テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Judaeos

Caput IV 第IV章

Tertullian · Adversus Judaeos · PL 2, 605A · 15 sectiones

Adversus Judaeos 4.1

1

Sequitur itaque, ut, quatenus circumcisionis carnalis, et legis veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati quoque observatio temporaria fuisse demonstretur.

PL 2, 605A

したがって、肉の割礼と古い律法との廃止がそれぞれの時に果たされたことが示された限りにおいて、安息日の遵守もまた時のものであったことが示されねばならないことになる。

Adversus Judaeos 4.2

2

Dicunt enim Judaei quod a primordio sanctificaverit Deus diem septimum, requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum; sanctificate eum.

PL 2, 605B

ユダヤ人たちは、「神は初めから第七日を聖別され、そこにおいてご自分がなされたすべての業から休まれた。それゆえモーセもまた民に『安息日を覚えよ、これを聖とせよ』と言った」と言う。

Adversus Judaeos 4.3

3

Omne opus servile non facietis in eo (Exod. XX, 8), praeterquam quod ad animam pertinet. Unde nos intelligimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum septimo quoque die, sed per omne tempus.

PL 2, 605B

「その日には、魂に関わることを除いて、いかなる奴隷の業もしてはならない」(出エジプト20:8)。ここから我々は、あらゆる奴隷の業から安息日を守るべきなのは第七日だけに限らず、むしろ常にあらゆる時にわたってであると理解する。

Adversus Judaeos 4.4

4

Ac per hoc quaerendum nobis quod sabbatum nos Deus vellet custodire. Nam sabbatum aeternum, et sabbatum temporale Scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta: Sabbata vestra odit anima mea. Et alio loco dicit: Sabbata mea prophanastis (Ezech. XXII, 8).

PL 2, 605B

かくして我々は、神がどの安息日を守らせようとされたのかを問わねばならない。というのも、聖典は永遠の安息日と時の安息日とを指し示しているからである。預言者イザヤは言う、「汝らの安息日を、私の魂は憎む」と。また別の箇所ではこう言う、「汝らは私の安息日を汚した」と(エゼキエル22:8)。

Adversus Judaeos 4.5

5

Unde dignoscimus sabbatum temporale esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense, et dies de die, et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit Dominus (Isa. LXVI, 23).

PL 2, 605C

そこから我々は、時の安息日は人間のものであり、永遠の安息日こそ神的なものと見なされることを見分ける。これについて〔神は〕イザヤを通して予告される、「月から月へ、日から日へ、安息日から安息日へと、すべての肉なる者がエルサレムで礼拝しに来るであろう、と主は言う」(イザヤ66:23)。

Adversus Judaeos 4.6

6

Quod intelligimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare in Hierusalem venit Deum Patrem, per Jesum Christum Filium ejus, sicut per Prophetam praedicatum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt (Isa. LII.

PL 2, 605C

我々はこれを、キリストの時代に成就したと理解する。すなわち、すべての肉なる者、つまりすべての諸国民が、御子イエス・キリストを通して父なる神を礼拝しにエルサレムに来たのである。預言者を通してこう予告されたとおりである、「見よ、改宗者たちは私を通して汝のもとに行くであろう」(イザヤ52)。

Adversus Judaeos 4.7

7

Sic igitur ante hoc sabbatum temporale, erat et sabbatum aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa.

PL 2, 606A

かくして、この時の安息日より前に、永遠の安息日もまた予表され予告されていたのである。ちょうど肉の割礼より前に霊の割礼もまた予表されていたのと同様である。

Adversus Judaeos 4.8

8

Denique doceant, sicuti jam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse; aut Abel hostiam Deo sanctam offerentem, sabbati religione placuisse; aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse; aut Noe arcae fabricatorem propter diluvium immensum, sabbatum observasse; aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse; aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse.

PL 2, 606A

実に、我々がすでに先に述べたとおり、彼らに教えさせるがよい——アダムが安息日を守ったこと、あるいはアベルが神に聖なる犠牲を捧げつつ安息日の守りによって嘉されたこと、あるいは移されたエノクが安息日を守る者であったこと、あるいは計り知れない洪水のゆえに箱舟を造ったノアが安息日を守ったこと、あるいはアブラハムが安息日の遵守のうちに息子イサクを捧げたこと、あるいはメルキゼデクがその祭司職において安息日の律法を受けたことを。

Adversus Judaeos 4.9

9

Sed dicturi sunt Judaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaque, non aeternum, nec spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret.

PL 2, 606A

しかしユダヤ人たちは、「この命令はモーセを通して与えられて以来、そのときから守られるべきであった」と言うであろう。それゆえ明らかなのは、その命令が永遠のものでも霊的なものでもなく、いつか終わるべき時のものであったということである。

Adversus Judaeos 4.10

10

Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi, haec solemnitas celebranda est, ut Jesus Nave, eo tempore quo Hiericho civitatem depellebat, praeceptum sibi a Deo diceret, uti populo mandaret, ut sacerdotes arcam testamenti Dei septem diebus circumferrent in circuitu civitatis; atque ita septimi diei circuitu peracto; sponte ruerent muri civitatis (Jos. VI, 4, sqq).

PL 2, 606B

実に、この祝いは安息日の休止、すなわち第七日の休止のうちに祝われるべきものでは全くない。それは、ヌンの子ヨシュアがエリコの都市を攻め落としていたとき、神から自分への命令があったと語り、祭司たちに神の契約の箱を七日間、都市の周りに担ぎ回らせるよう民に命じ、こうして第七日の周回が果たされると、都市の城壁がひとりでに崩れ落ちた、というほどにまでそうなのである(ヨシュア6:4以下)。

Adversus Judaeos 4.11

11

Quod ita factum est; et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri civitatis.

PL 2, 606B

そしてそのとおりに行われた。第七日の期間が終わると、予告されていたとおり、都市の城壁は崩れ落ちた。

Adversus Judaeos 4.12

12

Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati: septem enim dies undecumque initium acceperint, sabbati diem secum concludant necesse est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitas ab omni populo Israel.

PL 2, 606B

このことから明らかに示されるのは、この七日の数のうちに安息日が含まれていたということである。というのも、七日はどこから数え始めようとも、必ずそのうちに安息日を含むことになるからであり、その日には祭司たちだけが働いたのではなく、イスラエルの民全体によって都市が剣の刃にかけられ、戦利品とされたのである。

Adversus Judaeos 4.13

13

Nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex Dei praecepto. Nam et temporibus Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt.

PL 2, 606C

彼らが神の命令によって戦の分捕り物を得ていたとき、奴隷の業を行っていたことに疑いはない。実にマカバイ時代にも、彼らは安息日に勇敢に戦い、異民族の敵を打ち破り、安息日に戦うことによって父祖の律法を生活の元の状態へと取り戻したのである。

Adversus Judaeos 4.14

14

Nec putem aliam legem eos defendisse, nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum.

PL 2, 606C

彼らが守り抜いたのは、安息日についてそこに定めのあることを覚えていた、まさにその律法にほかならないと私は思う。

Adversus Judaeos 4.15

15

Unde manifestum est ad tempus et praesentis caussae necessitatem hujusmodi praecepta valuisse, et non ad perpetui temporis observationem hujusmodi legem eis Deum ante dedisse.

PL 2, 606C

そこから明らかである。このような命令は、その時と当面の必要とのために効力を持ったのであり、神がこのような律法を彼らに与えられたのは、永続する時にわたる遵守のためではなかったのである。