De Corona 10.1
Ita cum idcirco proponis deorum saecularium ornamenta etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui vindices; ipse tibi jam praescribis non habendum in communionem usus, quod non inveniatur in Dei rebus.
PL 2, 89Bそこでお前が、世俗の神々の装飾が神のもとにも見出されると主張し、それによってこれらのうちに頭の冠をも共通の用途に取り戻そうとするなら、お前は自らに対してすでにこう明確に規定していることになる——神の事柄のうちに見出されないものは、共通の用途のうちに持ち込まれてはならない、と。
De Corona 10.2
Quid enim tam indignum Deo, quam quod dignum idolo? quid autem tam dignum idolo, quam quod et mortuo? Nam et mortuorum est ita coronari: quoniam et ipsi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est.
PL 2, 89B偶像にふさわしいものほど、神にふさわしからぬものがあろうか。では、死者にもふさわしいものほど、偶像にふさわしいものがあろうか。事実、死者もまたそのように冠をかぶるのである。というのも、死者たちもまた、神格化の装いと儀礼によって、たちどころに偶像となるからであり、それは我々のあいだでは第二の偶像崇拝である。
De Corona 10.3
Igitur qui sensu careant, illorum erit perinde uti ea re cujus careant sensu, atque si abuti ea vellent, si sensu non carerent.
PL 2, 89Cしたがって、感覚を欠く者どもにとって、その感覚を欠くところの物を用いることは、もし感覚を欠いていなかったならばそれを濫用しようとするのと、ちょうど同じことになるのである。
De Corona 10.4
Nulla vero distantia est abutendi, cum veritas cessat utendi, cessante natura sentiendi; qua vult quis abutatur, cum non habeat qua utatur? Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem, nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt.
PL 2, 89C実に、用いることの真実が失われ、感じ取る本性が失われている以上、濫用することにも何の区別もない。用いる術を持たぬ者が、何をもって濫用しようというのか。しかるに我々には、濫用することは使徒によって許されておらず、使徒はむしろ用いないことを教えている——ただし、何も感じ取らない者どもは、そもそも濫用することさえないという点は別である。
De Corona 10.5
Sed vacat totum, et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis; vivum plane quantum in daemoniis, ad quae pertinet superstitio.
PL 2, 90Aしかしすべては無駄である。偶像に関するかぎり、その行為そのものもまた死んだものである。だが悪霊に関するかぎりは、明らかに生きている——迷信が関わるのはその悪霊にほかならない。
De Corona 10.6
Idola nationum, inquit David (Ps. CXIII, 4), argentum et aurum: oculos habent, nec vident, nares, nec odorantur, manus, nec contrectant. Per haec enim floribus frui est.
PL 2, 90A「諸国の民の偶像は」とダビデは言う(詩編113:4)、「銀や金であり、目を持ちながら見ず、鼻を持ちながら嗅がず、手を持ちながら触れることがない」。花を楽しむとは、まさにこれらの器官によることなのである。
De Corona 10.7
Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales jam sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur. Omnia munda mundis (Tit. I, 15), ita et immunda omnia immundis: nihil autem immundius idolis.
PL 2, 90Aそして、もし〔ダビデが〕、偶像を作る者たちが行く末そのようになると告げているのなら、偶像の飾りに倣って何かを用いる者たちも、すでにそのようなものである。「清い者には全てが清い」(テトス1:15)とあるように、汚れた者には全てが汚れている。だが偶像ほど汚れたものはない。
De Corona 10.8
Caeterum substantiae mundae, ut Dei res, et hac sua conditione communes usui: sed ipsius usus administratio interest.
PL 2, 90Aしかし、清い実体は、神の事柄であるがゆえに、被造物としてのその在りかたによって共通の用に供されている。とはいえ、その用いる際のやり方こそが問題なのである。
De Corona 10.9
Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio Socrates: et si me odor alicujus loci offenderit, Arabiae aliquid incendo; sed non eodem ritu, nec eodem habitu, nec eodem apparatu, quo agitur apud idola.
PL 2, 90B現に私自身も、ソクラテスがアエスクラピウスに雄鶏を屠ったのに劣らず、自分のために雄鶏を屠ることがある。ある場所の匂いが私の気に障れば、アラビアの香料を何か焚くこともある。しかし、それは偶像のもとで行われるのと同じ儀式によってでも、同じ装いによってでも、同じ支度によってでもない。
De Corona 10.10
Si enim verbo nudo conditio polluitur, ut apostolus docet: Si quis autem dixerit: Hoc idolothytum est, ne contigeris; multo magis cum saltitaveris habitu, et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur. Ita et corona idolothytum efficitur.
