Adversus Judaeos 3.1
Sed Abraham, inquit, circumcisus est. Sed ante Deo placuit quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius, non in salutis praerogativam.
PL 2, 602A「しかしアブラハムは割礼を受けているではないか」と彼は言う。だが、割礼を受ける前にすでに神に嘉せられており、しかも安息日を守ってはいなかった。彼が受けた割礼は、その時のしるしとしてのものであって、救いの特権としてではなかった。
Adversus Judaeos 3.2
Denique sequentes Patriarchae incircumcisi fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae jam circumciso, revertenti de praelio, panem et vinum obtulit (Ibid.) incircumcisus.
PL 2, 602A実に、これに続く族長たちも無割礼であった。メルキゼデクがその一例である。彼は、すでに割礼を受けていたアブラハムが戦いから帰る際に、パンと葡萄酒を捧げたが、その彼自身は無割礼であった(同創世記14:18)。
Adversus Judaeos 3.3
Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater ejus calculo praeputium infantis circumcidisset (Exod. IV, 24, 25). Unde, inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit.
PL 2, 602B「しかしモーセの子も、もしその母セフォラが石で幼子の包皮に割礼を施していなければ、天使によって窒息させられていたはずだ」と彼は言う(出エジプト4:24-25)。「それゆえ、肉の包皮に割礼を施さない者には、この上ない危険がある」とも彼は言う。
Adversus Judaeos 3.4
Et ideo si salutem circumcisio omni modo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, quando constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere.
PL 2, 602Bしかし、もし割礼がどのような場合にも救いをもたらすのであれば、モーセ自身もその子について、八日目に割礼を施すことを怠りはしなかったはずである。だが実際には、セフォラが旅の途中で天使に強いられてそれを行ったことが明らかである。
Adversus Judaeos 3.5
Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere, et quasi legem hujus praecepti condere.
PL 2, 603Aしたがって我々は、ただ一人の幼子に強いられた割礼が、民全体に対して規定として及ぼされうるものではなく、この戒めの律法をいわば打ち立てうるものでもなかったことを考えねばならない。
Adversus Judaeos 3.6
Nam providens Deus quod hanc circumcisionem in signum, non in salutem esset daturus populo Israel, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio jam celebratum.
PL 2, 603Aなぜなら、神はこの割礼を、イスラエルの民に与えるにあたって、救いのためではなくしるしのために与えようとしておられることを予め見ておられたので、それゆえに、やがて指導者となるべきモーセの子に割礼を受けさせるよう促されたのである。それは、モーセを通してこの割礼の戒めを民に与え始めたとき、民がこれを退けることのないようにするためであった。すなわち、指導者の子においてこの実例がすでに行われているのを民が見るようにするためである。
Adversus Judaeos 3.7
Dari enim habebat circumcisio, sed in signum: unde Israel in novissimo tempore dignosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro alieni comedent, et deserta et subversa a populis extraneis, derelinquetur filia Sion sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas quae expugnatur (Is. I, 7, 8).
PL 2, 603A割礼が与えられるべきであったのは、まさにしるしとしてであった。それによって、イスラエルが末の時に、自らの功績に応じて聖なる都に入ることを禁じられるとき、それと知られうるためであった。預言者たちの言葉にこうある。「汝らの地は荒れ果て、汝らの町々は火に焼かれ、汝らの地方は、汝らの目の前で異国の者たちが食い尽くすであろう。シオンの娘は、外部の民によって荒らされ、打ち倒され、あたかも葡萄畑の中の小屋のように、胡瓜畑の見張り小屋のように、包囲される都のように、見捨てられるであろう」(イザヤ1:7-8)。
Adversus Judaeos 3.8
Et ideo subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Ibid, 2).
PL 2, 603Bそれゆえ、これに続く預言者の言葉は、彼らを叱責してこう言う。「私は子らを生み育て、高めたが、彼らは私を蔑んだ」(同1:2)。
Adversus Judaeos 3.9
Et iterum: Et si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Ibid. 15).
