Adversus Judaeos 13.1
Igitur, quoniam filii Israel affirmant nos errare recipiendo Christum, qui jam venit, praescribamus eis ex ipsis Scripturis jam venisse Christum qui praedicabatur; quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus jam venisse Christum, qui nuntiabatur.
PL 2, 633Bかくして、イスラエルの子らは、すでに来られたキリストを我々が受け入れているのは誤りだと主張するのであるから、宣べ伝えられていたそのキリストがすでに来たことを、彼ら自身の諸書によって抗弁しよう。もっとも、我々はすでに、告げ知らされていたキリストがすでに来たことを、預言者ダニエルの時代の計算から証明したのではあるが。
Adversus Judaeos 13.2
Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Judae; sic enim scriptum est in propheta: Et tu Bethlehem, non minima es in ducibus Juda: ex te enim exiet dux qui pascat populum meum Israel (Mich., V, 1).
PL 2, 633B彼はユダのベツレヘムに生まれねばならなかった。預言者にはこう書かれているとおりである。「そしてお前、ベツレヘムよ、ユダの指導者たちの中で最も小さき者ではない。お前から一人の指導者が出て、我が民イスラエルを牧するであろう」(ミカ5:1)。
Adversus Judaeos 13.3
Si autem adhuc natus non est qui processurus dux de tribu Juda ex Bethlehem nuntiabatur, oportet enim eum de tribu Juda et a Bethlehem procedere; animadvertimus autem nunc neminem de genere Israel in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Judaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum per prophetam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, id est quod belli tempore eis evenerit; regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis (Is., I, 7).
PL 2, 633Bしかし、ユダの部族からベツレヘムより出ずると告げられていた、いまだ来たるべき指導者がまだ生まれていないとするなら——彼はユダの部族から、ベツレヘムから出るはずだからである——我々は今、ベツレヘムの町にイスラエルの血筋の者が誰一人残っていないことに気づく。そしてそれゆえに、その地方の境界内にユダヤ人が誰も留まることを禁じられており、これによって預言者によるこの言葉もまた成就したのである。「汝らの地は荒れ果て、汝らの町々は火で焼かれた」——これは戦の時に彼らに起こったことである——「汝らの地方は、汝らの目の前で異国の者たちが食い尽くし、他国の民によって荒廃し、覆されるであろう」(イザヤ1:7)。
Adversus Judaeos 13.4
Et alio loco sic per prophetam dicitur: Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in gloria Dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo (Is., XXIII, 17): quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Hierusalem, prohibitis ingredi in terram vestram, de longinquo eam oculis tantum videre permissum est.
PL 2, 633Cまた別の箇所では預言者によってこう言われている。「汝らは輝きのうちに王を見るであろう」——すなわち、父なる神の栄光のうちに力の証を行うキリストのことである——「そして汝らの目は遠くから地を見るであろう」(イザヤ23:17)。これは、諸君に対して、その報いにふさわしく、エルサレム陥落の後、諸君の地に入ることを禁じられ、遠くからただ目でそれを見ることだけが許された、ということである。
Adversus Judaeos 13.5
Anima, inquit, vestra meditabitur timorem (Ibid., 13). scilicet quo tempore excidium sui passi sunt.
PL 2, 634A「汝らの魂は恐れを思い巡らすであろう」と言われている(同23:13)。すなわち、彼らが自らの滅亡を被った時のことである。
Adversus Judaeos 13.6
Quomodo igitur nascetur dux de Judaea, et quatenus procedet de Bethlehem, sicut divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israel, cujus ex stirpe possit nasci Christus?
PL 2, 634Aそれでは、預言者たちの神的な巻物が告げるとおり、指導者はどのようにしてユダヤから生まれ、いかにしてベツレヘムから出るというのか。今日に至るまで、そこにはイスラエルの血筋の者が誰一人残っておらず、その家系からキリストが生まれ得るような者もいないというのに。
Adversus Judaeos 13.7
Si enim, secundum Judaeos, adhuc non venit, cum venire coeperit, unde ungetur? Lex enim praecepit, in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici.
PL 2, 634Aなぜなら、ユダヤ人たちの言うところに従えば、彼はまだ来ていないのであるから、来ようとするとき、何によって塗油を受けるというのか。律法は、捕囚のうちにあっては王権の塗油の香油を調合することを許さないと定めているからである。
Adversus Judaeos 13.8
Si autem jam nec unctio est illis, ut Daniel prophetavit; dicit enim: Exterminabitur unctio (Dan., IX, 27): ergo jam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu de quo reges ungebantur.