PL 2, 90Bというのも、使徒が教えるとおり、単なる言葉だけでも被造物は汚されるのだとすれば——「誰かが『これは偶像に献げられたものだ』と言うなら、それに触れてはならない」——まして偶像に献げられたものの装いと儀式と支度をもって立ち振る舞うなら、なおいっそう汚されるのである。かくして冠もまた、偶像に献げられたものとなる。
De Corona 10.11
Hoc enim ritu, et habitu, et apparatu idolo immolatur auctoribus suis: quorum eo vel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti, quod in Dei rebus non invenitur.
PL 2, 90Bというのも、まさにその儀式と装いと支度によって、冠はその創始者たる偶像どもへと献げられるのだからである。その用いかたは、まさにそのゆえにこそ彼らに固有のものであり、それゆえ、神の事柄のうちに見出されないものとして、共通の用に受け入れられることはありえない。
De Corona 10.12
Propterea apostolus inclamat: Fugite idololatriam (I Cor. X, 14); omnem utique et totam. Recognita silvam, et quantae latitant spinae. Nihil dandum idolo, sic nec sumendum ab idolo.
PL 2, 90Bそれゆえ使徒は「偶像崇拝から逃れよ」(一コリント10:14)と声高に呼びかける——当然、そのすべてから、余すところなく。その叢林を見きわめよ、そこにどれほど多くの棘が潜んでいることか。偶像には何も与えてはならず、同様に偶像から何も受け取ってはならない。
De Corona 10.13
Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu videri? quae communio Christo et Beliae? et ideo fugite. Longum enim divortium mandat ab idololatria; in nullo proxime agendum. Draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet.
PL 2, 90Cもし偶像の宮で食卓に着くことが信仰にとって無縁のことであるなら、偶像の装いをまとって人に見られることは何であろうか。「キリストとベリアルに何の交わりがあろうか」(二コリント6:15)。それゆえ、逃れよ。使徒は偶像崇拝から遠く隔たることを命じているのであって、いかなる点でも近づいてはならない。地を這う竜でさえ、遠くから人間をその息で吸い込むのである。
De Corona 10.14
Altius Joannes: Filioli, inquit, custodite vos ab idolis (I Joan. V, 21); non jam ab idololatria quasi ab officio, sed ab ipsa effigie eorum. Indignum enim ut imago Dei vivi, imago idoli et mortui fias.
PL 2, 90Cヨハネはさらに深く言う。「幼子たちよ、偶像から己を守れ」(一ヨハネ5:21)——もはや務めとしての偶像崇拝からだけではなく、偶像そのものの形像からである。生ける神の像であるお前が、死せる偶像の像となるのは、ふさわしからぬことだからである。
De Corona 10.15
Usque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu, et ex superstitionis usu idolis vindicamus, ex eo praeterea quod, dum in rebus Dei non refertur, magis magisque imago illorum deputatur, in quorum et antiquitatibus, et solemnitatibus, et officiis convenitur.
PL 2, 91Aここまで我々は、この装いの固有性を、その起源の由緒からも、迷信としての慣用からも、偶像に帰属するものとして論証してきた。さらにこう付け加えよう——それが神の事柄に数えられないかぎり、それはますます彼ら〔偶像の神々〕の形像とみなされるのであって、この装いは、それらの神々の古い由来と祝祭と務めとのうちに見出されるのである。
De Corona 10.16
Ipsae denique fores, et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri et sacerdotes eorum coronantur (Baruch, VI, 9). Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium.
PL 2, 91A実に、扉そのものも、犠牲獣そのものも、祭壇も、その奉仕者たちも祭司たちも、冠をかぶるのである(バルク6:9)。あらゆる祭司団の冠を、お前はクラウディウスのうちに見いだすであろう。
De Corona 10.17
Sed et illam interstruximus distinctionem differentiae rationalium et irrationalium, eis occurrentem qui communionem in omnibus de quorumdam exemplorum occasione defendunt.
PL 2, 91Aまた我々は、理性的なものと非理性的なものとの区別をすでに差し挟んでおいた。これは、いくつかの実例を機会として、あらゆる点における共通の用を弁護しようとする者たちに対して立ちはだかるものである。
De Corona 10.18
Ad hanc itaque partem caussas jam ipsas coronarias inspici superest, ut dum ostendimus extraneas, imo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quo possit habitus hujusmodi, usus quoque communioni vindicari: etsi sunt quidam quorum exempla nobis objectantur.
PL 2, 91Bしたがって、この部分に関しては、あとは冠にまつわるもろもろの理由そのものを検討することが残っている。それらが我々の規律にとって無縁であり、それどころか正反対でさえあることを示しつつ、それらのいずれもが理由の後ろ盾によって支えられておらず、それゆえこの種の装いも、その用いることも共通の用へと取り戻されえないことを証明するためである。もっとも、我々に対してその実例を持ち出す者たちも確かにいるのだが。