テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Judaeos

Caput VII 第VII章

Tertullian · Adversus Judaeos · PL 2, 609C · 15 sectiones

Adversus Judaeos 7.1

1

Igitur in isto gradum conferamus, an qui venturus Christus annuntiabatur, jam venerit, an venturus adhuc speretur.

PL 2, 609C

そこで、この点について論を進めよう。来られるはずと予告されていたキリストが、すでに来られたのか、それともなお来られることが待ち望まれているのか。

Adversus Judaeos 7.2

2

Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quando venturum Christum prophetae annuntiaverunt; ut si in ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur: et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et Testamentum Novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur.

PL 2, 609C

そのこと自体が証明されうるためには、預言者たちが来るべきキリストを予告した時期についても、我々は探求しなければならない。もしその時期にその方が来られたことを我々が認めるならば、疑いなく、預言者たちが来ると歌った、まさにその方であると信じるべきであり、その方を、すなわち諸国民である我々が信じる者となると予告されていたのである。そしてその方が来られたことが確定したなら、その方によって新しい律法が与えられたことを疑いなく信じ、その方のうちに、その方を通して我々に定められた新しい契約を否むことなく認めねばならない。

Adversus Judaeos 7.3

3

Venturum enim Christum nec Judaeos refutare scimus, utpote qui in adventum ejus spem suam porrigant.

PL 2, 610A

実に、キリストが来られるということ自体は、ユダヤ人たちも否定していないと我々は知っている。彼らはその到来へと自分たちの希望を差し伸べているのだから。

Adversus Judaeos 7.4

4

Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praecinuerint, ut Esaias dicit: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino, cujus tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur illi (Isa. XLV, 1, 2).

PL 2, 610A

この点についてこれ以上多くを問う必要はない。というのも、昔からすべての預言者たちがその方について予め歌っていたからである。イザヤが言うとおりである、「主なる神は、私が右手を取った、わが主キリストにこう言う。諸国民が彼に聞き従うために、私は王たちの力を打ち砕き、彼の前に門を開き、もろもろの都市は彼に対して閉ざされることがないであろう」と(イザヤ45:1-2)。

Adversus Judaeos 7.5

5

Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet pater Deus, nisi Christo filio suo? quem exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cujus et praedicatores Apostoli in psalmis David ostenduntur: In universa, inquit, terra exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum (Psalm. XVIII, 5).

PL 2, 610B

まさにそのことが成就したのを我々は見る。父なる神が右手を取られるのは、その子キリスト以外の誰であろうか。諸国民は彼に聞き従った、すなわち、諸国民は皆彼を信じたのである。そしてその宣べ伝える者たち、すなわち使徒たちは、ダビデの詩編にこう示されている、「彼らの声はあまねく地に出で、彼らの言葉は地の果てにまで及んだ」と(詩編18:5)。

Adversus Judaeos 7.6

6

In quem enim alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum qui jam venit? Cui enim et aliae gentes crediderunt?

PL 2, 610B

実に、すでに来られたキリストのほかに、いったい誰を、すべての諸国民が信じたというのか。ほかの諸国民もまた、いったい誰を信じたというのか。

Adversus Judaeos 7.7

7

Parthi, Medi, Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam; et incolentes Pontum, et Asiam, et Pamphyliam; immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae est trans Cyrenem inhabitantes, Romani et incolae; tunc et in Hierusalem Judaei (Act, II, 9, 10), et caeterae gentes: ut jam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et additarum multarum gentium, et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare minus possumus?

PL 2, 610B

パルティア人、メディア人、エラム人、そしてメソポタミア、アルメニア、フリギア、カッパドキアに住む者たち、ポントス、アシア、パンフィリアに住まう者たち、エジプトに滞在する者たち、キュレネの彼方に広がるアフリカの地方に住む者たち、ローマ人とその地の居留者たち、その時エルサレムにいたユダヤ人たち(使徒2:9、10)、そしてその他の諸国民——今やゲトゥリア人たちの多様な部族、マウリタニア人たちの多くの領域、ヒスパニアの全土、ガリアの様々な諸国民、ローマ人には近づき得ぬブリタンニア人たちの地でありながらキリストには服している地、そしてサルマタイ人、ダキア人、ゲルマン人、スキュティア人、さらに加わった多くの諸国民、そして我々には知られていない多くの属州や島々——これらを、我々はいったいどうして数え尽くせようか。

Adversus Judaeos 7.8

8

In quibus omnibus locis Christi nomen, qui jam venit, regnat; utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae: ante quem serae ferreae sunt comminutae, et valvae aereae sunt apertae (Is., XLV, 1, 2).

