テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Judaeos

Caput X 第X章

Tertullian · Adversus Judaeos · PL 2, 625A · 35 sectiones

Adversus Judaeos 10.1

1

De exitu plane passionis ejus ambigitis, negantes passionem crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit Deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis homo qui pependit in ligno (Deut. XXI, 23).

PL 2, 625A

諸君は、彼の受難の終わり方について明らかに疑いを抱き、十字架の受難がキリストについて予告されていたことを否定し、さらに、神がその御子をかくのごとき種類の死へ引き渡したとは信じるべきでないと論じる。神自身が「木にかけられた者はみな呪われている」(申命記21:23)と言われたからである。

Adversus Judaeos 10.2

2

Sed hujus maledictionis sensum antecedit rerum probatio. Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum, ita ut judicium mortis sit, et morietur, et suspendetis eum in ligno.

PL 2, 625A

しかし、この呪いの意味には、事実の証明が先立つ。申命記にはこう言われているからである。「しかし、もし人に何らかの罪があって死の裁きに至り、その者が死ぬならば、汝らは彼を木にかけよ。」

Adversus Judaeos 10.3

3

Sed et sepultura sepelietis cum ipsa die: quoniam maledictus a Deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi in sortem (Ibid. 22, 23).

PL 2, 625A

「また、その日のうちに必ず埋葬によって葬れ。木にかけられた者はみな神に呪われているからである。汝の神なる主が嗣業として汝に与える地を、汝らは汚してはならない」(同22-23)。

Adversus Judaeos 10.4

4

Igitur non in hanc passionem Christum maledixit; sed distinctionem fecit, ut qui in aliquo delicto judicium mortis habuisset et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a Deo esset, quia propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno.

PL 2, 625B

かくして、神はこの受難のゆえにキリストを呪ったのではない。そうではなく、区別を立てたのである。すなわち、何らかの罪によって死の裁きを受け、木にかけられて死ぬ者、その者こそ神に呪われているのであり、それは自らの罪の報いのゆえに木にかけられるからである。

Adversus Judaeos 10.5

5

Alioquin Christus, qui dolum de ore suo locutus non est (Isa. LIII, 9), quique omnem justitiam et humilitatem exhibuit; et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in Psalmis ipse Spiritus Christi jam canebat, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps. XXXIV, 12), et: Quae non rapueram, tunc exsolvebam (Ps. LXVIII, 5); Exterminaverunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17); et: Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 23); et, Super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19); sicuti caetera quae in illum commissuri essetis, praedicta sunt.

PL 2, 625B

しかるに、キリストは「その口に欺きを語らなかった」方であり(イザヤ53:9)、あらゆる正義と謙虚とを示された方である。そして、先に彼について予告されたことを我々が思い起こしたとおり、彼が自らの功に応じてかの種類の死へ引き渡されたのではなく、預言者たちによって予告されていた事柄が、諸君によって彼の身に及ぶことで成就するためであった。かの詩編において、キリストの霊自らすでにこう歌っていたとおりである。「彼らは善に対して悪をもって我に報いた」(詩編34:12)。また「我が奪わなかった物を、そのとき我は償った」(詩編68:5)。「彼らは我が手と足とを引き裂いた」(詩編21:17)。また「彼らは我が飲み物に苦汁を混ぜ、我が渇きに酢を飲ませた」(詩編68:23)。また「彼らは我が衣について籤を引いた」(詩編21:19)。同様に、諸君が彼に対して犯すことになる残りの事柄も、予告されていたとおりである。

Adversus Judaeos 10.6

6

Quae quidem omnia ipso perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut Scripturae implerentur de ore prophetarum (Matth. XVI, 56).

PL 2, 626A

彼はこれらすべてを身をもって忍んだが、それは自らのいかなる悪しき行いのゆえに苦しんだのではなく、預言者たちの口によって聖典が成就するためであった(マタイ16:56)。

Adversus Judaeos 10.7

7

Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat; quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret.

