Adversus Judaeos 5.1
Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritualium sacrificiorum praedicata ostendimus.
PL 2, 607Aかくして我々は、地上の捧げ物としての犠牲と霊的な犠牲とが、共に宣べ伝えられていたことを示す。
Adversus Judaeos 5.2
Et quidem a primordio majoris filii, id est Israel, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia; et minoris filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata.
PL 2, 607Aそして実に、初めから、兄なる子、すなわちイスラエルにあっては、地上の犠牲がカインにおいて予表されていた。そして弟なる子アベル、すなわち我々の民にあっては、異なる犠牲が示されていた。
Adversus Judaeos 5.3
Namque major natu Cain de fructu terrae obtulit munera Deo, minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit Deus in Abel et in munera ejus, in Cain autem et in munera ejus non respexit.
PL 2, 607Aというのも、年長のカインは地の実りから神に捧げ物を献げ、弟なる子アベルは自分の羊の実りから献げたからである。神はアベルとその捧げ物とを顧みられたが、カインとその捧げ物とは顧みられなかった。
Adversus Judaeos 5.4
Et dixit Deus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? nonne si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti? quiesce: ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: Eamus in campum.
PL 2, 607A神はカインに言われた、「なぜ汝の顔は曇ったのか。正しく捧げていながら、正しく分けなかったのであれば、それは罪を犯したのではないか。静まれ。汝への立ち返りがあり、彼が汝を支配するであろう」と。そのときカインは弟アベルに言った、「野原へ行こう」と。
Adversus Judaeos 5.5
Et abiit cum eo illic, et interfecit eum. Et tunc dixit Deus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Et dixit: Nescio: numquid custos fratris mei sum ego?
PL 2, 607Bそしてカインは彼とともにそこへ行き、彼を殺した。そのとき神はカインに言われた、「汝の弟アベルはどこにいるのか」と。カインは言った、「知りません。私は弟の番人でしょうか」と。
Adversus Judaeos 5.6
Et dixit ei Deus: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: propter quod, maledicta terra, quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens eris super terram.
PL 2, 607B神は彼に言われた、「汝の弟の血の声が地から私に向かって叫んでいる。それゆえ、汝の弟の血を受け取るために口を開いた地は呪われている。汝は地の上でうめきおののく者となるであろう」と。
Adversus Judaeos 5.7
Et dixit Cain ad Dominum: Majus delictum meum, quam ut remittatur mihi; et ejicies me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et omnis qui me invenerit, occidet (Gen. IV).
PL 2, 607Bカインは主に言った、「私の罪は、赦されるにはあまりに大きいものです。汝は今日私を地の面から追い出され、私は汝の顔から隠され、地の上でうめきおののく者となり、私を見つける者は皆、私を殺すでしょう」と(創世記4)。
Adversus Judaeos 5.8
Ex hoc igitur duplicia duorum populorum sacrificia praecostensa jam tunc a primordio animadvertimus.
PL 2, 607Bそこで我々は、これによって、二つの民の二重の犠牲が、すでにそのとき初めから予表されていたことを認める。
Adversus Judaeos 5.9
Denique, cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israeli, ut sacrificia nullo in loco offerentur Deo quam in terra repromissionis, quam Dominus Deus daturus esset populo Israeli et fratribus eorum: ut, introducto Israel, illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus, et nusquam alibi nisi in terra sancta (Deut. XII).
PL 2, 607Bそして、モーセによってレビ記において祭司の律法が記されたとき、イスラエルの民に対し、約束の地以外のいかなる場所でも神に犠牲を捧げてはならないと定められていたことを、我々は見出す。その地は主なる神がイスラエルの民とその兄弟たちに与えようとされた地である。すなわち、イスラエルが導き入れられたなら、そこで罪のためにも魂のためにも犠牲と全焼の犠牲とが行われるべきであり、聖なる地のほかどこでもあってはならない、というのである(申命記12)。
Adversus Judaeos 5.10
Cur itaque postea per prophetas praedicat Spiritus futurum ut in omni terra aut in omni loco offerantur sacrificia Deo, sicut per Malachiam angelum, unum ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit Dominus omnipotens.