PL 2, 611A

これらすべての場所において、すでに来られたキリストの名が統治している。彼の前にはあらゆる都市の門が開かれ、彼に対して閉ざされている門は一つもないからである。彼の前には鉄の閂も打ち砕かれ、青銅の扉も開かれた(イザヤ45:1-2)。

Adversus Judaeos 7.9

9

Quamquam et ista spiritaliter sint intelligenda, quo praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sint reserata; attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet.

PL 2, 611A

とはいえ、これらのことは霊的にも理解されるべきである。すなわち、悪魔によって様々な仕方で占拠されていた各人の心が、キリストへの信仰によって開かれた、というふうに。しかしそれにもかかわらず、これらのことは明白に成就している。というのも、これらすべての場所に、キリストの名を持つ民が住んでいるからである。

Adversus Judaeos 7.10

10

Quis enim omnibus regnare potuisset, nisi Christus Dei Filius? Qui omnibus in aeternum gentibus regnaturus (Psal., XLVI, 2, 9; LXXXV, 9; Is., II, 4; XLIX, 6) nuntiabatur.

PL 2, 611A

いったい誰が、神の子キリスト以外にすべての者を統治することができたであろうか。その方こそ、永遠にすべての諸国民を統治することになる者として予告されていたのである(詩編46:2、9;85:9;イザヤ2:4;49:6)。

Adversus Judaeos 7.11

11

Nam si Salomon regnavit, sed in finibus Judae tantum, a Bersabee usque Dan termini ejus regni signantur. Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem.

PL 2, 611B

実にソロモンは統治したが、それはただユダの領域内に限られており、ベエルシェバからダンに至るまでが彼の王国の境界として示されている。またダレイオスがバビロニア人やパルティア人を統治したとしても、彼はすべての諸国民に対する権力を持ってはいなかった。

Adversus Judaeos 7.12

12

Si Aegyptiis Pharao, vel quisque ei in haereditate regni successit; illic tantum potius est regni sui dominium. Sic Nabuchodonosor cum suis regulis ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos.

PL 2, 611B

エジプト人にとってのファラオも、あるいは彼の王国の相続において彼に続いた者も、その支配権はもっぱらそこにのみあった。同様にネブカドネザルは、彼に従う諸侯たちとともに、インドからエチオピアに至るまでを彼の王国の境界としていた。

Adversus Judaeos 7.13

13

Sic Alexander Macedo nunquam Asiam universam et caeteras regiones, posteaquam devicerat, tenuit. Sic Germani adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra Oceani sui ambitum conclusi.

PL 2, 611B

同様にマケドニアのアレクサンドロスも、征服した後でさえ、アシア全土やその他の地域を保ち続けることは決してなかった。同様にゲルマン人たちは、今なお自分たちの境界を越えることを許されていない。ブリタンニア人たちは自分たちの大洋の周域のうちに閉じ込められている。

Adversus Judaeos 7.14

14

Maurorum gens et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt?

PL 2, 611B

マウリタニア人の民とゲトゥリア人の蛮族は、自分たちの地域の境界を越えないよう、ローマ人によって包囲されている。ローマ人について何を言おうか。彼らは自分たちの軍団の守備によって自分たちの帝国を固めながらも、これらの諸国民を越えて自分たちの王国の力を広げることができないのだ。

Adversus Judaeos 7.15

15

Christi autem regnum et nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum major gratia; non barbari alicujus inferior laetitia, non dignitatum aut natalium cujusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus judex, omnibus Deus et Dominus est. Nec dubites credere quod asseveramus, cum videamus fieri.

PL 2, 611C

しかしキリストの王国と名とは、あらゆる場所に広がり、あらゆる場所で信じられ、先に数え上げたすべての諸国民によって崇められ、あらゆる場所で統治し、あらゆる場所で礼拝され、あらゆる場所ですべての者に等しく分け与えられている。彼のもとでは、王であっても他より大きな恩寵にあずかるわけではなく、いかなる蛮族であっても喜びが劣るということもなく、いかなる者の身分や生まれによっても功績が区別されることもない。彼はすべての者に対して等しく、すべての者にとって王であり、すべての者にとって審判者であり、すべての者にとって神であり主である。我々が断言することを信じるのに、疑ってはならない。それが実現しているのを我々は見ているのだから。