Adversus Judaeos 9.1
Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam. Sic Esaias dicit: Audite, domus David, non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat certamen: propter hoc ipse Deus dabit vobis signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur: Nobiscum Deus.
PL 2, 616Bそれゆえ、キリストの降誕が預言者たちによって告げ知らされていたことを、いよいよ証明しよう。イザヤはこう言っている。「ダビデの家よ、聞け。人間たちとの争いは汝らにとって小さきものではない、神がその争いを差し向けるからである。それゆえ神御自身が汝らに一つのしるしを与えるであろう。見よ、処女が胎に宿し、子を産むであろう。そして汝らはその名をエンマヌエルと呼ぶであろう、これは『我々と共に神』と解される。」
Adversus Judaeos 9.2
Butyrum et mel manducabit. Quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. (Isa. VII, 13-16).
PL 2, 617A「その子はバターと蜜を食べるであろう。なぜなら、幼子が父または母を呼ぶことを知る前に、アッシリア人たちの王に逆らって、ダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取るであろうからである」(イザヤ7:13-16)。
Adversus Judaeos 9.3
Itaque dicunt Judaei: Provocemus istam praedicationem Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui jam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et insignia ejus quae de eo nuntiavit.
PL 2, 617Aそこでユダヤ人たちはこう言う。「イザヤのこの預言を検証し、比較してみようではないか。すでに来たキリストに、イザヤが預言したその最初の名と、彼について告げ知らせたその徴とが当てはまるかどうかを。」
Adversus Judaeos 9.4
Equidem Esaias praedicat eum Emmanuelem vocari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Porro, inquiunt, iste qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editus, neque re bellica functus.
PL 2, 617A実に、イザヤは、彼がエンマヌエルと呼ばれるべきこと、次いでアッシリア人たちの王に逆らってダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取るであろうことを預言している。「しかも、いま来たその者は、そのような名のもとに世に現れたのでもなければ、戦さの業を果たしたのでもない」と彼らは言う。
Adversus Judaeos 9.5
At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant: subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum.
PL 2, 617Bしかし我々は逆に、彼らがこの章句のつながりをも認めるように、彼らに注意を促すべきであると考えた。すなわち、エンマヌエルの解釈——『我々と共に神』——もまた付け加えられているのであって、それはお前が名の響きだけでなく、その示すところにも目を向けるためである。
Adversus Judaeos 9.6
Sonus enim hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est; sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaero ergo an ista vox, Nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus inluxit, agitetur in Christo?
PL 2, 617Bというのも、エンマヌエルというヘブライ語の響きはその民族に固有のものだが、それが示すところ、すなわち『神は我々と共に』は、解釈によって万人に共通のものとなるからである。それゆえ私は問う。『我々と共に神』というこの言葉、すなわちエンマヌエルは、キリストが世を照らして以来、キリストにおいて行われているのではないか。
Adversus Judaeos 9.7
Et puto, ex toto non negabis. Nam qui ex Judaismo credunt Christo, ex quo in eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum Deum esse significant.
PL 2, 617Bそして私が思うに、お前はこれを全面的には否定しないだろう。というのも、ユダヤ教から出てキリストを信じる者たちは、彼を信じるその時から、エンマヌエルと言おうとするなら、神が我々と共にいますことを意味しているからである。
Adversus Judaeos 9.8
Atque ita constat jam venisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel, venit, id est Nobiscum Deus.
PL 2, 617Bかくして、エンマヌエルと預言されていたその方はすでに来たと明らかになる。なぜなら、エンマヌエルが意味するもの、すなわち『我々と共に神』が来たからである。
Adversus Judaeos 9.9
Aeque et sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quid Scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
PL 2, 617C彼らは名の響きによっても同様に惑わされている。ダマスコの力とサマリアの戦利品とをアッシリア人たちの王に逆らって受け取るということを、あたかも戦士たるキリストを予示するものであるかのように受け取り、聖典がその前に何を置いているかに注意していないのである。すなわち「幼子が父または母を呼ぶことを知る前に、ダマスコの力とサマリアの戦利品とをアッシリア人たちの王に逆らって受け取るであろう」と。
Adversus Judaeos 9.10
Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum jam Christum exhibere ista aetas possit, nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signum belli, non tuba, sed crepitacillo daturus; nec ex equo vel de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem destinaturus; atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus.