PL 2, 626A

そして、彼の受難の秘義は、預言の中で予表によって示される必要があった。信じがたければ信じがたいほど、あからさまに予告されれば、それだけ躓きとなるはずであり、荘厳であれば荘厳であるほど、それだけ覆い隠されている必要があった。それは、理解の困難さが神の恩寵を求めさせるためである。

Adversus Judaeos 10.8

8

Itaque in primis Isaac cum a patre hostia duceretur, et lignum ipsi sibi portaret (Gen. XXII, 6), Christi exitum jam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum passionis suae bajulantis.

PL 2, 626A

かくして、まずイサクが、犠牲として父によって連れて行かれ、自ら木を担ったとき(創世記22:6)、それはすでにそのときキリストの最期を示していた。父によって犠牲へと引き渡された者が、自らの受難の木を担うのである。

Adversus Judaeos 10.9

9

Joseph et ipse Christum figuravit, vel hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum (Gen. XXXVII, 28), ob Dei gratiam, sicut et Christus ob Israel, a fratribus venumdatus, a Juda cum traditur.

PL 2, 626B

ヨセフもまた、キリストを予表した。私自身が議論の流れを遅らせないために、ただこの一点だけを挙げるならば――彼は兄弟たちから迫害を受け、エジプトへ売り渡された(創世記37:28)。それは神の恩寵のゆえであり、ちょうどキリストがイスラエルのゆえに、兄弟たちによって、ユダから引き渡されて売られたのと同じである。

Adversus Judaeos 10.10

10

Nam et benedicitur in haec verba Joseph: Tauri decor ejus, cornua unicornis cornua ejus, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae (Deut. XXXIII, 17).

PL 2, 626B

実に、ヨセフはこのような言葉で祝福されているからである。「彼の麗しさは牡牛のごとく、彼の角は一角獣の角である。それによって、地の果てに至るまで、諸国民をひとしくふるいにかけるであろう」(申命記33:17)。

Adversus Judaeos 10.11

11

Non utique rhinoceros destinabatur unicornis, vel minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur: taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut judex, aliis mansuetus ut salvator: cujus cornua essent crucis extima: nam et in antenna navis, quae crucis pars est, cornua extremitates vocantur: unicornis autem media stipitis palus.

PL 2, 626B

この一角獣とは、決してサイのことでも、二本角のミノタウロスのことでもなく、それによってキリストが示されていたのである。牡牛とは、その両様の配剤によるものであり、ある者たちに対しては審判者として猛々しく、ある者たちに対しては救い主として柔和である。その角とは十字架の両端のことである。実に、十字架の一部である帆船の帆桁においても、その両端は「角」と呼ばれるからである。一方、一角獣の角とは、支柱の中央の杭のことである。

Adversus Judaeos 10.12

12

Hac denique virtute crucis, et hoc more cornutus, universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum, et tunc ventilabit per judicium, dejiciens de coelo in terram.

PL 2, 627A

実に、この十字架の力によって、またこのように角を持つことによって、彼はいまも信仰によってあらゆる諸国民をふるいにかけ、地から天へと引き上げている。そして、かの日には裁きによってふるいにかけ、天から地へと投げ落とすであろう。

Adversus Judaeos 10.13

13

Idem erit et alibi taurus apud eamdem Scripturam, cum Jacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de Scribis et Pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum.

PL 2, 627A

同じ聖典の他の箇所でも、牡牛は同じものを表す。ヤコブがシメオンとレビに祝福を差し向けたとき、それは律法学者たちとファリサイ人たちについて預言しているのである。彼らの起源は、この二人から導かれるからである。

Adversus Judaeos 10.14

14

Interpretatur enim spiritaliter sic: Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti.

PL 2, 627A

実に、これは霊的にこう解釈される。「シメオンとレビは、自分たちの教団によって不義を全うした」〔すなわち、彼らがキリストを迫害したことを言う〕。

Adversus Judaeos 10.15

15

In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint jecora mea: quoniam indignatione sua interfecerunt homines, id est, prophetas; et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6), id est Christum, quem post necem prophetarum interfecerunt, et nervos ejus suffigendo clavis desaevierunt.

