Adversus Judaeos 2.1
Igitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius certis lineis determinemus. Cur etenim Deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur?
PL 2, 599Aさて、歩みを進め、この問い自体の要点を確かな筋道によって定めよう。すなわち、宇宙の創造者、全世界の統治者、人間の形づくり主、すべての諸国民の播種者である神が、なにゆえモーセを通して律法をただ一つの民にのみ与えたと信じられ、すべての諸国民には分け与えなかったと言われるのか。
Adversus Judaeos 2.2
Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit.
PL 2, 599Aもし神がすべての者にこれを与えなかったのであれば、諸国民からの改宗者たちにさえ、これに近づくことを決して許さなかったであろう。しかし、神の善と、人類を形づくる者としての神の公正さとにふさわしく、神はすべての諸国民に同じ律法を与えられた。そしてこの律法を、定められた時に、御心のままに、御心にかなう者たちを通して、御心のままの仕方で守るよう命じられたのである。
Adversus Judaeos 2.3
Namque in principio mundi, ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur (Gen. II, 7): quae lex eis sufficeret, si esset custodita.
PL 2, 599A実に、世界の初めに、神はアダムとエバ自身に律法を与え、楽園の中央に植えられた木の実を食べてはならないとされた。もし逆らって食べれば、死をもって死ぬであろうと(創世記2:7)。もしこの律法が守られていたなら、彼らにはそれで十分であったろう。
Adversus Judaeos 2.4
In hac enim lege Adae data, omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut., VI, 5); et, Diliges proximum tibi tanquam te (Levit., XIX, 18); et, Non occides, non moechaberis, non furaberis, falsum testimonium non dices.
PL 2, 599B実に、アダムに与えられたこの律法のうちに、のちにモーセを通して与えられ芽吹いた戒めがすべて、あらかじめ据えられていたことを我々は認める。すなわち「汝の神なる主を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くして愛せよ」(申命記6:5)、「汝の隣人を汝自身のように愛せよ」(レビ記19:18)、「殺すな、姦淫するな、盗むな、偽りの証言をするな」である。
Adversus Judaeos 2.5
Honora patrem tuum et matrem (Exod., XX, 12 17): et, Alienum non concupisces (Deut., V, 16-21). Primordialis lex est enim data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum Dei.
PL 2, 599B「汝の父と母を敬え」(出エジプト20:12、17)、「他人のものを欲するな」(申命記5:16-21)。というのも、楽園でアダムとエバに与えられた最初の律法こそが、神のすべての戒めの母胎であるからである。
Adversus Judaeos 2.6
Denique, si Dominum Deum suum dilexissent, contra praeceptum ejus non fecissent: si proximum diligerent, id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent; atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra Dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent (Gen., III, 6), nec a conspectu Domini Dei sui sub arbore delitescere gestissent (Ibid. 8): nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes Dei essent futuri (Ibid. 8): atque ita nec Deum offendissent, ut patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat: si alienum non concupissent, de fructu illicito non gustassent.
PL 2, 599B実に、もし彼らが自らの神なる主を愛していたなら、その戒めに背くことはなかったであろう。もし隣人を、すなわち自分自身を愛していたなら、蛇の説得を信じることはなかったであろう。そしてそうであれば、神の戒めに背いて不死から堕ちることによって、自分自身に対して殺人を犯すこともなかったであろう。また、もし木の実をひそかに味わうことがなければ(創世記3:6)、盗みからも身を慎んでいたであろうし、自らの神なる主の御前から木の下に身を隠そうと望むこともなかったであろう(同3:8)。また、神に似た者となるであろうと偽って断言する悪魔を信じて、その仲間となることもなかったであろう(同3:8)。かくして、地の土から、いわば母の胎から自分たちを形づくった父なる神を怒らせることもなかったであろう。もし他人のものを欲することがなかったなら、禁じられた実を味わうこともなかったであろう。
Adversus Judaeos 2.7
Igitur in hac generali et primordiali Dei lege, quam in arboris fructu observari Deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt Ejusdem est enim postea subdocere legem, qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante justos formare instituerat.
PL 2, 600Aかくして、木の実によって守られるべしと神が定められた、この普遍的かつ最初の神の律法のうちに、後の律法のすべての戒めが個別に据え置かれていたことを我々は知る。それらの戒めは、それぞれの時にいたって公にされ、芽吹いたのである。というのも、先に戒めを送り出した方が、後に律法を教え示すのも同じ方であり、先に義人たちを形づくり始めた方が、後に教え導くのも同じ方だからである。
Adversus Judaeos 2.8
Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit? si is perfecit qui coepit? Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a patribus custodiebatur.
PL 2, 600Aそもそも、打ち立てた方がその教えを増し加えるとして、何の不思議があろうか。始めた方が完成させるとして、何の不思議があろうか。実に、石の板に記されたモーセの律法より前に、書かれざる律法が存在していたと私は主張する。それは自然本性によって理解され、父祖たちによって守られていた律法である。
Adversus Judaeos 2.9
Nam unde Noe justus inventus (Gen. VI, 9; Eccl., XLIV, 17), si non illum naturalis legis justitia praecedebat? unde Abraham amicus Dei deputatus (Is., XLI, 8; Jac., II, 23), si non de aequitate et justitiae legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos Dei summi (Gen., XIV, 18) nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt, qui sacrificia Deo offerebant?
