テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2Adversus Judaeos

Caput VIII 第VIII章

Tertullian · Adversus Judaeos · PL 2, 612A · 34 sectiones

Adversus Judaeos 8.1

1

Itaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis Christi, et passionis ejus, et exterminii civitatis Hierusalem, id est, vastationis ejus.

PL 2, 612A

かくして、あらかじめ予告されたキリストの未来の降誕の時、その受難の時、そしてエルサレムという都市の滅び、すなわちその荒廃の時が、探求されねばならない。

Adversus Judaeos 8.2

2

Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad interitum.

PL 2, 612A

実に、ダニエルは、聖なる都市と聖所とが、来たるべき指導者とともに滅ぼされ、小塔が滅びに至るまで打ち壊されると言っている。

Adversus Judaeos 8.3

3

Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Daniele: quibus computatis, probabimus venisse cum, etiam ex temporibus praescriptis, et ex signis competentibus, et ex operationibus ejus: quae probamus ex consequentibus quae post adventum ejus futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus.

PL 2, 612A

かくして、来たるべき指導者キリストの時が探求されねばならず、我々はこれをダニエルのうちに調べるであろう。それを数え上げることによって、我々は、あらかじめ定められた時からも、ふさわしいしるしからも、その働きからも、彼がすでに来たことを証明するであろう。そして我々は、彼の到来の後に来たるべきものとして告げられていた事柄が帰結としてそのまま現れたことによっても、これを証明する。それは、すべてが成就したことも、あらかじめ望見されたことも、共に信じるためである。

Adversus Judaeos 8.4

4

Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset liberaturus, ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista civitas exterminari haberet.

PL 2, 612B

かくしてダニエルは彼について、いつ、いかなる時に諸国民を解放しようとしているかを示すべく宣べ伝え、またキリストの受難の後にこの都市が滅ぼされるはずであることをも示したのである。

Adversus Judaeos 8.5

5

Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri ex semine Medorum, qui regnavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum.

PL 2, 612B

実にこう言われている。「アハシュエロスの子であり、メディア人の血統から出て、カルデア人の王国を治めたダリウスの第一年に、私ダニエルは、書物のうちに年数を悟った。

Adversus Judaeos 8.6

6

Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii vespertini, et intelligere fecit me, et locutus est mecum, et dixit: «Daniel, nunc exivi imbuere te intelligentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo.

PL 2, 612B

なおも私が祈りのうちに語っていると、見よ、初めに幻のうちに私が見たあの人ガブリエルが、飛んで来て、夕べの犠牲の時ほどのころ、私に触れ、私に悟らせ、私と語って言った。『ダニエルよ、今わたしは汝に理解力を授けるために出て来た。汝の嘆願の初めに、言葉が出た。

Adversus Judaeos 8.7

7

Et ego veni ut annuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo, et intellige in visione. » Septuaginta hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam, et super civitatem sanctam, quoadusque inveteretur delictum, et signentur peccata, et exorentur injustitiae, et inducatur justitia aeterna, ut et signetur visio et prophetes, et ut ungatur Sanctus sanctorum.

PL 2, 612C

またわたしは汝に告げるために来た。汝は愛でられる人だからである。言葉について思いを凝らし、幻について悟るがよい。』七十週が、汝の民の上に、また聖なる都市の上に、短く区切られている。罪が古びて廃れ、もろもろの罪が封じられ、不義が宥められ、永遠の正義がもたらされ、幻と預言者とに封印がなされ、至聖者に油が注がれるまで。

Adversus Judaeos 8.8

8

Et scies, et perspicies et intelliges a profectione sermonis, integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomadas septem et dimidiam, et septuaginta duas et dimidiam: et convertet, et aedificabitur in laetitiam, et convallationem, et innovabuntur tempora: et post hebdomadas has septuaginta duas, et exterminabitur unctio, et non erit: et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque ad finem belli, quod concidetur usque ad interitum.

PL 2, 613A

そして汝は知り、見極め、悟るであろう。言葉が出た時から、エルサレムを立て直し、再建することから、指導者キリストに至るまで、七週半、また七十二週半。そして立ち返り、喜びのうちに、また囲いの堀のうちに建てられ、時が新たにされるであろう。そしてこの七十二週の後、塗油は絶たれ、無くなるであろう。そして、都市と聖所とを、来たる指導者とともに滅ぼすであろう。そして彼らは大洪水のごとくに打ち倒されるであろう、戦いの終わりに至るまで。その戦いは滅びに至るまで打ち倒されるであろう。

Adversus Judaeos 8.9

9

Et confirmabit testamentum in multis. Hebdomada una et dimidia hebdomadis, auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto execratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hac vastatione.