PL 2, 627A

「わが魂は彼らの謀議に加わることなく、わが肝は彼らの集いに臥すことのないように。彼らは激しい怒りをもって人々を殺した」〔すなわち預言者たちを〕。「また、彼らはその欲望によって牡牛の筋を切った」(創世記49:6)〔すなわちキリストを。彼らは預言者たちを殺した後にキリストを殺し、その筋を釘で打ちつけて狂暴に振る舞ったのである〕。

Adversus Judaeos 10.16

16

Caeterum vanum, si post homicidium jam ab eis commissum, alicujus bovis ipsis exprobrat carnificinam.

PL 2, 627B

そうでなければ、すでに彼らが殺人を犯した後で、ただの牛の屠殺を彼らに責めるというのは、空しいことになろう。

Adversus Judaeos 10.17

17

Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum cum Jesus adversus Amalec praeliabatur, expansis manibus orabat residens (Exod. XVII, 11); quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis, et manibus caedentibus pectus, et facie humi volutata, orationem commendare debuisset? nisi quia illic ubi nomen Jesu dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus.

PL 2, 627B

さて、モーセは、まさにイエス(ヨシュア)がアマレクに対して戦っていたそのときに限って、なぜ座ったまま両手を伸ばして祈っていたのか(出エジプト記17:11)。あれほど驚愕すべき事態にあっては、むしろ膝をつき、手で胸を打ち、顔を地に伏せて祈りを捧げるべきではなかったか。それは、イエスの名が――いつか悪魔に対して戦うことになる、かのイエスの名が――戦っていたその場所において、十字架の姿もまた必要であったからにほかならない。イエスはそれによって勝利をもたらすことになっていたのである。

Adversus Judaeos 10.18

18

Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum serpentem ligno impositum, pendentis habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit, eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur (Num. XXI, 9), nisi quod hic Dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus publicatur, et laeso cuique ab ejusmodi colubris, id est angelis ejus, a delictorum peccantia ad Christi crucis sacramenta intento, salus efficiebatur.

PL 2, 628A

同じくモーセは、あらゆる物の似姿を禁じた後で、なぜ木にかけた青銅の蛇を、吊るされた姿でイスラエルに救いの見世物として示したのか――偶像礼拝の後、蛇によって滅ぼされていたあの時に(民数記21:9)。それは、彼がここで主の十字架を予兆していたからにほかならない。それによって蛇なる悪魔が公にされ、この種の蛇に、すなわちその天使どもに傷つけられた者はだれでも、もろもろの罪を犯すことから離れてキリストの十字架の秘義へと目を向けるならば、救いがもたらされたのである。

Adversus Judaeos 10.19

19

Nam qui in illam tunc respiciebat, a morsu serpentium liberabatur. Age nunc, si legisti penes prophetam in Psalmis, Deus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10), expecto quid intelligas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis, et non Christum, qui exinde a passione Christi superata morte regnavit.

PL 2, 628A

というのも、そのとき蛇を仰ぎ見た者は、蛇どもの咬みから救われたからである。よろしい、では――もしお前が預言者において、詩編の中で「神は木から統治された」(詩編95:10)と読んだことがあるならば、お前がそれをどう解するのか、私は待ちたい。木造りの何らかの王を意味すると諸君が思うことのないように。そうではなく、キリストのことなのである。彼はそれ以来、その受難によって死を征服し、統治しておられるのである。

Adversus Judaeos 10.20

20

Proinde et Esaias: Quoniam puer, inquit, natus est nobis, et datus nobis est filius (Isa. IX, 6). Quid novum, si non est de filio Dei, dicit: Filius natus est nobis, cujus imperium factum est super humerum ipsius (Ibid.)?

PL 2, 628B

したがって、イザヤもまたこう言っている。「幼子が我々のために生まれた。子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。もしこれが神の子について言われているのでないならば、「子が我々のために生まれた。その主権は彼の肩の上に置かれた」(同上)と言うことに、何の新しさがあろうか。

Adversus Judaeos 10.21

21

Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquando propriae vestis notam.