PL 2, 634Aしかし、ダニエルが預言したとおり、もはや彼らのもとに塗油が無いのであれば——彼はこう言っている。「塗油は絶たれるであろう」(ダニエル9:27)——それゆえ、もはやそこには塗油はない。というのも、王たちが塗油を受けるための角があった神殿そのものが、もはや存在しないからである。
Adversus Judaeos 13.9
Si ergo non est unctio, unde ungetur dux qui nascetur in Bethlehem? aut quomodo procedet de Bethlehem, cum de germine Israel nullus omnino sit in Bethlehem?
PL 2, 634Bそれゆえ、塗油が無いのならば、ベツレヘムに生まれる指導者は何によって塗油を受けるのか。あるいは、イスラエルの子孫の者がベツレヘムには誰一人いないというのに、どうしてベツレヘムから出るというのか。
Adversus Judaeos 13.10
Iterato denique ostendamus, et jam Christum secundum prophetas, et passum, et in coelis jam receptum, et inde venturum secundum praedicationes prophetarum.
PL 2, 634B実に、いま一度示そう。すなわち、預言者たちに従えばキリストはすでに来られたこと、受難を受けたこと、すでに天に迎え入れられたこと、そして預言者たちの予言のとおり、そこから来られることを。
Adversus Judaeos 13.11
Nam post adventum ejus, secundum Danielem, quod ipsa civitas exterminari haberet legimus, et ita factum recognoscimus.
PL 2, 634Bなぜなら、ダニエルによれば、彼の到来の後にこの都そのものが滅ぼされるはずであったと我々は読んでおり、そしてそのとおりに事が成ったことを認めているからである。
Adversus Judaeos 13.12
Dicit enim Scriptura: Sic et civitatem et sanctum simul exterminari cum duce (Ibid.), indubitate, qui de Bethlehem et de tribu Juda esset processurus.
PL 2, 634B聖典はこう言っている。「かくして、都と聖所とは、指導者とともに一挙に滅ぼされるであろう」(同9:27)。それは疑いなく、ベツレヘムから、ユダの部族から出るはずであったあの指導者のことである。
Adversus Judaeos 13.13
Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator ejus in ea pati haberet, secundum scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem contradicentem mihi, qui ambulant viam non bonam, sed post peccata sua (Is., LXV, 2).
PL 2, 634Cそれゆえ明らかなのは、その指導者がその都のうちで受難を受けるはずであった、まさにその時に、都もまた同時に滅ぼされるべきであった、ということである。預言者たちの聖典はこう述べている。「わたしは、わたしに逆らい抗う頑なな民に向かって、終日わたしの手を差し伸べた。彼らは善き道を歩まず、自らの罪に従って歩んだ」(イザヤ65:2)。
Adversus Judaeos 13.14
Et in Psalmis dicit: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt et viderunt me: et, In siti mea potaverunt me aceto (Psal. XXI, 69, 22).
PL 2, 634Cまた詩編にはこう言われている。「彼らはわたしの手と足とを損ない、わたしの骨をことごとく数え上げた。そして彼らはわたしを眺め、見つめた」。また「わたしが渇いているとき、彼らは酢をわたしに飲ませた」(詩編21、69:22)。
Adversus Judaeos 13.15
Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est. Manus autem et pedes non exterminantur, nisi ejus qui a ligno suspenditur.
PL 2, 634Cこれらのことをダビデ自身が被ったのではなく、それゆえ彼が自分自身について当然のこととして言ったとは見えない。むしろ十字架につけられたキリストが被ったのである。そして、手と足が損なわれるのは、木から吊るされる者でなければあり得ないことである。
Adversus Judaeos 13.16
Unde et ipse David regnaturum ex ligno Dominum dicebat (Psal. XCV, 10): nam et alibi propheta ligni hujus fructum praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas (Psal. LXVI. 7).
PL 2, 635Aそれゆえダビデ自身も、主が木から統治される、と言っていた(詩編95:10)。そして別の箇所でも、預言者はこの木の実りをこう予言して言っている。「地はその祝福を与えた」(詩編66:7)。
Adversus Judaeos 13.17
Utique illa terra virgo nondum pluviis rigata, nec imbribus foecundata, ex qua homo tunc plurimum plasmatus est, ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est. Et lignum, inquit, adtulit fructum suum (Joel. II, 22).