PL 2, 600A実に、もし自然の律法による正義が彼に先立っていなかったなら、ノアが義人と見出されたのは何によってであろうか(創世記6:9、集会の書44:17)。もし自然の律法の公正と正義によるのでなければ、アブラハムが神の友と定められたのは何によってであろうか(イザヤ41:8、ヤコブ2:23)。もしレビの律法による祭司職より前に、神に犠牲を捧げる祭司の務めを果たす者たちが既にあったのでなければ、メルキゼデクが至高なる神の祭司と呼ばれたのは何によってであろうか(創世記14:18)。
Adversus Judaeos 2.10
Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore posteaquam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia Denique, post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex.
PL 2, 600Bかくして、上に記した族長たちの後、モーセに律法が与えられたのは、彼らがエジプトを出た後のその時であり、多くの時と隔たりの後であった。実に、アブラハムから四百三十年の後に、律法は与えられたのである。
Adversus Judaeos 2.11
Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem in hominis salutem.
PL 2, 600Bここから我々は、神の律法がモーセより前にも存在していたこと、しかもホレブにおいてのみ、あるいはシナイと荒れ野においてのみ与えられたのではなく、まず最初はより古く楽園において、その後は族長たちにおいて与えられ、かくしてユダヤ人たちにも定められた時に改めて与えられたことを理解する。それゆえ我々は、モーセの律法を、あたかも第一の律法であるかのようには、もはや見なさない。むしろそれに続く律法として見るのである。神はこれを定められた時に諸国民にも示され、預言者たちを通して改めて約束されたこの律法を、より良きものへと改められた。そして、こうなることを予め告げられた。すなわち、モーセを通して定められた時に律法が与えられたのと同じように、その律法もまた時のかぎりのものとして守られ保たれたのだと信じられる、ということである。時の条件に応じて律法の戒めを人間の救いのために改める、この神の権力を、我々は奪ってはならない。
Adversus Judaeos 2.12
Denique, qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medelam, circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum justos sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos Dei effectos.
PL 2, 601A実に、安息日をなお救いの療治として守るべきだ、また八日目の割礼を死の脅しゆえに行うべきだと主張する者があるなら、その者は、過去の義人たちが安息日を守ったこと、あるいは割礼を受けたこと、そしてそのようにして神の友となったことを示すがよい。
Adversus Judaeos 2.13
Nam, si circumcisio purgat hominem, Deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel posteaquam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum, colonum paradisi praefecit.
PL 2, 601Aなぜなら、もし割礼が人を清めるのであれば、神はアダムを無割礼のまま造られたとき、なぜ彼に割礼を施さなかったのか。あるいは、割礼が清めるのであれば、彼が過ちを犯した後になぜそうしなかったのか。確かに神は、彼を無割礼のまま楽園に置き、楽園を耕す者として立てられたのである。
Adversus Judaeos 2.14
Igitur, cum neque circumcisum neque sabbatizantem Deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem ejus Abel offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis, et reprobans sacrificium fratris ejus Cain, qui non offerebat, non recte dividebat (Gen. IV).
PL 2, 601Aかくして、神はアダムを割礼を受けた者としても安息日を守る者としても立てられなかったのであるから、その結果、神に犠牲を捧げたその子アベルについても、無割礼で安息日を守らぬ者でありながら、これを称賛し、心の率直さのうちに捧げた供え物を喜んで受け入れられた。そして、その兄弟カインの犠牲は退けられた。カインは正しく献げることをせず、正しく分けることもしなかったからである(創世記4章)。
Adversus Judaeos 2.15
Noe quoque incircumcisum Deus, sed et non sabbatizantem, de diluvio liberavit (Gen. VI, seqq.).
PL 2, 601B神はまた、無割礼で、しかも安息日を守らぬノアをも、洪水から救い出された(創世記6章以下)。
Adversus Judaeos 2.16
Nam et Enoch justissimum non circumcisum, nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit (Gen. V, 22); qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus, jam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysi, Deo posse placere.
PL 2, 601B実に神は、この上なく義しきエノクをも、無割礼で安息日を守らぬ者でありながら、この世界から移された(創世記5:22)。彼はいまだ死を味わっていない。それは、永遠を目指す者として、我々もまたモーセの律法という重荷なしに神に喜ばれうることを、既に我々に示すためであった。
Adversus Judaeos 2.17
Melchisedech quoque summi Dei sacerdos (Gen. XIV, 18) incircumcisus, et non sabbatizans, ad sacerdotium Dei allectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis justitiae suae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.
PL 2, 602Aメルキゼデクもまた、至高なる神の祭司として(創世記14:18)、無割礼で安息日を守らぬまま、神の祭司職へと選び入れられた。アブラハムの兄弟ロトもまた、律法の遵守なしに、自らの正義の功績によってソドム人たちを焼いた火から救われたことが、これを証している。