PL 2, 618Aまず年齢が示すところを検討すべきである。その齢で、すでに一人前の男であることを示せるかどうか、まして司令官であることを示せるかどうかを。すなわち、幼子は泣き声で武器へと呼び集めるというのか。戦いのしるしを、ラッパではなくがらがらで与えるというのか。馬の背からでも城壁の上からでもなく、乳母や子守りの背中や首から敵を狙い定めるというのか。そしてそのようにして、乳房のかわりにダマスコとサマリアとを攻め従えるというのか。
Adversus Judaeos 9.11
Aliud est, si penes vos infantes in praelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare.
PL 2, 618Aもし諸君のもとでは幼子たちが戦場へ躍り出るというなら、それはまた別の話であろう——おそらくまず日なたで油を塗られ、次いで襁褓で武装し、バターを俸給として与えられ、物を食い千切ることを覚えるより先に槍を振るうことを覚えるというのであれば。
Adversus Judaeos 9.12
Enim vero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur. Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. Et merito.
PL 2, 618B実に、人が一人前の男になるより先に戦い、父を知るより先にダマスコの力を得るということを、自然がどこにおいても許さないのであれば、それは予表として語られたものと見なされるべきことになる。しかし処女が子を産むことも自然は許さない、と彼らは言う。それでも預言者は信じられるべきである。それも当然のことである。
Adversus Judaeos 9.13
Praestruxit enim fidem incredibili rei, dicendo quod signum esset futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a Deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur.
PL 2, 618B彼は、それがしるしとなるであろうと告げることによって、信じがたい事柄への信を予め築いていたのである。それゆえ彼はこう言う。「汝らに一つのしるしが与えられるであろう。見よ、処女が胎に宿し、子を産むであろう。」しかるに神からのしるしは、何か驚くべき新しさがあるのでなければ、しるしとは見えないであろう。
Adversus Judaeos 9.14
Denique, si quando ad dejiciendos aliquos ab hac divina praedicatione, vel convertere singulos simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat; hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae scilicet praegnatus et partus.
PL 2, 618B実に、もし諸君がこの神の預言から人々を引き離そうとして、あるいは単純な者たちを一人ずつ翻意させようとして、聖典が記しているのは処女ではなく若い娘が身ごもり子を産むということだ、と偽って言い張るならば——この点においても諸君は論駁される。若い娘の妊娠と出産という日常の事柄が、しるしとして見えることなどありえないからである。
Adversus Judaeos 9.15
In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur, sed signo nativitatis novae adscripto, exinde post signum alius jam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi.
PL 2, 619Aそれゆえ、しるしとして我々に示された処女なる母は、当然にも信じられるが、戦士たる幼子については同様ではない。ここにはしるしの理が働いているのではなく、新しい誕生というしるしが記された上で、そのしるしの後に、蜜とバターを食べるであろう幼子についての、また別の順序が告げられているのである。
Adversus Judaeos 9.16
Nec hoc utique in signum est, et hoc enim infantiae est; sed accepturum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum.
PL 2, 619Aこれもまたしるしとしてではない、これもまた幼児期に属することだからである。しかし、アッシリア人たちの王に逆らってダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取るであろうということ、これこそが驚くべきしるしなのである。
Adversus Judaeos 9.17
Servate modum aetatis, et quaerite sensum praedicationis: immo reddite veritati, quae credere non vultis, et tam intelligitur prophetia, quam renuntiatur expuncta. Accepit Christus infans virtutem Damasci et spolia Samariae.
PL 2, 619A諸君は年齢の限度を守り、その預言の趣旨を尋ね求めよ。いや、信じようとしない事柄を真理に返せ。そうすれば、この預言は、成し遂げられたものとして告げられるとおりに、理解もされるのである。幼子キリストは、ダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取ったのである。
Adversus Judaeos 9.18
Maneant enim orientales illi Magi, infantiam Christi recentem auro et thure munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine praelio et armis.
PL 2, 619A東方のかの博士たちが、キリストのまだ生まれたばかりの幼子期に金と乳香とをもって贈り物をしたことは、そのまま成り立つとしよう。そして幼子は、戦さも武器もなしに、ダマスコの力を受け取ったのである。
Adversus Judaeos 9.19
Nam, praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vires, auro et odoribus pollere solitam, certum est, et ex divinis Scripturis, virtutem quoque caeterarum gentium aurum constituere; sicut per Zachariam dicit: Et Judas pertendet Hierusalem , et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum (Zach. XIV, 14).