PL 2, 635A当然、それは、いまだ雨に潤されず、驟雨によって肥沃にされてもいなかった、あの処女なる地のことである。その地からかつて人はもっぱら形作られ、その地からいま、キリストが処女より肉において生まれたのである。そして「木はその実を実らせた」と言われている(ヨエル2:22)。
Adversus Judaeos 13.18
Non illud lignum in paradiso, quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi, unde vita pendens a vobis credita non est (Deut. XXVIII, 66).
PL 2, 635Aそれは楽園にあった木、最初に造られた者たちに死を与えたあの木のことではなく、キリストの受難の木のことである。その木からいのちが吊るされていたのに、諸君はそれを信じなかった(申命記28:66)。
Adversus Judaeos 13.19
Hoc enim lignum tunc in sacramento erat, quo Moyses aquam amaram indulcavit; unde populus, qui siti peribat in eremo, bibendo revixit (Exod. XV, 23-26): sicuti nos qui de saeculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur, siti pereuntes, id est verbi divini potu privati, ligno passionis Christi aquam edulcatam baptismatis potantes, sive quae est in eum, reviximus; a qua fide Israel excidit, secundum Hieremiam dicentem: Mittite, et interrogate nimis si facta sunt talia: Si mutabunt gentes deos suos, et isti non sunt dii.
PL 2, 635Aこの木はそのとき秘義のうちにあった。それによってモーセが苦い水を甘くした、あの木である。それによって、荒れ野で渇きに死にかけていた民は、飲んで生き返ったのである(出エジプト15:23-26)。それはちょうど、我々が、自分たちの住んでいたこの世の災いから引き出され、渇きに死にかけていた——すなわち、神の言葉という飲み物を奪われていた——ところを、キリストの受難の木によって甘くされた洗礼の水、すなわち彼への信仰を飲んで、生き返ったのと同じである。その信仰からイスラエルは脱落した。エレミヤがこう言っているとおりである。「人を遣わし、このようなことが起こったかどうか、よくよく尋ねてみよ。諸国民は自分たちの神々を替えるであろうか、それらは神でもないのに。」
Adversus Judaeos 13.20
Populus autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis. Expavit coelum super isto (Jer. II, 10, 11). Et quomodo et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus: Et horruit, inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit (Amos. VIII, 9).
PL 2, 635B「わたしの民は自らの栄光を取り替えた。それは彼らに何の益ももたらさない。天はこのことに驚愕した」(エレミヤ2:10-11)。では、どのように、いつ天は驚愕したのか。疑いなく、キリストが受難を受けたときである。「天は甚だしく身震いし、太陽は真昼に暗くなった」(アモス8:9)。
Adversus Judaeos 13.21
Et quando horruit nimis, nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit, et velum templi scissum est, monumenta dirupta sunt (Matth. XXVII, 51)?
PL 2, 635Bそして、キリストの受難のときでなくして、いつ甚だしく身震いしたというのか。そのとき地もまた震え、神殿の幕は裂け、墓は裂け開いたのである(マタイ27:51)。
Adversus Judaeos 13.22
Quoniam duo haec mala fecit populus meus: me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vitae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non poterunt aquam continere (Jer. II, 13).
PL 2, 635C「わたしの民は、これら二つの悪を行った。わたしを——いのちの水の泉であるわたしを——彼らは捨て、水をたたえることのできない、壊れた水溜めを自分たちのために掘った」(エレミヤ2:13)。
Adversus Judaeos 13.23
Indubitate non recipiendo Christum, fontem aquae vitae: lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus jam Spiritus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi, qui est verum Dei templum.
PL 2, 635C疑いなく、いのちの水の泉であるキリストを受け入れないことによって、彼らは壊れた水溜めを持つに至った。すなわち、諸国民の中への離散のうちにある諸会堂のことである。そこにはもはや聖なる霊は留まっていない。かつて、まことの神の神殿であるキリストの到来より前に、神殿のうちに留まっていたのとは異なる。
Adversus Judaeos 13.24
Nam et istam sitim divini Spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis: servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione spiritus ululabitis.
PL 2, 635Cなぜなら、神的な霊へのこの渇きを彼らが被るであろうことを、預言者イザヤはすでにこう言って告げていたからである。「見よ、わたしに仕える者たちは食べるが、汝らは飢えるであろう。わたしに仕える者たちは飲むが、汝らは渇き、霊の苦悶のうちに泣き叫ぶであろう。」
Adversus Judaeos 13.25
Remittetis enim nomen vestrum, in societatem electis meis; vos autem interficiet Dominus. Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terris (Is. LXV, 13-15). Adhuc hujus ligni sacramentum in Regnorum legimus celebratum.
