De Corona 5.1
Sed cur major efficitur ratio christianarum observationum, cum illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est? Ideoque haec prima scribit coronam capiti non convenire.
PL 2, 82Aしかし、キリスト教徒の遵守事項の理由は、自然もまたそれを擁護するとき、なぜいっそう大きくされるのか。自然こそ万事の第一の規律だからである。それゆえ自然はまず第一に、冠が頭にふさわしくないと記しているのである。
De Corona 5.2
Puto autem naturae dominus Deus noster est, qui figuravit hominem, et fructibus rerum appetendis, judicandis, consequendis, certos in eo sensus ordinavit per propria membrorum quodammodo organa.
PL 2, 82A私は思う。自然の主は我々の神である。神は人間を形づくり、物事の実りを求め、判断し、獲得するために、いわば身体の各部に固有の器官を通して、人間のうちに確かな感覚を定めたのである。
De Corona 5.3
Auditum in auribus fodit, visum in oculis accendit, gustum in ore conclusit, odoratum in naribus ventilavit, contactum in manibus extimavit.
PL 2, 82B神は聴覚を耳に穿ち、視覚を目に灯し、味覚を口に閉じこめ、嗅覚を鼻に通わせ、触覚を手に授けた。
De Corona 5.4
Per haec exterioris hominis ministeria, interiori homini ministrantis, fructus munerum divinorum ad animam deducuntur ab sensibus. Quis igitur fructus ex floribus? substantia enim propria, certe praecipua coronarum, flores agri.
PL 2, 82Bこの、内なる人間に仕える外なる人間の働きを通して、神の賜物の実りは諸感覚から魂へと運ばれる。それでは花からの実りとは何か。畑の花こそ、冠の固有の実質、いや確かに主要な実質だからである。
De Corona 5.5
Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque. Qui erunt sensus coloris et odoris? visus, opinor, et odoratus. Istos sensus quae membra sortita sunt? oculi, nisi fallor, et nares.
PL 2, 82Bお前は言う、香りか、色か、あるいはその両方だと。色と香りの感覚とは何であろうか。思うに、視覚と嗅覚である。これらの感覚を割り当てられた器官は何か。もし私に誤りがなければ、目と鼻である。
De Corona 5.6
Utere itaque floribus visu et odoratu, quorum sensuum fructus est; utere per oculos et nares, quorum sensuum membra sunt. Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo, quanquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit.
PL 2, 82Bそれゆえ花は、その実りたる感覚である視覚と嗅覚とをもって用いよ。花はその感覚の器官である目と鼻とを通して用いよ。実質は神からお前に渡されたものであり、その形は世から渡されたものである。もっとも、異例の形が通常の用いかたを妨げるわけではないが。
De Corona 5.7
Hoc sint tibi flores, et inserti, et innexi, et in filo, et in scirpo, quod liberi, quod soluti: spectaculi scilicet et spiraculi res.
PL 2, 82C花はお前にとって、編み込まれていようと、綴り合わされていようと、糸に通されていようと、藺草に留められていようと、あるいは自由でばらばらのままであろうと、これだけのものであれ――すなわち、眺めるものであり嗅ぐものである。
De Corona 5.8
Coronam si forte fascem existimas florum per seriem comprehensorum, ut plures simul portes, ut omnibus pariter utaris, jam vero et in sinum conde, si tanta munditia est: in lectulum sparge, si tanta mollitia est: et in poculum crede, si tanta innocentia est, tot modis fruere, quot et sentis.
PL 2, 82Cもしお前が冠を、連ねてまとめた花束のごときものと見なし、多くを一度に携え、すべてを等しく用いようとするならば、それほど清らかさを求めるなら懐に納め、それほど柔らかさを求めるなら寝床に撒き、それほど無垢さを求めるなら盃に投じるがよい。感じるだけの多くの仕方で享受するがよい。
De Corona 5.9
Caeterum in capite quis sapor floris? quis coronae sensus? nisi vinculi tantum: quo neque color cernitur, neque odor ducitur, nec teneritas commendatur. Tam contra naturam est florem capite sectari, quam sonum nare.
PL 2, 83Aしかし頭においては、花のどんな味わいがあろうか。冠のどんな感覚があろうか。ただ縛るという感覚のほかにはない。それによっては色も見えず、香りも引き寄せられず、柔らかさも味わわれない。花を頭で追い求めることは、音を鼻で追い求めることと同じほどに自然に反する。
De Corona 5.10
Omne autem quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos vero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.
PL 2, 83Aしかし自然に反するものはすべて、万人のもとで怪異の烙印を受けるに値し、我々のもとではさらに、自然の主にして創造者なる神に対する冒瀆という罪状書きをも受けるに値する。