テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Corona

Caput VI 第VI章

Tertullian · De Corona · PL 2, 83A · 4 sectiones

De Corona 6.1

1

Quaeris igitur Dei legem? habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis, ad quas et Apostolus solet provocare, ut cum in velamine foeminae, Nec natura vos, inquit, docet (I Cor., XI, 14)? ut cum ad Romanos (II, 14), natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit, et naturam legalem.

PL 2, 83A

それでは、お前は神の律法を尋ねるのか。お前はそれを、世界という公の場に、自然という板に刻まれた共通のものとして持っている。使徒もまたそこへしばしば訴える。女性の被り物について、「自然は汝らに教えていないのか」と言われるときのように(一コリント11:14)。あるいはローマ人への手紙で、異邦人たちは自然によって律法の事柄を行うと述べ、自然の律法を示唆すると同時に律法的な自然をも示すときのように(ローマ2:14)。

De Corona 6.2

2

Sed et in priore epistola, naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et foeminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in vicem poenae, utique naturali usui patrocinatur.

PL 2, 83B

しかも、先の書簡において、男女が互いに、被造物の自然な用いかたを、誤りへの報いとして罰の代わりに、自然に反する用いかたへと変えてしまったと述べるとき、使徒は当然ながら自然な用いかたを擁護しているのである。

De Corona 6.3

3

Ipsum Deum secundum naturam prius novimus, et Deum appellantes deorum, et bonum praesumentes, et judicem invocantes: quaeris an conditioni ejus fruendae natura nobis debeat praeire, ne illa rapiamur qua Dei aemulus universam conditionem certis usibus homini mancipatam, cum ipso homine corrupit, unde eam et apostolus invitam ait vanitati succidisse (Rom., VIII, 20), vanis primum usibus, tum turpibus, et injustis, et impiis, subversam?

PL 2, 83B

我々は、神ご自身をも、まず自然によって知っている――神々の神と呼び、善なる方と前提し、裁き主として呼び求めることによってである。お前は、神の被造物を享受するにあたり自然が我々に先立つべきかどうかを尋ねるのか。それは、神に敵対する者が、人間に一定の用途のために委ねられた被造物全体を、人間自身もろとも堕落させた、その手立てに我々がさらわれないためである。それゆえ使徒もまた、被造物は望まぬままに空しさに服従させられた(ローマ8:20)と言う――まず空しい用途に、次いで恥ずべき、不正な、不敬虔な用途によって覆されて、と。

De Corona 6.4

4

Sic itaque et circa voluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem, Dei omnia sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur; scientia autem deficiunt illud quoque intelligere, omnia esse a diabolo mutata. Sed et huic materiae propter suaviludios nostros graeco quoque stylo satisfecimus.

PL 2, 84A

同じように、見世物の快楽をめぐっても、被造物は悪評を着せられてきた。それは、見世物の材料となるものが自然によって神のものであると感じながら、それらすべてが悪魔によって変えられたということもまた理解するだけの知識を欠く者たちのしわざである。だが我々は、この主題についても、我々のもとの見世物好きな者たちのために、ギリシア語でも論じ尽くしておいた。