PL 2, 619Bというのも、東方の力、すなわちその勢力が、金と香料とによって常に豊かであったことは万人の知るところであるのに加えて、神の諸書によっても、他の諸国民の力もまた金によって成り立つことは確かだからである。ゼカリヤを通してこう言われているとおりである。「そしてユダはエルサレムに向かって攻め上がり、周囲の民のあらゆる勢力、金と銀とを集めるであろう」(ゼカリヤ14:14)。
Adversus Judaeos 9.20
Nam de hoc auri munere etiam David dixit: Et dabitur illi de auro Arabiae (Psal. LXXI, 15). Et iterum: Reges Arabum et Saba munera afferent illi (Ibid. 70).
PL 2, 619Bこの金の贈り物について、ダビデもまたこう言った。「そして彼にはアラビアの金が与えられるであろう」(詩編71:15)。そしてまた、「アラビアとシェバの王たちは彼に贈り物をもたらすであろう」(同71:70)。
Adversus Judaeos 9.21
Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
PL 2, 619Bというのも、東方はおおむね博士たちを王としていたのであり、ダマスコは、シリアの区分によってシロフェニキアに書き換えられる以前は、かつてアラビアに属するものとされていたからである。その力を、当時キリストは受け取ったのであり、そのしるし、すなわち金と香料とを受け取ることによってそれを受け取ったのである。他方サマリアの戦利品とは、博士たち自身のことである。彼らは彼を知り、贈り物によって彼に敬意を表し、膝をついて、道しるべであり案内者である星の証しのもとに、彼を主また王として拝み、まさしくキリストを信じることによって、サマリアの、すなわち偶像礼拝の戦利品となったのである。
Adversus Judaeos 9.22
Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a Deo sub rege Hieroboam.
PL 2, 620Aというのも、彼はサマリアの名によって偶像礼拝を示したのであり、それは、ヤロブアム王のもとでかつて神から離反したその偶像礼拝のゆえに、不名誉なものとしてであった。
Adversus Judaeos 9.23
Nec hoc enim novum Scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum: nam et archontas Sodomorum (Is., I, 10) appellat archontas vestros, et populum vestrum populum Gomorrhae (Ibid.) vocat; cum jam olim essent civitates istae exstinctae.
PL 2, 620Aこれもまた、神の諸書にとって目新しいことではない——罪の類比によって、名称を比喩的に移し替えて用いることは。すなわち彼は、ソドムの支配者たち(イザヤ1:10)と呼びながら諸君の支配者たちのことを言い、ゴモラの民(同1:10)と呼びながら諸君の民のことを呼んでいる。それらの都市はすでにとうに滅び去っていたにもかかわらずである。
Adversus Judaeos 9.24
Et alibi per prophetam ad populum Israel: Pater, inquit, tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea (Eze. XVI, 3); quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem: quos aliquando etiam filios suos dixerat per Isaiam Prophetam: Filios generavi et exaltavi (Is., I, 2).
PL 2, 620Aまた別の箇所では、預言者を通してイスラエルの民に向かって、こう言われている。「汝の父はアモリ人、汝の母はヘト人であった」(エゼキエル16:3)。彼らはその血統から生まれたのではなく、それに似た不敬のゆえにそう言われたのである。彼らのことを、かつてイザヤ預言者を通して、こうも自分の子らと呼んだことがある。「私は子らを生み育てた」(イザヤ1:2)。
Adversus Judaeos 9.25
Sic et Aegyptus (Is., XIX, 1) nonnumquam totus orbis intelligitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon (Apoc., XVII, 5) apud Joannem nostrum, Romanae urbis figura est, proinde et magnae, et regno superbae, et sanctorum debellatricis.
PL 2, 620B同様にエジプトも(イザヤ19:1)、彼のもとでは、迷信と呪いの銘のゆえに、時として全世界を指すものと解される。同様にバビロンも(黙示録17:5)、我々のヨハネのもとでは、ローマの都——それゆえ大いなる都、その王国に驕る都、聖徒たちを迫害する都——の予表である。
Adversus Judaeos 9.26
Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit, et despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se regnare putat, si sanctos a religione Dei deturbat.