PL 2, 628B

そもそも、いったいどの王が、自らの権力のしるしを肩に掲げるだろうか。頭には王冠を、手には笏を、あるいは時に自らの衣のしるしを掲げるのが常ではないか。

Adversus Judaeos 10.22

22

Sed solus novus rex saeculorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde Dominus regnaret a ligno ( l ).

PL 2, 629A

しかし、ただキリスト・イエスのみが、もろもろの世の新しい王として、新たな栄光の力と高さとを肩の上に掲げた。すなわち十字架である。先の預言のとおり、それ以来、主は木から統治されるのである。

Adversus Judaeos 10.23

23

De hoc enim ligno etiam Deus insinuat per Hieremiam quod essetis dicturi: Venite, mittamus in panem ejus lignum, et conteramus eum a terra vivorum, et nomen illius non memorabitur amplius (Jer. XI, 19). Utique in corpus ejus lignum missum est.

PL 2, 629A

実に、この木について、神はエレミヤを通して、諸君がこう言うことになると仄めかしている。「来れ、彼のパンに木を投げ入れ、彼を生ける者の地から絶ち、その名は二度と記憶されないようにしよう」(エレミヤ11:19)。当然、彼の肉体の中に木が投げ入れられたのである。

Adversus Judaeos 10.24

24

Sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit.

PL 2, 629A

実に、キリストはこう啓示されたからである。すなわち、パンを自らの肉体と呼ばれた。そしてその肉体を、預言者はかつてパンのうちに予表していたのである。

Adversus Judaeos 10.25

25

Si adhuc quaeres Dominicae crucis praedicationem, satis jam poterit tibi facere vicesimus primus Psalmus, totam Christi continens passionem, canentis jam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes (Ps. XXI, 17). Quae propria est atrocitas crucis.

PL 2, 629A

もしお前がなお、主の十字架についての予告を求めるならば、詩編第二十一篇がすでに十分にお前を満たしうるであろう。それはキリストの受難全体を含んでおり、彼はそのときすでに自らの栄光をこう歌っていた。「彼らは我が手と足とを穿った」(詩編21:17)。これこそ十字架に固有の残酷さである。

Adversus Judaeos 10.26

26

Et rursus, cum auxilium Patris imploraret: Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam (Ps. XXI, 22); de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus: quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus regum Judaeorum, ne putetis alterius alicujus prophetari passionem, quam ejus qui solus a populo tam insigniter crucifixus est.

PL 2, 629B

また再び、父の助けを乞い求めて、彼はこう言う。「我を獅子の口から救いたまえ」――すなわち死から――「また一角獣どもの角から、わが卑しさを」(詩編21:22)。すなわち十字架の頂きからということであり、先に示したとおりである。この十字架は、ダビデ自身も、ユダヤ人の王のだれ一人として被ってはいない。それゆえ、これほど際立ってこの民によって十字架にかけられた者以外の、誰か別の者の受難が預言されていると諸君が思うことのないように。

Adversus Judaeos 10.27

27

Nunc, etsi omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probavimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non esset edita qualitas mortis , intelligatur per crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis, quam cujus mors praedicabatur.

PL 2, 629B

いま、たとえ諸君の心の頑なさが、これらすべての解釈をことごとく退け、嘲笑おうとも、我々はすでに証明した。キリストの死が預言されていたことだけで十分でありうる、と。すなわち、死の様態そのものが明示されていなかったからこそ、それが十字架によって起こったのだと理解されるべきであり、また十字架の受難は、その死が予告されていた当人以外の誰にも帰せられえないのだ、と。

Adversus Judaeos 10.28

28

Nam mortem ejus et passionem et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus; quia scelus non fecit, nec dolus in ore ejus inventus est, et Deus voluit eximere a morte animam ejus (Isa. LIII, 8, 9, 10), etc. Dicit etiam adhuc: Sepultura ejus sublata est e medio (Ibid.).

