Adversus Judaeos 1.1
Proxime accidit; disputatio habita est christiano et proselyto judaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt: obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum, nubilo quodam veritas obumbrabatur.
PL 2, 597A近ごろ、こういうことがあった。すなわち、キリスト教徒とユダヤ教への改宗者との間で論争が行われたのである。両者は、代わる代わる論争という綱を引き合うようにして、一日を夕暮れまで引き延ばした。双方の側から野次を飛ばす者たちもあり、真理はある種の雲に覆われてしまった。
Adversus Judaeos 1.2
Placuit ergo quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici curiosius, et lectionis stylo quaestiones retractatas terminare.
PL 2, 597Aそこで、論争の騒がしさのために十分には解明しえなかったことを、より丹念に検討し、筆をもって、取り上げ直した問いに決着をつけることが良しとされた。
Adversus Judaeos 1.3
Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus sibi divinam gratiam, habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare Dei legem instituerit homo ex gentibus, nec de prosapia Israelitum judaeus.
PL 2, 597Bというのも、諸国民にも神の恩寵が及ぶことを弁護するこの機会は、ここに一つの利点を得ていたからである。すなわち、神の律法を自らのものとして主張し始めたのが、イスラエルの血筋に属するユダヤ人ではなく、諸国民の中から出た一人の人間であった、という利点である。
Adversus Judaeos 1.4
Hoc enim sat esse, posse gentes admitti ad Dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium situlae, aut pulvis ex area deputentur (Is. XL, 15).
PL 2, 597B諸国民が神の律法へと迎え入れられうるということ、これだけで十分である。それによって、イスラエルが、諸国民は桶の一滴、あるいは打ち場の塵のように見なされるのだと、なおも誇り高ぶることのないようにするためである(イザヤ40:15)。
Adversus Judaeos 1.5
Quamquam habeamus ipsum Deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserat quod in semine ejus benedicerentur omnes nationes terrae (Gen., XXII, 18), et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae (Gen., XXV, 23): utique Judaeorum, id est Israel; et Gentium, id est noster.
PL 2, 597Bとはいえ、我々には神御自身という、ふさわしい約束の主にして誠実な保証人がおられる。神はアブラハムに、その子孫において地のすべての諸国民が祝福されるであろうと約束され(創世記22:18)、また、リベカの胎から二つの民、二つの諸国民が生まれ出るであろうとも約束された(創世記25:23)。すなわち一方はユダヤ人の、つまりイスラエルであり、他方は諸国民の、つまり我々の民である。
Adversus Judaeos 1.6
Uterque ergo et populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere.
PL 2, 597Bかくして両者はいずれも「民」とも「諸国民」とも呼ばれた。それは、名の呼び方によって恩寵の特権を我がものと主張する者が現れないようにするためである。
Adversus Judaeos 1.7
Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius foeminae utero Deus destinavit, nec discrevit gratiam in nominis appellatione, sed in partus editione; ut qui prior esset de utero processurus, minori subjiceretur, id est posteriori.
PL 2, 597Cなぜなら神は、二つの民、二つの諸国民が一人の女の胎から生まれ出るよう定め、恩寵を名の呼び方によってではなく、出産の順序によって分けられたからである。すなわち、胎から先に出て来る者が、後の者、つまり小さき者に従うようにされたのである。
Adversus Judaeos 1.8
Sic namque ad Rebeccam Deus locutus est, dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ib.).
PL 2, 598A神はリベカにこう語られた。「二つの諸国民が汝の胎にあり、二つの民が汝の腹から分かれ出る。民は民に勝ち、大いなる民は小さき民に仕える」(同上)。
Adversus Judaeos 1.9
Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem.
PL 2, 598Aかくして、ユダヤ人の側の民ないし諸国民は時において先立ち、律法における最初の栄誉の恩寵のゆえに大いなる者であるのに対し、我々の民は、世の終わりの時になってようやく神の憐れみを知るに至った者として、時の年齢においては小さき者と解される。それゆえ疑いなく、神の言葉の宣告に従うなら、先にして大いなる民、すなわちユダヤの民は小さき民に仕えねばならず、小さき民、すなわちキリスト教徒の民は大いなる民に勝るのである。
Adversus Judaeos 1.10
Nam et secundum Scripturarum divinarum memorias populus Judaeorum major, id est antiquior, derelicto Deo, idolis servivit, et divinitate abrelicta, simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant (Exod., XXXII, 23).
PL 2, 598A実に、神の諸書の記録によれば、大いなる民、すなわちより古きユダヤ人の民は、神を見捨てて偶像に仕え、神性を捨て置いて、もろもろの像に身を委ねた。民はアロンに向かって言った。「我々に先立って行く神々を造れ」(出エジプト32:23)。
Adversus Judaeos 1.11
Quod cum ex monilibus foeminarum et annulis virorum aurum fuisset igne conflatum, et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israel, relicto Deo honorem dederunt, dicentes: Hi sunt dei qui nos ejecerunt de terra Aegypti.
PL 2, 598B女たちの首飾りと男たちの指輪から金が火で溶かされ、彼らのために牛の頭が形づくられると、イスラエルはこぞって神を見捨て、この造り物に栄誉を捧げて言った。「これぞ我々をエジプトの地から連れ出した神々である」と。
Adversus Judaeos 1.12
Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant, et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant, et Bahali se mancipabant: unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum Scripturarum.
PL 2, 598B同様に、後の時代、彼らを王たちが治めていた頃にも、彼らはヤロブアムと共に金の牝牛や聖なる森を崇め、バアルに身を売り渡した。ここから、神の諸書という証書によって、彼らが常に偶像礼拝の罪状によって有罪と定められていたことが証されるのである。
Adversus Judaeos 1.13
Noster vero populus minor, id est posterior, relictis idolis quibus ante deserviebat, ad eumdem Deum conversus est a quo Israel, ut supra memoravimus, abscesserat.
PL 2, 598Bしかし我々の民、すなわち小さき民、つまり後の民は、かつて仕えていた偶像を捨て、先に述べたとおりイスラエルが離れ去ったその同じ神へと立ち返った。
Adversus Judaeos 1.14
Sic namque populus minor, id est posterior, populum majorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus.
PL 2, 598Cかくして小さき民、すなわち後の民は、大いなる民に勝った。それは、イスラエルが退けられたその神の栄誉の恩寵を、彼らが受けるに至ったからである。