PL 2, 620Bかくして彼は、この仕方で博士たちをもサマリア人たちという呼び名で称したのであり、また彼らがサマリア人たちと共有していたもの——先に述べたとおり偶像礼拝——を奪い取られた者として示したのである。他方、アッシリア人たちの王に逆らってとは、悪魔に逆らってということである。悪魔は、聖徒たちを神への信仰から突き崩すことによってこそ、自分が王として統べていると考えているのである。
Adversus Judaeos 9.27
Adjuvabitur autem haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum Scripturae designant ob armorum quorumdam vocabula et ejusmodi verba.
PL 2, 620Bさて我々のこの解釈は、聖典が他の箇所でも、ある種の武具の語や、これに類する言葉によって、戦士たるキリストを示しているという事実によって、裏づけられるであろう。
Adversus Judaeos 9.28
Sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur Judaei: Accingere, inquit David, ensem supra femur (Psal. XLIV, 4). Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum; effusa est gratia in labiis tuis (Ibid., 3).
PL 2, 620Bしかしユダヤ人たちは、残りの語句との比較によって論駁されるであろう。「腰の上に剣を帯びよ」とダビデは言う(詩編44:4)。しかし、その前の箇所ではキリストについて何と読むか。「人の子らにまさって麗しく、汝の唇には恩寵が注がれている」(同44:3)。
Adversus Judaeos 9.29
Valde autem absurdum est, si quem ab bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur; de quo subjungens, dicebat: Extende, et prospera, et regna (Ibid., 5). Et adjecit: Propter lenitatem et justitiam tuam (Ibid.).
PL 2, 621Aしかるに、もし剣をもって戦いのために帯びさせようとしていたその者に対して、その麗しさの盛りやその唇の恩寵について媚びるように語っていたのだとすれば、それは甚だ不合理である。それについて彼は続けて言う。「進め、栄えよ、統べ治めよ」(同44:5)。そして付け加えた。「汝の柔和さと正義のゆえに」(同44:5)。
Adversus Judaeos 9.30
Quis enim ense operabitur, et non contraria lenitati et justitiae exercet? id est dolum et asperitatem et injustitiam, propria scilicet negotia praeliorum.
PL 2, 621Aそもそも、誰が剣によって働きながら、柔和さと正義に反することを行わずにいられようか。すなわち欺きと苛烈さと不正義とを。これこそまさに戦さに固有の業である。
Adversus Judaeos 9.31
Videamus ergo an alius sit ensis ille, cujus est alius actus, id est Dei sermo divinus, bis acutus (Hebr., IV, 12) duobus testamentis, legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae suae aequitate, reddens unicuique secundum actum suum.
PL 2, 621Aそれゆえ我々は見てみよう、その剣が別のものであり、その働きもまた別のものではないかを。すなわちそれは神の聖なる言葉であり、二つの契約——古い律法と新しい律法——によって両刃であり(ヘブライ4:12)、その知恵の公正さによって鋭く、おのおのにその行いに応じて報いるものである。
Adversus Judaeos 9.32
Licuit ergo et Christo Dei in Psalmis sine bellicis rebus ensem sermonis Dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud David, quando venturus in terras ex Dei patris decreto nuntiabatur: Et deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae (Psal. XLIV, 5), virtus scilicet gratiae spiritalis, de qua Christi agnitio deducitur: Sagittae tuae, inquit, acutae (Ibid., 6), per volantia utique Dei praecepta, minantes traductionem uniuscujusque cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque.
PL 2, 621Aそれゆえ、詩編において、神のキリストが、戦さの事柄を伴わずとも、比喩的に神の言葉という剣を腰に帯びさせられることは許されたのであり、先に語られた麗しさの盛りは、唇の恩寵とともにこの方にふさわしいのである。この方はダビデのもとで、父なる神の定めによってこの地に来たるべきことが告げられていたそのとき、腰の上に剣を帯びさせられていたのである。「汝の右手の大いなる力が汝を導くであろう」(詩編44:5)——すなわちそれは霊的な恩寵の力であり、これによってキリストの認識が導き出されるのである。「汝の矢は鋭い」(同44:6)——すなわちそれは飛び行く神の戒めによってであり、その戒めはおのおのの心が暴き晒されることを警告し、あらゆる良心を突き刺し貫くのである。
Adversus Judaeos 9.33
Populi sub te cadent, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus est, sic recipiet spolia, non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata cujus et arma allegorica didicisti.