PL 2, 635D「汝らは汝らの名を、わたしの選ばれた者たちへの交わりのために手放すであろう。しかし主は汝らを滅ぼすであろう。他方、わたしに仕える者たちには、新しい名が名付けられ、それは地において祝福されるであろう」(イザヤ65:13-15)。この木の秘義がさらに祝われた次第を、我々は列王記にも読む。
Adversus Judaeos 13.26
Nam cum filii prophetarum super flumen Jordanem lignum securibus caederent, exiliit ferrum, et mersum est in flumine, atque ita Heliseo propheta superveniente, petunt ab eo filii prophetarum uti ferrum flumini quod mersum fuerat erueret.
PL 2, 636Aすなわち、預言者の子らがヨルダン川のほとりで斧をもって木を切っていたとき、鉄が飛び出して川に沈んだ。そこへ預言者エリシャがやって来たので、預言者の子らは、川に沈んだその鉄を引き上げてくれるよう彼に願った。
Adversus Judaeos 13.27
Atque ita Heliseus accepto ligno, et misso in eum locum ubi submersum fuerat ferrum, statim supernatavit, et lignum mersum est, quod receperunt filii prophetarum (III Reg. VI, 4-7). Ex quo intellexerunt quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus.
PL 2, 636Aそこでエリシャは一本の木を取り、鉄が沈んでいた場所に投げ入れた。すると鉄はたちまち浮かび上がり、木の方が沈んだ。それを預言者の子らは取り戻した(列王記三6:4-7)。このことから、彼らはエリヤの霊が彼のうちに現れていることを悟った。
Adversus Judaeos 13.28
Quid manifestius hujus ligni sacramento? quod duritia hujus saeculi mersa in profundo erroris, et a ligno Christi, id est passionis ejus, in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum Christi.
PL 2, 636Aこの木の秘義よりも明らかなことがあろうか。すなわち、誤りの深みに沈んだこの世の頑なさが、キリストの木——すなわちその受難の木——によって、洗礼のうちに解き放たれる、ということである。かつてアダムにおいて木によって失われたものが、キリストの木によって回復されるためである。
Adversus Judaeos 13.29
Nobis igitur qui successimus in loco prophetarum, ea sustinentibus hodie in saeculo, quae semper passi sunt prophetae propter divinam religionem. Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt.
PL 2, 636Bそれゆえ我々は、預言者たちの座を継いだ者として、この世において今日、預言者たちが神への信仰のゆえに常に被ってきたのと同じことを耐え忍んでいる。彼らは、ある者を石で撃ち、ある者を追い立て、多くの者を死へと引き渡した。それを彼らは否むことができない。
Adversus Judaeos 13.30
Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum Deus hostiam fieri praecepisset (Gen. XXII, 6).
PL 2, 636Bこの木を、アブラハムの子イサクも、犠牲のために自ら担っていた。神が、イサクを自らへの犠牲とするよう命じられたときのことである(創世記22:6)。
Adversus Judaeos 13.31
Sed quoniam haec fuerant sacramenta, quae temporibus Christi perficienda servabantur; et Isaac cum ligno reservatus est, ariete oblato in vepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit, inhaerens cornibus crucis, corona spinea in capite ejus circumdata.
PL 2, 636Bしかし、これらは、キリストの時に成就されるべく保たれていた秘義であった。イサクは木とともに残され、代わりに藪に角をひっかけていた雄羊が捧げられた。そしてキリストもまた、ご自身の時に、木を肩に担われ、十字架の角に留まり、その頭には茨の冠が巻かれた。
Adversus Judaeos 13.32
Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Is. LIII, 7).
PL 2, 636C彼はすべての諸国民のために犠牲とならねばならなかった。「彼は屠られる犠牲獣として引かれて行く羊のようであり、また、毛を刈る者の前で声を立てない小羊のように、彼はその口を開かなかった」(イザヤ53:7)。
Adversus Judaeos 13.33
Hic enim Pilato interrogante nihil locutus est (Joh. XIX, 9): in humilitate enim judicium ejus sublatum est.