PL 2, 613A

そして彼は多くの者との契約を確かなものとするであろう。一週と半週のあいだに、わが犠牲と献酒とは取り去られるであろう。そして聖所には、荒廃をもたらす忌まわしきものがあり、時の終わりに至るまで、この荒廃の上に完成が与えられるであろう。」

Adversus Judaeos 8.10

10

Animadvertamus igitur terminum, quomodo in vero praedixit septuaginta hebdomadas futuras, in quibus si receperint eum, aedificabitur in latitudinem et in longitudinem, et innovabuntur tempora.

PL 2, 613B

されば我々は、その期限に注意を払おう。彼がまことに、来たるべき七十週をいかに予告したか、その週のうちに、もし彼らが彼を受け入れるならば、幅と長さとに建て直され、時が新たにされるであろうと。

Adversus Judaeos 8.11

11

Providens autem Deus quid esset futurum, et quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur, et tradent eum morti, et recapitulavit, et dixit: In sexaginta duabus hebdomadibus nasci illum et ungi Sanctum sanctorum; hebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet tempore septem et dimidia hebdomadae completae sunt.

PL 2, 613B

しかし神は、これから起こるはずのこと、すなわち彼らが彼を受け入れないばかりか、迫害し、死に引き渡すことになると見通しており、要約して言った。「六十二週のうちに彼は生まれ、至聖者に油が注がれる。しかし七週半が満ちたとき、彼は苦しみを受けることになり、都市は一週半の後に滅ぼされる。すなわち、まさに七週半が満ちたその時である。」

Adversus Judaeos 8.12

12

Dicit enim sic: Et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo, et concidentur sicut in cataclysmo, et destruet pinnaculum usque ad interitum. Unde igitur ostendimus quoniam venit Christus intra LXII, et dimidiam hebdomadas?

PL 2, 613B

実にこう言われている。「都市と聖所とは、来たるべき指導者とともに滅ぼされ、大洪水のごとくに打ち倒され、彼は小塔を滅びに至るまで打ち壊すであろう。」されば我々は、キリストが六十二週半のうちに来たことを、どこから示すのか。

Adversus Judaeos 8.13

13

Numerabimus autem a primo anno Darii, quomodo in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit enim: Et intellige, et conjice ad perfectionem sermonis respondente me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc visionem vidit Daniel.

PL 2, 613C

しかし我々は、ダリウスの第一年から数えるであろう。その時にこそ、かの幻がダニエルに示されたからである。実にこう言われている。「悟るがよい。そして、わたしが汝にこれらのことを答えるにあたり、言葉の全き成就について推し量るがよい。」ゆえに我々は、ダニエルがこの幻を見たダリウスの第一年から数え始めなければならない。

Adversus Judaeos 8.14

14

Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius enim regnavit annis XIX; Artaxerxes regnavit annis XL: deinde rex Ochus, qui et Cyrus, regnavit annis XXIV; Argus anno uno; alius Darius, qui et Melas nominatus est, annis XXII; regnarat, quos revicerat, et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit.

PL 2, 614A

されば我々は、キリストの到来に至るまで、年月がいかに満ちるかを見てみよう。ダリウスは十九年間統治した。アルタクセルクセスは四十年間統治した。次いで王オクス、またキュロスとも呼ばれる者が、二十四年間統治した。アルグスは一年間。もう一人のダリウス、メラスとも名付けられた者は、二十二年間。〔アレクサンドロスは〕打ち破った者たちの上に統治し、アレクサンドリアにおいて自らの王国を確立していた。彼がその地を自らの名で呼んだ時のことである。

Adversus Judaeos 8.15

15

Postea regnavit illic in Alexandria Soter annis XXXV; cui succedens Philadelphus, regnavit annis triginta novem.

PL 2, 614A

その後、かの地アレクサンドリアにおいて、ソテルが三十五年間統治した。彼に続いてフィラデルフォスが、三十九年間統治した。

Adversus Judaeos 8.16

16

Huic succedit Evergetes, annis XXV; deinde Philopator annis XVII; post hunc Epiphanes annis XXIV; item alius Evergetes, annis XXIX, Soter annis XXXVIII, Ptolemaeus annis XXXVIII, Cleopatra annis XX, mensibus VI.