PL 2, 621B「もろもろの民は汝のもとに倒れ伏すであろう」——当然、拝みながら。かくしてキリストは戦さに強く武具を帯びる者であり、かくして戦利品を受け取るであろう、サマリアのものだけでなく、あらゆる諸国民のものをも。その武具が寓意であることをお前がすでに学んだその方については、戦利品もまた予表であることを認めるがよい。
Adversus Judaeos 9.34
Atque ita in tantum Christus qui venit, non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur. Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur, non Jesus dicitur, quare is qui venit, Jesus Christus appellatur?
PL 2, 621Cかくして、来たったキリストは、その限りにおいて戦士ではなかった。そのような者としてイザヤによって預言されてはいなかったからである。「しかし」と彼らは言う、「来るべきものと信じられているキリストはイエスとは呼ばれていないのに、なぜ来たったその者はイエス・キリストと呼ばれるのか。」
Adversus Judaeos 9.35
Constabit autem utrumque nomen in Christo Dei, in quo invenitur etiam Jesus appellatus. Disce erroris tui morem. Dum Moysi successor destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine, et incipit vocari Jesus. Certe, inquis.
PL 2, 622Aしかし神のキリストにおいては、両方の名がともに成り立つのであり、その方はイエスとも呼ばれていたことが見出される。お前の誤りの習わしを学べ。ヌンの子ホセアがモーセの後継者として定められたとき、彼は確かにもとの名から移されて、イエスと呼ばれ始めたのである。「確かに」とお前は言う。
Adversus Judaeos 9.36
Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos, nationes in saeculi deserto commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis, melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius: idque non per Moysen, id est, non per legis disciplinam, sed per Jesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis, petra enim Christus (I Cor., X, 4) multis modis et figuris praedicatus est: ideo is vir qui in hujus sacramenti imaginem parabatur, etiam nominis Dominici inauguratus est figura, ut Jesus nominaretur.
PL 2, 622A我々は言う、これは先立って、来たるべきことの予表であったと。というのは、イエス・キリストは、第二の民——それは我々のことであり、かつて世という荒れ野に留まっていた諸国民である——を、約束の地、すなわち蜜と乳の流れる地、言い換えれば永遠の生命という所有——これより甘美なものはない——へと導き入れようとしていたからである。しかもそれは、モーセによって、すなわち律法の教えによってではなく、イエスによって、すなわち新しい律法の恩寵によって成し遂げられるべきものであった。すなわち我々は石の刃によって——キリストの戒めによって——割礼を受けるのであり、岩とはすなわちキリストであると、多くの仕方と予表とによって告げ知らされているからである(一コリント10:4)。それゆえ、この秘義の模像となるべく整えられていたその人物は、主の名の予表によっても定められて、イエスと名づけられたのである。
Adversus Judaeos 9.37
Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat Dei filius, qui et semper videbatur. Deum enim patrem nemo vidit umquam, et vixit (Exod., XXXIII, 20): et ideo constat ipsum Dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat in terram quam praeparavi tibi; intende illi, et audi eum, et ne inobaudiens fueris ei: non enim celavit te quoniam nomen meum super illum est (Exod., XXVI, 20, 21).
PL 2, 622Bというのは、モーセに語りかけていたのは、まさに神の子御自身であり、この方こそがいつも見られていた方であった。父なる神は誰も見て生きた者はいないからである(出エジプト33:20)。それゆえ、モーセに語りかけたのは神の子御自身であり、民に向かって次のように言ったことは明らかである。「見よ、私は私の天使を汝の——すなわち民の——顔の前に遣わす。彼は汝を道において守り、私が汝のために備えた地へと導き入れるであろう。彼に心を留め、彼の声を聞け。彼に逆らってはならない。私の名が彼の上にあることを、彼は汝に隠さなかったのだから」(出エジプト26:20-21)。
Adversus Judaeos 9.38
Populum enim introducturus erat Jesus in terram repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus; quas virtutes fecit Jesus Nave, et ipsi legitis; et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; sicuti et praecursorem Christi Joannem, futurum angelum appellat per prophetam Spiritus, dicens ex persona Patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam , id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te (Mal., I, 3).