PL 2, 636C彼はピラトが尋問しても何も語らなかった(ヨハネ19:9)。それは、彼の裁きが卑しさのうちに取り去られたからである。
Adversus Judaeos 13.34
Nativitatem autem ejus quis enarrabit (Is. LIII, 8)? quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria verbo Dei praegnans inveniretur, Et quia tolleretur a terra vita ejus (Ibid.); cum utique post resurrectionem ejus a mortuis, quae die tertia effecta est, coeli eum receperunt, secundum prophetiam Osee emissam hujusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum Deum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos, post biduum die tertia (Ose. VI, 1-3) quae est resurrectio ejus gloriosa, de terra in coelos cum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem; cujus neque nativitatem, neque passionem Judaei agnoverunt.
PL 2, 636C「しかし、彼の誕生を誰が語り得ようか」(イザヤ53:8)。なぜなら、処女マリアが神の言葉によって身ごもっていることが判明したとき、その懐胎においてキリストの誕生を知る人間は誰一人としていなかったからである。「そして彼のいのちが地から取り去られるであろう」(同53:8)。それは当然、死者からの彼の復活——三日目に成し遂げられた——の後、天が彼を迎え入れたことを言うのであり、ホセアの発した次のような預言のとおりである。「彼らは夜明け前にわたしのもとに起き上がり、こう言うであろう。行って、主なる神のもとに立ち帰ろう。二日ののち、三日目に、その方は我々を救い出し、解き放ってくださるであろうから」(ホセア6:1-3)。これは彼の栄光ある復活のことであり、地から天へと迎え入れられたときのことである。かの霊その方が処女のもとへ来られたのも、そこからであった。ユダヤ人たちは、彼の誕生も受難も、いずれも認めなかった。
Adversus Judaeos 13.35
Igitur, quoniam adhuc contendunt Judaei necdum venisse Christum eorum quem tot modis adprobavimus venisse, recognoscant Judaei exitum suum, quem post adventum Christi relaturi praecinebantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interfecerunt.
PL 2, 637Aかくして、ユダヤ人たちは、我々がこれほど多くの仕方で来たことを証明した彼らのキリストが、いまだ来ていないと今なお言い張るのであるから、ユダヤ人たちは自らの成り行きを認めるがよい。それは、彼らが彼を蔑み、殺害したその不敬のゆえに、キリストの到来の後に彼らが被るであろうと予め歌われていたものである。
Adversus Judaeos 13.36
Primo enim ex qua die, secundum illud dictum Esaiae, projecit homo abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorandis vanis et noctuis (Is. II, 20): id est, ex quo gentes, nos, dilucidata per Christum veritate, projecimus idola (videant Judaei), et quod sequitur, expunctum est.
PL 2, 637Aまず第一に、イザヤの言葉によれば、「人が、崇めるために作った虚しきものやふくろうのための、自分の忌まわしい金銀の物を投げ捨てる」日から(イザヤ2:20)——すなわち、諸国民である我々が、キリストによって真理が明らかにされたことにより、偶像を投げ捨てたその日から(ユダヤ人たちはこれを見るがよい)、それに続くことも果たされたのである。
Adversus Judaeos 13.37
Tulit enim Dominus sabaoth a Judaeis et ab Hierusalem, inter caetera, et sapientem architectum (Is. III, 1, 3), qui aedificat Ecclesiam Dei templum, et civitatem sanctam, et domum Domini. Nam exinde destitit apud illos Dei gratia.
PL 2, 637Aなぜなら、もろもろの軍勢の主は、ユダヤ人たちとエルサレムから、他のもろもろとともに、「賢明な建築家」をも取り去られたからである(イザヤ3:1、3)。それは、神の神殿である教会、聖なる都、そして主の家を建てる者のことである。それ以来、神の恩寵は彼らのもとから絶えたのである。
Adversus Judaeos 13.38
Et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super vineam Sorech (Is. V, 6), id est coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israel.
PL 2, 637Bそして雲には、ソレクのぶどう畑の上に雨を降らせないようにと命じられた(イザヤ5:6)。すなわち、天よりの恩恵が、イスラエルの家にもたらされないように、ということである。
Adversus Judaeos 13.39
Fecerat enim spinas (Ibid. 4), ex quibus Christum coronaverat: et non justitiam, sed clamorem (Ibid. 8), quo in crucem eum extorserat: et ita subtractis charismatis prioribus, lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) fuerunt; et piscina Bethsaida (Joan. V, 2) usque ad adventum Christi, curando invaletudines ab Israel, desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen Domini per ipsos blasphemaretur; sicut scriptum est: Propter vos nomen Dei blasphematur in gentibus (Is. LII, 5; Ezech. XXVI, 2).