PL 2, 614B

彼にエウエルゲテスが続いて、二十五年間。次いでフィロパトルが十七年間。彼の後にエピファネスが二十四年間。さらにもう一人のエウエルゲテスが二十九年間、ソテルが三十八年間、プトレマイオスが三十八年間、クレオパトラが二十年六箇月間統治した。

Adversus Judaeos 8.17

17

Item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII, post Cleopatram Augustus aliis annis XLIII. Nam omnes anni imperii Augusti, fuerunt anni LVI.

PL 2, 614B

さらにクレオパトラは、アウグストゥスと共に十三年間統治した。クレオパトラの後、アウグストゥスはさらに四十三年間統治した。すなわちアウグストゥスの治世のすべての年は、五十六年であった。

Adversus Judaeos 8.18

18

Videmus autem quoniam quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus, ex quo nascitur Christus, annis XV. Et erunt reliqua tempora annorum in diem nativitatis Christi anni XLI.

PL 2, 614B

しかし我々は、アウグストゥスの治世の第四十一年、すなわちクレオパトラの死後に彼が統治した年に、キリストが生まれたことを見るのである。そしてこのアウグストゥスは、キリストが生まれてから後、十五年間なおも生き永らえた。そしてキリストの降誕の日に至るまでの残りの年月は、四十一年となるであろう。

Adversus Judaeos 8.19

19

Efficiuntur autem anni CCCCXXXVII, menses VI. Unde adimplentur LXII hebdomadae et dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII, menses VI, in diem nativitatis Christi.

PL 2, 614B

かくして年は四百三十七年六箇月となる。これによって六十二週半が満たされ、それはキリストの降誕の日に至るまで、四百三十七年六箇月となるのである。

Adversus Judaeos 8.20

20

Et manifestata est justitia aeterna, et unctus est Sanctus sanctorum, id est Christus; et signata est visio et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi, omnibus in eum credentibus remittuntur.

PL 2, 614C

そして永遠の正義が顕され、至聖者、すなわちキリストに油が注がれた。幻と預言とに封印がなされ、罪は赦された。その罪は、キリストの名への信仰によって、彼を信じるすべての者に赦されるのである。

Adversus Judaeos 8.21

21

Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam, quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso, quod esset venturus et pati haberet.

PL 2, 614C

しかし、幻と預言とに封印がなされると言われているのは、いかなる意味であろうか。すべての預言者たちが、彼について、来たるべき者であり苦しみを受けるはずの者であると告げていたからである。

Adversus Judaeos 8.22

22

Igitur, quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiaverant.

PL 2, 615A

すなわち、彼の到来によって預言が成就したがゆえに、それゆえに幻と預言とに封印がなされると言われていたのである。彼こそがすべての預言者たちの封印であり、かつて預言者たちが彼について告げていたすべてのことを成就する者だからである。

Adversus Judaeos 8.23

23

Post enim adventum Christi et passionem ipsius, jam non visio neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum.

PL 2, 615A

なぜなら、キリストの到来とその受難の後には、もはやキリストが来たるべき者であると告げる幻も預言者もいないからである。

Adversus Judaeos 8.24

24

Denique hoc si non ita est, exhibeant Judaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi, qui jam venit, ex qua signata est visio et prophetia, id est statuta.

PL 2, 615A

実に、もしそうでないならば、ユダヤ人たちは、キリスト以後の預言者たちの書物を幾つか、あるいは、族長たちがキリストの到来に至るまでかつて見ていたような天使たちの目に見える奇跡を幾つか、示すがよい。キリストはすでに来たのであり、その到来によって幻と預言とに封印がなされた、すなわち定められたのである。

Adversus Judaeos 8.25

25

Et merito Evangelista: Lex et Prophetae usque ad Joannem baptizatorem (Matth, XI, 13). Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu suo adimplevit.

PL 2, 615A

そして当然にも、福音記者は言う。「律法と預言者たちは、洗礼者ヨハネに至るまでである」(マタイ11:13)。なぜなら、キリストが洗礼を受け、すなわち自らの洗礼において水を聖なるものとしたことにより、それ以前の霊的な賜物の全き充満は、キリストのうちに終わったからである。彼はその到来によって成就したすべての幻と預言とに封印をしたのである。

Adversus Judaeos 8.26

26

Unde firmissime dicit adventum ejus signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX duarum et dimidiae hebdomadarum adimpletum, tunc venisse Christum, id est natum; videamus aliae VII et dimidia hebdomades, quae sunt subdivisae in abscissione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae.

