De viduis 9.1
Earum quae dictitarent, sibi melius fore si laetis successibus abundarent, objectioni occurrit, ostendens e sacris litteris subsidia viduis in filiis generisque suppetere: quod postquam exemplo socrus Simonis confirmatum est, eos hortatur ut ad Apostolos tamquam ad proximos atque affines confugiant; ubi pulcherrime de sanctorum invocatione disserit.
PL 16, 250Aもし順調な成功に恵まれていれば自分たちはもっと良いのにと言いふらす女たちの反論に答え、聖なる文書から、やもめには子らにおいても婿たちにおいても助けが備わっていることを示す。これがシモンの姑の例で確かめられたのち、近しい者、縁者に頼るように使徒たちのもとに逃れよと彼女たちに勧める。この箇所で、聖なる人々への祈願について、きわめて見事に論じる。
De viduis 9.2
Postea querimoniis quibusdam de solitudine ac patrimonii conservandi necessitate refutatis, indecentissimum esse demonstrat viduam cui filiae jam nubiles aut jam nuptae sint, adhuc nubere.
PL 16, 250B続いて、孤独や財産を守る必要についてのいくつかの嘆きを退けたのち、すでに結婚できる年の娘たち、あるいはすでに嫁いだ娘たちのいるやもめがなお嫁ぐのは、きわめて見苦しいと示す。
De viduis 9.3
52. Didicistis igitur, viduae, subsidio vos non egere naturae, et posse salubritatem tenere consilii: nec domestico indigere praesidio, quae etiam publicae potestis apicem potentiae vindicare.
PL 16, 250B52. 諸君はこうして学んだ、やもめたちよ、諸君は本性の助けを要せず、健全な判断を保ちうること、また、公の権勢の頂をも主張しうる諸君は、家の守りも要しないことを。
De viduis 9.4
53. Sed fortasse dicit aliqua, ei tolerabilem viduitatem cui profluant res secundae: adversis vero viduas cito frangi, facile succumbere.
PL 16, 250B53. だが、おそらく或る女は言うであろう、やもめの身が耐えうるのは、順境に恵まれる者にとってである。逆境にあってはやもめは簡単に挫け、たやすく屈する、と。
De viduis 9.5
De quo etsi, ipso doceamur usu, laeta viduis lubrica magis esse quam seria; tamen Scripturarum instruimur exemplis (I Tim. V, 16) , infirmitatibus quoque viduarum non deesse solere subsidia: faciliusque quam caeteris divina atque humana suppetere, si bene filios instituant, generos legant.
PL 16, 250Cこのことについては、喜ばしい境遇のほうが厳しい境遇〔seria。laeta(喜ばしいこと)に対して重く厳しい境遇を言うと取った〕よりもやもめにとってむしろ滑りやすいと経験そのものから教えられるとしても、我々は聖書の例によって(一テモテ5:16)、やもめたちの弱さにも助けが欠けないのが常であり、子らをよく育て、婿をよく選ぶならば、ほかの者たちよりもたやすく神の助けも人の助けも備わることを教えられる。
De viduis 9.6
Denique cum socrus Simonis magnis febribus detineretur, Petrus et Andreas rogaverunt Deum pro ea: Et stans super illam, imperavit febri, et remisit illam, et continuo surgens ministrabat illis (Luc. IV, 38, 39) .
PL 16, 250C実に、シモンの姑が高い熱に捕らえられていたとき、ペトロとアンデレは彼女のために神に願った。「そして彼は彼女の上に立って熱に命じた。すると熱は彼女を去り、彼女はすぐに起き上がって、彼らに仕えた」(ルカ4:38, 39)。
De viduis 9.7
54. Magnis, inquit, tenebatur febribus, et rogaverunt illum pro ea. Et tu habes proximos, qui pro te supplicent.
PL 16, 250C54. 「彼女は高い熱に捕らえられていた。そこで人々は彼に彼女のことを願った」と彼は言う。あなたにも、あなたのために願い出てくれる近しい者たちがいる。
De viduis 9.8
Habes apostolos proximos, habes martyres proximos, si in ipsa martyribus devotionis societate, misericordiae quoque muneribus appropinques, proximus est enim qui misericordiam facit. Fac et tu misericordiam, et eris Petro proxima (Luc. X, 37) .