PL 2, 637Bというのも、そのぶどう畑は茨を生じさせ(同5:4)、その茨をもってキリストに冠を被せたのであり、また義ではなく叫喚を生じさせ(同5:8)、その叫喚によって彼を十字架へと追い立てたからである。かくして、それまでの賜物は取り去られ、「律法と預言者とはヨハネに至るまでのものであった」(ルカ16:16)。またベツサイダの池も(ヨハネ5:2)、キリストの到来に至るまでイスラエルの病を癒していたが、その後は彼らの頑迷な怒りの持続のゆえに主の名が彼ら自身によって冒瀆されるに及んで、その恩恵は絶えたのである。こう書かれているとおりである。「汝らのゆえに、神の名は諸国民の間で冒瀆される」(イザヤ52:5、エゼキエル26:2)。
Adversus Judaeos 13.40
Ab illis enim incipit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Quae cum ita commisissent, nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum igni exustae: regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes: derelicta est filia Sion tamquam specula in vinea, vel ut in cucumerario casula (Is. I, 7, 8); ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis, et ad indignationem provocavit sanctum Israel (Ibid. 3, 4).
PL 2, 637Cなぜなら、その悪評は彼らから始まり、その間の時期はティベリウスからウェスパシアヌスに至るまでだからである。彼らはこのようなことを犯し、自分たちが訪れを受けたその時にキリストを見出すべきことを悟らなかったので、彼らの地は荒れ果て、彼らの町々は火で焼かれ、彼ら自身の目の前で、その地方を異国の者たちが食い尽くし、シオンの娘は、ぶどう畑の見張り小屋のように、あるいは胡瓜畑の仮小屋のように捨て置かれたのである(イザヤ1:7、8)。それはすなわち、イスラエルが主を知らず、民が彼を悟らず、むしろ捨て去り、イスラエルの聖なる方を怒りへと駆り立てたからである(同1:3、4)。
Adversus Judaeos 13.41
Sic et machaerae conditionalis comminatio, Si nolueritis, nec obaudieritis, gladius vos comedet (Ibid. 20), probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt; qui et in Psalmo dispersionem ejus postulat a Patre, dicens: Disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12); qui et rursum per Esaiam exustionem eorum orat: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis, in anxietate dormietis (Is. L, 11).
PL 2, 638Aこのように、条件付きの剣による脅しも——「もし汝らが望まず、聞き従わないならば、剣が汝らを食い尽くすであろう」(同1:20)——彼らが聞き従わなかったことによって滅んだのが、まさにキリストであったことを証明している。彼はまた詩編において、彼らの離散を父に求めてこう言う。「汝の力によって彼らを散らしたまえ」(詩編58:12)。そして彼はまた、イザヤを通して彼らが焼かれることを祈ってこう言う。「わたしのゆえに、これらのことが汝らに起こった。汝らは苦悶のうちに横たわるであろう」(イザヤ50:11)。
Adversus Judaeos 13.42
Haec igitur cum pati praedicentur Judaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Judaeis ista accidisse, conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum.
PL 2, 638Bかくして、ユダヤ人たちがキリストのゆえにこれらのことを被るであろうと予告され、また彼らが実際にそれを被ったことを我々が見出し、離散のうちに留まっているのを認める以上、これらのことがキリストのゆえにユダヤ人たちに起こったことは明白である。聖典の意味するところと、事の成り行きおよび時の順序とが、符節を合わせているのである。
Adversus Judaeos 13.43
Aut si nondum venit Christus, propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae jam in tumulis exustae suat? ubi dispersio gentis, quae jam extorris? Redde statum Judeae quem Christus inveniat, et alium contende venire.
PL 2, 638Bあるいは、もし彼らがこれを被るであろうと予告されたそのキリストがまだ来ていないのならば、彼が来るときに彼らはそれを被るはずである。しかし、今日では存在しないあのシオンの娘は、その時どこに残されて捨て置かれるというのか。すでに廃墟のうちに焼き尽くされている町々は、どこに焼かれるべきものとして残っているというのか。すでに流浪の身であるその民の離散は、どこにあるというのか。キリストが見出すはずであったユダヤの状態を、お前は元に戻すがよい。そのうえで、別の者が来るのだと言い張るがよい。