PL 2, 615B

ゆえに、彼の到来が幻と預言とに封印をすると、いとも確かに言われているのである。されば我々は、六十二週半という年数と時とが満ちたことを示し、その時にキリストが来た、すなわち生まれたことを示したのであるから、次に、先立つ週々の切り分けのうちに区分されている残る七週半が、いかなる出来事のうちに満たされたかを見てみよう。

Adversus Judaeos 8.27

27

Post enim Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi, anni XV efficiuntur: cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis XXII, mensibus septem, diebus viginti.

PL 2, 615B

なぜなら、キリストの降誕の後になおも生き永らえたアウグストゥスの後、十五年が数えられ、彼にティベリウス帝が続いて、二十二年七箇月二十日間、帝位を保ったからである。

Adversus Judaeos 8.28

28

Hujus quintodecimo anno imperii passus est Christus, annos habens quasi XXX cum pateretur.

PL 2, 615C

彼の治世の第十五年に、キリストは受難を受けた。受難のとき、ほぼ三十歳であった。

Adversus Judaeos 8.29

29

Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis III, mensibus VIII, diebus XIII; Nero Caesar annis IX, mensibus IX, diebus XIII; Galba mensibus VII, diebus VI; Otho mensibus III, diebus V; Vitellius mensibus VIII, diebus X; Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Judaeos: et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex.

PL 2, 616A

さらにカイウス・カエサル、またカリグラとも呼ばれる者が、三年八箇月十三日間。ネロ・カエサルが九年九箇月十三日間。ガルバが七箇月六日間。オトが三箇月五日間。ウィテリウスが八箇月十日間。ウェスパシアヌスは、その治世の第一年にユダヤ人を征服した。かくして年の数は五十二年六箇月となる。

Adversus Judaeos 8.30

30

Nam imperavit annis novem: atque ita in diem expugnationis suae Judaei impleverunt hebdomadas LXX praedictas a Daniele.

PL 2, 616A

なぜなら彼は九年間統治したからである。かくしてユダヤ人たちは、自らが攻め落とされた日に至るまでに、ダニエルによって予告されていた七十週を満たしたのである。

Adversus Judaeos 8.31

31

Igitur, expletis his quoque temporibus, et debellatis Judaeis, postea cessaverunt illic libamina et sacrificia; quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi.

PL 2, 616A

かくして、これらの時もまた満ち、ユダヤ人たちが征服された後、そこでは献酒と犠牲とがやんだ。それらは、それ以後そこで執り行うことができなくなったのである。なぜなら塗油もまた、キリストの受難の後、そこで絶たれたからである。

Adversus Judaeos 8.32

32

Erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut est in Psalmis prophetatum. Exterminaverunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17). Quae passio hujus exterminii intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, Coss.

PL 2, 616A

なぜなら、そこで塗油が絶たれることは、詩編において預言されていたとおり、あらかじめ告げられていたからである。「彼らはわが手と足とを滅ぼした」(詩編21:17)。この絶滅という受難は、七十週の時のうちに、ティベリウス帝の治世、執政官

Adversus Judaeos 8.33

33

Rubellio Gemino, et Fufio Gemino, mense martio, temporibus Paschae, die VIII calendarum aprilium, die prima azymorum, quo agnum ut occiderent ad vesperam a Moyse fuerat praeceptum.

PL 2, 616B

ルベリウス・ゲミヌスとフフィウス・ゲミヌスとであった時に成し遂げられたのである。すなわち三月、過越の時、四月朔日の八日前、除酵祭の初日、小羊を夕べに屠るようモーセによって命じられていたその日であった。

Adversus Judaeos 8.34

34

Itaque omnis synagoga filiorum Israel eum interfecit, dicentes ad Pilatum, cum vellet eum dimittere: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25); et si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris (Joan. XIX, 12): ut adimpleri possent omnia quae de eo fuerant scripta.

PL 2, 616B

かくしてイスラエルの子らの全会衆が彼を殺した。ピラトが彼を釈放しようとしたとき、彼らはこう言った。「この者の血は我々の上に、また我々の子らの上にあれ」(マタイ27:25)。また「もしこの者を釈放するなら、汝はカエサルの友ではない」(ヨハネ19:12)。それは、彼について書かれていたすべてのことが成就するためであった。