PL 2, 607Cそれゆえ、なぜ後になって霊は預言者たちを通して、すべての地、すべての場所において神に犠牲が捧げられるようになると予告するのか。十二預言者の一人である天使マラキを通してこう言われているとおりである、「私は汝らの手からの犠牲を受け入れない。日の昇るところから日の沈むところまで、私の名は諸国民のうちに輝き渡っているからである、と全能の主は言う」。
Adversus Judaeos 5.11
Et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo (Malach. I, 10, 11). Item in Psalmis David dicit: Adferte Deo, patriae gentium (Psal. XCVI, 7). Indubitate quod in omnem terram exire habebat (Psal. XVIII, 5) praedicatio Apostolorum.
PL 2, 608A「そしてあらゆる場所で、清い犠牲が私の名に捧げられる」(マラキ1:10、11)。同じくダビデは詩編でこう言う、「諸国民の氏族よ、神に捧げよ」(詩編96:7)。疑いなく、これは使徒たちの宣教があらゆる地に出て行くべきであったことを示す(詩編18:5)。
Adversus Judaeos 5.12
Adferte Deo claritatem et honorem, adferte Deo sacrificia nominis ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus (Psal. XCVI, 8).
PL 2, 608A「神に栄光と誉れを捧げよ、神にその名の犠牲を捧げよ。犠牲獣を携えて、その庭に入れ」(詩編96:8)。
Adversus Judaeos 5.13
Namque quod non terrenis sacrificiis, sed spiritalibus Deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia Deo est (Psal. L, 19). Et alibi: Sacrifica Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ps XLIX, 14).
PL 2, 608A実に、地上の犠牲によってではなく霊的な犠牲によって神を宥めるべきであることを、我々はこう書かれているとおりに読む、「打ち砕かれ、へりくだった心こそ、神への犠牲である」(詩編50:19)と。また別の箇所には、「神に賛美の犠牲を捧げよ、いと高き方に汝の誓願を果たせ」(詩編49:14)とある。
Adversus Judaeos 5.14
Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum acceptabile sacrificium Deo demonstratur.
PL 2, 608Bかくして霊的な犠牲は賛美として示され、打ち砕かれた心こそ神に受け入れられる犠牲であることが示される。
Adversus Judaeos 5.15
Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelliguntur, de quibus et Esaias loquitur, dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus (Isa. I, 11), ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut Prophetae annuntiant.
PL 2, 608Bこうして、肉の犠牲が退けられたものと理解されるのと同じように——それについてはイザヤもまた語って、「汝らの犠牲の多さが、私に何になろうか、と主は言う」(イザヤ1:11)と述べている——霊的な犠牲は、預言者たちが告げるとおり、受け入れられたものとして宣べ伝えられている。
Adversus Judaeos 5.16
Quoniam etsi adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum supplicamentum, execramentum mihi est (Ibid).
PL 2, 608B「汝らがたとえ私に麦粉を捧げても、それは空しい捧げ物であり、私には忌まわしいものである」と言われている(イザヤ1)。
Adversus Judaeos 5.17
Et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificia vestra, et adipem hircorum, et sanguinem taurorum nolo: nec si veniatis videri mihi; quis enim exquisivit haec de manibus vestris (Ibid. 12)?
PL 2, 608Bさらにこう言われる、「汝らの全焼の犠牲と犠牲、雄山羊の脂肪、雄牛の血を、私は欲しない。汝らが私に見えようとして来ることも欲しない。いったい誰が汝らの手からこれらを求めたのか」と(イザヤ1:12)。
Adversus Judaeos 5.18
De spiritalibus vero sacrificiis addit, dicens: Et in omni loco sacrificia munda offerentur nomini meo, dicit Dominus.
PL 2, 608Bそして霊的な犠牲については、こう付け加えて言う、「あらゆる場所で、清い犠牲が私の名に捧げられるであろう、と主は言う」と。