PL 2, 603Bまた重ねてこう言う。「汝らが手を差し伸べても、私は汝らから顔を背けよう。汝らが祈りを重ねても、私は汝らの願いを聞き入れまい。汝らの手は血に満ちているからだ」(同1:15)。
Adversus Judaeos 3.10
Et iterum: Vae, gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii scelerati, dereliquistis Deum, et in indignationem misistis Sanctum Israel (Ibid. 4).
PL 2, 603Bまた重ねてこう言う。「災いあれ、罪深い民族よ、罪に満ちた民よ、悪しき子らよ。汝らは神を見捨て、イスラエルの聖なる方を怒らせた」(同1:4)。
Adversus Judaeos 3.11
Haec igitur Dei providentia fuit dandi circumcisionem Israel in signum unde dignosci posset, cum adveniret tempus quo meritis suis supra dictis in Hierusalem admitti prohiberetur: quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum videmus, recognoscimus.
PL 2, 603Bかくして、イスラエルに割礼をしるしとして与えたのは、神のこのような摂理であった。それによって、先に述べた彼らの功績のゆえにエルサレムへの入場を禁じられる時が来たとき、彼らがそれと知られうるためであった。そしてこのことは、やがて起こるべきことであったからこそ告げ知らされ、実際に起こったことを我々は見ているからこそ、それを認めるのである。
Adversus Judaeos 3.12
Sicut ergo circumcisio carnalis, quae temporalis erat, tributa est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia: Innovate vobis novitatem , et nolite seminare in spinis.
PL 2, 603Cかくして、時のものであった肉の割礼が、しるしとして頑迷な民に与えられたように、霊の割礼は、従順な民に救いのために与えられた。預言者エレミヤはこう言っている。「汝らのために新しさを新たにせよ。茨の中に種を蒔いてはならない。」
Adversus Judaeos 3.13
Circumcidimini Deo, et circumcidite praeputium cordis vestri (Hier. IV, 3, 4). Et alio loco dicit: Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et disponam domui Juda et domui Jacob testamentum novum, non tale quale jam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti.
PL 2, 603C「神のために割礼を受けよ。汝らの心の包皮に割礼を施せ」(エレミヤ4:3-4)。またほかの箇所でこう言う。「見よ、日は来る、と主は言う。私はユダの家とヤコブの家とに、新しい契約を立てよう。それは、私が彼らの父祖たちをエジプトの地から連れ出した日に、彼らに与えたものと同じではない。」
Adversus Judaeos 3.14
Unde intelligimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem, non talem qualem jam dederat patribus processuram, annuntiari, sicut Esaias praedicavit dicens, quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons Domini, et domus Dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob (Is. II, 2, 3): non in Esau prioris filii, sed in Jacob sequentis, id est populi nostri, cujus mons Christus est sine manibus concidentium praecisus, implens omnem terram, apud Danielem ostensus (Dan. II, 34, 37).
PL 2, 604Aここから我々は、その時与えられた先の割礼がやがて終わることになっており、また、父祖たちに既に与えられていたのとは異なる新しい律法が来ることになっていると告げられていることを理解する。イザヤはこう預言して言った。「末の日には、主の山、神の家が山々の頂の上に現され、丘々の上に高く上げられるであろう。すべての諸国民がその上に来て、多くの者が歩み、こう言うであろう。『来たれ、我々は主の山へ、ヤコブの神の家へと登ろう』」(イザヤ2:2-3)。それは、先に生まれた子エサウにおいてではなく、後の子ヤコブ、すなわち我々の民においてである。その山とはキリストであり、切り出す者たちの手によらずに切り出され、全地を満たすものとして、ダニエルにおいて示されている(ダニエル2:34、37)。
Adversus Judaeos 3.15
Denique, ex hac domo Dei Jacob, etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias dicens: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is. II, 3, 4), id est inter eos qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces, et non accipiet gentem super gentem gladium, et jam non discent praeliari (Ibid.).