PL 2, 623Aというのは、約束の地に民を導き入れようとしていたのはイエスであって、モーセではなかったからである。彼を天使と言ったのは、彼が成し遂げようとしていた力の業の大きさのゆえであった——それらの力の業をヌンの子イエスは行い、諸君自身もそれを読んでいる——また預言者としての務め、すなわち神の御旨を告げ知らせるという務めのゆえでもあった。ちょうど、キリストの先駆者ヨハネのことをも、来るべき天使と、霊は預言者を通して、父の人格において語りつつ呼んでいるのと同じである。「見よ、私は私の天使を汝の——すなわちキリストの——顔の前に遣わす。彼は汝の前に汝の道を備えるであろう」(マラキ1:3)。
Adversus Judaeos 9.39
Nec novum est Spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis Deus praefecit: idem enim Joannes non tantum angelus Christi vocatus est, sed et lucerna, lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo, David praedicat (Psal. CXXXI, 17).
PL 2, 623A聖なる霊にとって、神が御自らの力の奉仕者として立てた者たちを天使と呼ぶことは、目新しいことではない。なぜなら、かのヨハネもまた、キリストの天使と呼ばれただけでなく、キリストの前に輝く灯火とも呼ばれたからである。「私は私のキリストのために灯火を備えた」と、ダビデは預言する(詩編131:17)。
Adversus Judaeos 9.40
Quare ipse Christus veniens adimplere prophetas, dicit ad Judaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens (Joan., V, 35): utpote, qui non tantum vias ejus parabat in eremo (Joan., I, 23), sed et agnum Dei demonstrando (Ibid., 29), illuminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intelligerent agnum quem Moyses passurum nuntiabat (Exod., XII).
PL 2, 623Bそれゆえ、預言者たちを成就するために来られたキリスト御自身が、ユダヤ人たちに向かってこう言われる。「彼は燃えて輝く灯火であった」(ヨハネ5:35)。彼はただ荒れ野でこの方の道を備えていた(ヨハネ1:23)だけでなく、神の子羊を指し示すことによって(同1:29)、自らの宣べ伝えによって人々の心を照らし、モーセが苦しみを受けるであろうと告げ知らせていたその子羊が彼であることを人々が悟るようにしたのである(出エジプト12章)。
Adversus Judaeos 9.41
Sic et Jesus, ob nominis sui futurum sacramentum: id enim nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum, nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo Dei, ut et Jesus appellaretur.
PL 2, 623B同様にイエス〔ヌンの子〕もまた、その名の将来の秘義のゆえに〔天使と呼ばれたのである〕。というのは、彼〔神〕は自ら彼に与えたその名を確かなものとしたからである。天使とも、ホセアとも呼ばせず、以後イエスと呼ぶよう命じたのである。かくして、両方の名が神のキリストにふさわしいのであり、彼はイエスとも呼ばれたのである。
Adversus Judaeos 9.42
Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter Esaias propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Jesse, quod est Maria, et flos de radice ejus adscendet.
PL 2, 623Bそして、キリストが生まれるべきその処女は、先に述べたとおり、ダビデの子孫から血筋を引くはずであったので、預言者イザヤは続く箇所で明らかにこう言う。「そしてエッサイの根から一本の若枝が生えるであろう」——これはマリアのことである——「そしてその根から一輪の花が咲き上るであろう。」
Adversus Judaeos 9.43
Et requiescet super illum spiritus Dei, et spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis , spiritus agnitionis et pietatis, spiritus Dei timoris implebit illum (Is., XI, 1, 2).
PL 2, 623C「そして神の霊がその上にとどまるであろう。知恵と知性の霊、思慮と力の霊、認識と敬虔の霊、神を畏れる霊が彼を満たすであろう」(イザヤ11:1-2)。
Adversus Judaeos 9.44
Neque enim ulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum, flori quidem ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum.
PL 2, 623Cというのは、霊的な教えの全体が、キリストを除いてほかの誰にもふさわしくなかったからである。彼はその恩寵のゆえに花になぞらえられ、エッサイの血筋に属する者とされ、すなわちマリアを通してそこから数えられるべき者であった。
Adversus Judaeos 9.45
Fuit enim de patria Bethlehem et de domo David, sicut apud Romanos in censu descripta est Maria (Luc., II, 1 sqq.), ex qua nascitur Christus.
PL 2, 624Aというのは、彼女はベツレヘムの地の出、ダビデの家の出であったからであり、ローマ人たちのもとでの人口調査においてマリアが記録されているとおりである(ルカ2:1以下)。キリストはこのマリアから生まれる。
Adversus Judaeos 9.46
Expostulo etiam, et quia a prophetis praedicabatur ex Jesse genere venturus, et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem esset exhibiturus, an venerit? atque ita is homo qui talis ostenditur, ipse erit Christus, qui venit.
