De Corona 3.1
Et quamdiu per hanc lineam serram reciprocabimus habentes observationem inveteratam, quae praeveniendo statum fecit? Hanc si nulla Scriptura determinavit, certe consuetudo corroboravit, quae sine dubio de traditione manavit.
PL 2, 78Cそして、我々はいつまでこの線に沿って鋸を挽き合うのか——積年の遵守を持ちながら。それは〔論争に〕先立つことによってすでに既定の地位を得ているのに。もしいかなる聖典もこれを定めなかったのだとしても、慣習は確かにこれを強めた。そしてその慣習は、疑いなく伝承から流れ出たものである。
De Corona 3.2
Quomodo enim usurpari quid potest, si traditum prius non est? Etiam in traditionis obtentu exigenda est, inquis, auctoritas scripta. Ergo quaeramus an et traditio, nisi scripta, non debeat recipi?
PL 2, 78Cなぜなら、先に伝えられていないものを、どうして用いることができようか。伝承という名目のもとであっても、書かれた権威が求められるべきだ、とお前は言う。それならば、書かれていない限り伝承もまた受け入れられるべきではないのかどうかを、我々は問うてみよう。
De Corona 3.3
Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla praejudicent aliarum observationum, quas sine ullius scripturae instrumento, solius traditionis titulo, et exinde consuetudinis patrocinio vindicamus.
PL 2, 79A確かに我々は、それは受け入れられるべきではないと言うだろう——もし、ほかの遵守事項の実例が、あらかじめそれを判定していないのであれば。それらの遵守事項を我々は、いかなる聖典の証書もなしに、ただ伝承という名目だけによって、そしてそこから生じる慣習という後ろ盾によって、正当なものとして主張しているのである。
De Corona 3.4
Denique, ut a baptismate ingrediar, aquam adituri, ibidem, sed et aliquanto prius in Ecclesia sub antistitis manu contestamur nos renuntiare diabolo, et pompae, et angelis ejus: dehinc ter mergitamur, amplius aliquid respondentes, quam Dominus in Evangelio determinavit.
PL 2, 79A実に、洗礼から始めるとしよう。水に入ろうとするその場で、しかしまたそれよりいくらか前に、教会において、その長の手の下で、我々は、悪魔とその行列とその天使たちとを棄てることを証言する。それから我々は三度浸される。主が福音書において定めたよりも、いくらか多くのことに答えながら。
De Corona 3.5
Inde suscepti, lactis et mellis concordiam praegustamus: exque ea die, lavacro quotidiano per totam hebdomadem abstinemus.
PL 2, 79Aそこで〔水から〕引き上げられると、我々は乳と蜜を混ぜ合わせたものを味わう。そしてその日から、一週間まるまる、日々の湯浴みを控える。
De Corona 3.6
Eucharistiae sacramentum, et in tempore victus, et omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium sumimus: oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus: die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare.
PL 2, 79A主が食事の折にもすべての者に対しても命じられた聖餐の秘跡を、我々は夜明け前の集会においてさえ、司式者たちの手からでなければ受け取らない。死者のための奉献は、命日に、年に一度行う。主日には、断食も跪いて礼拝することも、不敬なことと見なす。
De Corona 3.7
Eadem immunitate a die Paschae in Pentecosten usque gaudemus. Calicis aut panis etiam nostri aliquid decuti in terram anxie patimur.
PL 2, 79B同じ免除を、我々は復活祭の日から五旬祭に至るまで享受する。また、我々の杯やパンの何かが地面に落ちることがあれば、それを不安な思いで堪え忍ぶ。
De Corona 3.8
Ad omnem progressum atque promotum, ad omnem aditum et exitum, ad calciatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quaecumque nos conversatio exercet, frontem crucis signaculo terimus.
PL 2, 80Aあらゆる歩みだしと進み行きに際して、あらゆる出入りに際して、履物を履くときに、湯浴みのときに、食卓に着くときに、灯をともすときに、床に就くときに、座るときに——我々の日々の暮らしが営むところのどんなことにおいても、我々は額に十字のしるしを切る。