PL 2, 604A実に、このヤコブの神の家から、新しい律法もまた出て来ることになっていると、イザヤは続く言葉でこう告げる。「律法はシオンから出て、主の言葉はエルサレムから出るであろう。そして主は諸国民の間を裁くであろう」(イザヤ2:3-4)。それはすなわち、諸国民の中から召し出された我々の間で、ということである。そしてこう言われる。「彼らはその剣を鋤に、その槍を鎌に打ち直すであろう。民族が民族に対して剣を取ることはなく、もはや戦うことを学ばないであろう」(同上)。
Adversus Judaeos 3.16
Igitur intelliguntur alii quam nos, qui, nova lege edocti, ista observamus, obliterata veteri lege, cujus abolitionem futuram actus ipse demonstrat?
PL 2, 604Bかくして、新しい律法によって教えられ、これらのことを守り、古い律法を消し去った我々のほかに、そこに理解されている者たちがいるというのであろうか。その古い律法が終わることになっているのは、この出来事自体が示しているのである。
Adversus Judaeos 3.17
Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum pro oculo eruebat (Exod. XXI, 24; Levit. XXIV, 20; Deut. XIX, 21), et vindictam injuriae retribuebat: nova autem lex clementiam designabat, et belli pristina in aemulos legis et hostis exsecutionem , in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat.
PL 2, 604B実に、古い律法は剣の報復によって自らを守り、目には目をもってえぐり出し(出エジプト21:24、レビ24:20、申命記19:21)、不正には報復をもって報いた。しかし新しい律法は寛容を示し、律法の敵対者や仇に対するかつての戦いの実行を、地を耕し養う平和な行いへと改めたのである。
Adversus Judaeos 3.18
Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia, in pacis obsequia eluxit.
PL 2, 604Cかくして、先に我々が示したとおり、古い律法と肉の割礼とが終わることになると告げられているように、新しい律法と霊の割礼の遵守もまた、平和の務めのうちに輝き現れたのである。
Adversus Judaeos 3.19
Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit me (Ps. XVII, 29), Prophetae adnuntiaverunt.
PL 2, 604C実に預言者たちはこう告げ知らせた。「私が知らなかった民が、私に仕えた。耳の聞き従いをもって私に聞き従った」(詩編17:29)。
Adversus Judaeos 3.20
Quis autem et populus qui Deum ignorabat, nisi noster, qui retro Deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit, nisi nos, qui, relictis idolis, ad Deum conversi sumus?
PL 2, 604Cでは、神を知らなかったその民とは、かつて神を知らずにいた我々の民のほかに誰であろうか。また、耳の聞き従いをもって聞いたのは、偶像を捨てて神へと立ち返った我々のほかに誰であろうか。
Adversus Judaeos 3.21
Nam Israel qui Deo fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per Erythraeum pelagum transvectus est (Exod. XIV, 22), quique in eremo manna cibatus (Exod. XVI, 13, sqq.), quadraginta annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus contaminatus, aut saeculi hujus cibi pastus, sed angelorum panibus (Ps. LXXVII) manna cibatus, satisque beneficiis Deo obligatus, Domini et Dei sui oblitus est, dicens ad Aaron: Fac nobis deos qui nos praecedant: Moyses enim ille, qui nos ejecit de terra Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit nescimus (Exod. XXXII, 1).
PL 2, 604C実にイスラエルは、神に知られ、神によってエジプトで高められ、紅海を渡らせられ(出エジプト14:22)、荒れ野でマンナを食べさせられ(出エジプト16:13以下)、四十年の間、永遠になぞらえられるほどに保たれ、人間的な苦しみに汚されることなく、この世の食物を食べることもなく、天使たちのパン(詩編77編)たるマンナを食べ、これほどまでの恩恵によって神に負うところがありながら、その主なる神を忘れ、アロンに向かってこう言った。「我々に先立って行く神々を造れ。我々をエジプトの地から連れ出したかのモーセは、我々を見捨てた。彼に何が起こったのか、我々は知らない」(出エジプト32:1)。
Adversus Judaeos 3.22
Et ideo nos, qui non populus Dei retro, facti sumus populus ejus, accipiendo novam legem supra dictam, et novam circumcisionem ante praedictam.
PL 2, 605Aそれゆえ、かつて神の民ではなかった我々が、その神の民となった。先に述べた新しい律法と、前に予告された新しい割礼とを受け入れることによってである。