お前は『ケルベロス』という悲劇を持っており、ピンダロスを、そしてカッリマコスをも持っている。カッリマコスは、アポロが竜デルピュネを殺した後に月桂冠をまとったとも伝えている。リベル――エジプト人のもとでは同じ神がオシリスと呼ばれる――は、ハルポクラティオンの丹念な説によれば、蔦の冠をかぶっていたとされる。蔦の本性が、酔いから脳を守ることにあるからである。

De Corona 7.10

10

Sed et alias Liberum principem coronae plane laureae, in qua ex Indicis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum dies in illum solemnes magnam appellat coronam. Si et Leonis Aegyptii scripta evolvas, prima Isis repertas spicas capite circumtulit, rem magis ventris.

PL 2, 85B

だが、それとは別に、リベルこそが冠の――彼がそれをもってインド人に対して凱旋した、まさしく月桂冠の――創始者であることは、民衆でさえも認めている。彼のための祝祭日を「大いなる冠」と呼ぶことによってである。また、もしお前がエジプト人レオの著作を繙くなら、イシスが最初に、見出した麦の穂を頭にめぐらしたことが分かるだろう――それはむしろ腹のための事柄であった。

De Corona 7.11

11

Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus.

PL 2, 86A

さらに多くを求める者たちには、この主題においてもまことに卓越した注釈者クラウディウス・サトゥルニヌスが、すべてを示してくれるであろう。

De Corona 7.12

12

Nam est illius de Coronis liber, et origines, et caussas, et species, et solemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem, non alicujus capiti invenias consecratum.

PL 2, 86A

というのも、彼には『冠について』という書があり、それらの起源、原因、種類、祝祭を、あますところなく論じている。それゆえ、花のどんな美しさも、葉むらのどんな喜びも、どんな芝土も蔓も、誰かの頭に捧げられなかったものは見出せないほどである。

De Corona 7.13

13

Quo satis instruamur, quam alienum judicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam, et in eorum deinceps honorem dispensatam, quos saeculum deos credidit.

PL 2, 86A

これによって我々は十分に教えられる。冠をかぶった頭という制度が、世が神々と信じた者たちによってもたらされ、その後も彼らの誉れのために執り行われてきたものである以上、それがいかに異質なものと判断されねばならないかを。

De Corona 7.14

14

Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat, in quibus in mendacium divinitatis ageretur.

PL 2, 86B

というのも、もし悪魔が、この事柄においてもまた神性の偽りを働くのであれば――彼は初めから偽り者である――疑いなく彼自身が、この神性の偽りがそのうちで行われることになる者たちをも、あらかじめ見抜いていたのである。

De Corona 7.15

15

Quale igitur habendum est apud homines veri Dei, quod a candidatis diaboli introductum, et ipsis a primordio dicatum est, quodque jam tunc idololatriae initiabatur ab idolis, et idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam quae idolis alii faciunt, ad daemones pertinent.

PL 2, 86B

それゆえ、真の神を奉じる人々のもとでは、いかなるものと見なされねばならないか――悪魔の候補者たちによって導き入れられ、彼ら自身に初めから捧げられ、しかもそのときすでに、偶像によって、まだ生きていた偶像によって、偶像崇拝へと入信させられていたものが。偶像が何ものかであるかのようにではなく、他の者たちが偶像に対して行うことが悪霊たちに関わるがゆえに、である。

De Corona 7.16

16

Porro, si quae alii idolis faciunt, ad daemones pertinent (I Cor., X, 20), quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent? Ipsi scilicet sibi procuraverunt daemones, per eos in quibus esurierunt ante quod procuraverunt.

PL 2, 87A

しかも、もし他の者たちが偶像に対して行うことが悪霊たちに関わるのなら(一コリント10:20)、彼ら自身がまだ生きていたときに自分自身のために偶像を造ったことは、なおいっそうそうではないか。すなわち彼らは、自分自身のために悪霊たちを調達したのである。のちに調達したものを、それに先立って渇望した、その当の者たちを通して。