PL 2, 624A私はまた、こうも問い質す。彼がエッサイの血筋から来るであろうと預言者たちによって預言され、あらゆる謙遜と忍耐と静けさとを示すであろうと預言されていたその者が、すでに来たかどうかを。そして、そのような者として示されるその人こそが、来たったキリストその方であろう。
Adversus Judaeos 9.47
De hoc enim Propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Is., LIII, 4); qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Ibid., 7).
PL 2, 624Aこの方について預言者はこう言う。「打たれた人であり、弱さを担うことを知る者」(イザヤ53:4)。「彼は羊のように犠牲へと引かれて行き、毛を刈る者の前の子羊のように、その口を開かなかった」(同53:7)。
Adversus Judaeos 9.48
Si neque contendit, neque clamavit, neque audita est foris vox ejus , qui arundinem contusam, id est quassam Israelis fidem, non comminuit; qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit (Isa., XLII, 2, 3), sed lucere magis fecit ortu luminis sui; non potest alius esse, quam qui praedicabatur.
PL 2, 624Aもし彼が争わず、叫ばず、その声が外で聞かれることもなく、傷ついた葦——すなわちイスラエルの揺らいだ信仰——を折ることなく、燃えかけた燈心——すなわち諸国民の束の間の熱意——を消すことなく(イザヤ42:2-3)、むしろ自らの光の昇りによって、いっそう輝かせたのであれば、この方は、預言されていたその者以外ではありえない。
Adversus Judaeos 9.49
Oportet itaque actum Christi ejus qui venit, ad Scripturarum regulam recognosci. Duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis.
PL 2, 624Bそれゆえ、来たったキリストの行いは、聖典の規範に照らして認められなければならない。というのも、私に誤りがなければ、我々は彼が二重の働き、すなわち宣べ伝えることと力の業とによって際立っていたと読むからである。
Adversus Judaeos 9.50
Sed de utroque titulo sic disponam; itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: Exclama, inquit, in vigore, et ne peperceris; exalta ut tuba vocem tuam, et adnuntia plebi meae facinora ipsorum, et domui Jacob delicta eorum.
PL 2, 624Bしかし両方の項目について、私はこのように順序立てよう。すなわち、始めた順序に従ってそれぞれを検めていき、キリストが宣べ伝える者として告げ知らされていたことを示そう。イザヤを通して言われているとおりである。「力強く叫べ、控えるな。ラッパのように汝の声を張り上げよ。そして私の民に彼らの凶行を、ヤコブの家に彼らの罪を告げ知らせよ。」
Adversus Judaeos 9.51
Me de die in diem quaerunt, et cognoscere vias meas cupiunt. Quasi populus qui justitiam fecerit, et judicium Dei non dereliquerit (Isa. LXIII, 1, 2), et reliqua.
PL 2, 624B「彼らは日ごとに私を求め、私の道を知ることを望む。あたかも正義を行い、神の裁きを見捨てなかった民であるかのように」(イザヤ63:1-2)、云々。
Adversus Judaeos 9.52
Virtutes autem facturum a Patre Esaias dicit: Ecce Deus noster judicium retribuit, ipse veniet, et salvos faciet nos.
PL 2, 624C他方、父から力の業を行うことになる者について、イザヤはこう言う。「見よ、我々の神は裁きを返し、御自らが来て、我々を救うであろう。」
Adversus Judaeos 9.53
Tunc infirmi curabuntur, et oculi caecorum videbunt, et aures surdorum audient, et claudus saliet velut cervus, et mutorum linguae solventur, (Isa. XXXV, 4, 5, 6), et caetera quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat (Joh. V, 18).
PL 2, 624C「そのとき弱った者たちは癒やされ、盲人の目は見えるようになり、耳の聞こえぬ者たちの耳は聞こえるようになり、足なえは鹿のように跳び上がり、口のきけない者たちの舌は解かれるであろう」(イザヤ35:4-6)、そしてそのほか、キリストが行った業について、諸君もまた否むことはない。というのも、諸君はかつて、彼を石打ちにしなかったのはその業のゆえではなく、彼がそれらを安息日に行っていたからだ、と言っていたからである(ヨハネ5:18)。