PL 2, 629C

というのは、私は彼の死と受難と埋葬とを、イザヤの一つの言葉によって示したいからである。「わが民の凶行のゆえに、彼は死へと引き渡された。私は彼の埋葬のために悪しき者どもを与え、彼の死のために富める者どもを与えよう。彼は罪を犯さず、その口に欺きも見出されなかったからである。そして神は彼の魂を死から引き出そうと望まれた」(イザヤ53:8-10)等々。さらにこうも言う。「彼の埋葬は、その中から取り去られた」(同上)。

Adversus Judaeos 10.29

29

Nec sepultus enim est nisi mortuus, nec sepultura ejus sublata est e medio , nisi per resurrectionem ejus. Denique subjungit: Propterea ipse multos in haereditatem habebit, et multorum dividet spolia (Isa. LIII, 12).

PL 2, 629C

実に、死者でなければ葬られることはなく、また彼の埋葬がその中から取り去られたのも、彼の復活によるのでなければあり得ない。そして続けてこう言い添える。「それゆえ、彼自身は多くの者を嗣業として持ち、多くの者の分捕り物を分かつであろう」(イザヤ53:12)。

Adversus Judaeos 10.30

30

Quis enim alius, nisi qui natus est, ut supra ostendimus, pro eo quod tradita est in mortem anima ejus?

PL 2, 630A

実に、その魂が死へ引き渡されたことのゆえに〔多くの者を嗣業とする〕のは、先に我々が示したとおり生まれた方以外の、いったい誰であろうか。

Adversus Judaeos 10.31

31

Ostensa enim caussa gratiae ejus, pro injuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum; post mortem utique resurrectionem consecuturum.

PL 2, 630A

すなわち、彼の恩寵の理由が示された――彼が受けた不正な死に報いるためであると。それとともに、彼がその死のゆえにこれらのものを得るであろうこと、そして死の後には当然、復活を得るであろうことも、等しく示されたのである。

Adversus Judaeos 10.32

32

Nam quod in passione ejus accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem, et imponam super lumbos vestros saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum dilecti , et eos qui cum illo quasi diem moeroris (Amos, VIII, 9, 10).

PL 2, 630A

実に、彼の受難において真昼が闇となったという出来事については、預言者アモスがこう告げている。「その日には、と主は言う、太陽は真昼に沈み、光の日は地の上で闇となるであろう。私は汝らの祝いの日を嘆きに変え、汝らの歌をことごとく哀歌に変え、汝らの腰に粗布を、あらゆる頭に禿げをまとわせる。そして私はその日を、愛する者を失った嘆きのごとくにし、彼と共にある者たちを悲しみの日のごとくにするであろう」(アモス8:9-10)。

Adversus Judaeos 10.33

33

Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israel ad vesperam agnum esset immolaturus: et hanc solemnitatem diei hujus, id est Paschae azymorum, cum amaritudine manducaturos praecanebat: et adjecit, Pascha esse Domini (Exod., XII), id est passionem Christi.

PL 2, 630B

実に、これと同じことを、モーセもまた予言していた。新しきものの第一の月の初めに、諸君がこれを行うことになると。イスラエルの子らのすべての民衆が、夕べに小羊を屠ろうとするときのことである。そして、この日の祝祭、すなわち種なしパンの過越の祝祭を、諸君が苦みとともに食することになると予告し、さらに「過越は主のものである」(出エジプト記12章)――すなわちキリストの受難のことである――と付け加えたのである。

Adversus Judaeos 10.34

34

Quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum (Matth., XXVI), et ut prophetiae adimplerentur, properavit dies vesperam facere, id est tenebras efficere; quae media die factae sunt: atque ita dies festos vestros convertit Deus in luctum, et cantica vestra in lamentationem.

PL 2, 630B

そしてこれも、次のように成就した。すなわち、諸君が種なしパンの初日にキリストを殺したこと(マタイ26章)である。そして預言が成就するために、その日は急いで夕べをもたらした――すなわち闇をもたらしたのであり、それは真昼に生じた。かくして、神は諸君の祝いの日を嘆きに変え、諸君の歌を哀歌に変えたのである。

Adversus Judaeos 10.35

35

Post passionem enim Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit, praedicata per Spiritum sanctum.

PL 2, 630C

実に、キリストの受難の後、捕囚と離散もまた諸君に及んだのであり、それは聖なる霊によって予告されていたことである。