PL 16, 250Cあなたには使徒たちが近しい者としており、殉教者たちが近しい者としている。それは、殉教者たちとの献身の交わりそのものに加えて、慈しみの務めによっても近づくならばのことである。実に、慈しみを行う者こそ近しい者〔proximus は「隣人」の意でもある〕だからである。あなたも慈しみを行え。そうすればペトロの近しい者となるであろう(ルカ10:37)。
De viduis 9.9
Non sanguinis necessitudo, sed virtutis cognatio facit proximos; quia non in carne ambulamus, sed in spiritu. Ama ergo propinquitatem Petri, affinitatem Andreae; ut pro te rogent, et recedant cupiditates tuae.
PL 16, 250D近しい者をつくるのは、血の縁ではなく、徳による親族の関係である。我々は肉において歩むのではなく、霊において歩むからである。ゆえにペトロの近さ、アンデレの縁を愛せよ。彼らがあなたのために願い、あなたの欲望が去るように。
De viduis 9.10
Verbo Dei pulsata surges illico, quae in terris jacebas, ut Christo ministres. Nostra enim conversatio in coelis est, unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum (Phil. III, 20) . Nemo enim jacens Christo ministrat.
PL 16, 251A神の言葉に打たれて、地に伏していたあなたはただちに立ち上がり、キリストに仕えるであろう。「我々の生活は天にあり、そこから我々は救い主である主イエスを待ち望む」からである(フィリピ3:20)。実に、伏している者は誰もキリストに仕えない。
De viduis 9.11
Ministra pauperi, et ministrasti Christo: Quod enim uni horum fecistis, mihi, inquit, fecistis (Matth. XXV, 40) . Habetis ergo, viduae, auxilium, si tales vobis generos, posteritati vestrae patronos, tales proximos eligatis.
PL 16, 251A貧しい者に仕えよ。そうすればキリストに仕えたことになる。「汝らがこれらの者の一人にしたことは、私にしたことである」と彼は言う(マタイ25:40)。ゆえに、やもめたちよ、諸君には助けがある。諸君が、そのような婿を、諸君の子孫のためのそのような保護者を、そのような近しい者を選ぶならば。
De viduis 9.12
55. Ergo rogaverunt pro vidua Petrus et Andreas. Utinam exsistat aliquis qui tam cito possit rogare pro nobis, vel certe isti qui pro socru rogant, Petrus, et Andreas frater ejus; tunc enim pro affine poterant, nunc jam possunt pro nobis, et pro omnibus impetrare.
PL 16, 251A55. こうしてペトロとアンデレがやもめのために願った。願わくは、我々のためにもこれほど速やかに願える者が現れんことを。少なくとも、姑のために願うこの者たち、ペトロとその兄弟アンデレがそうであってほしい。あのときは縁者のために願いをかなえてもらえたが、今や我々のためにも、万人のためにも、願いをかなえてもらうことができるからである。
De viduis 9.13
Videtis enim quod magno peccato obnoxia, minus idonea sit quae pro se precetur, certe quae pro se impetret. Adhibeat igitur ad medicum alios precatores. Aegri enim nisi ad eos aliorum precibus medicus fuerit invitatus, pro se rogare non possunt.
PL 16, 251B諸君は見ている、重い罪を負う女は、自分のために祈るのにふさわしさが乏しく、少なくとも自分のために何かを得るにはふさわしくないことを。ゆえにその女は、医者のもとへ他の祈り手たちを連れて行くがよい。病人は、他の者たちの祈りによって医者が彼らのもとに招かれなければ、自分のために願うことができないのだ。
De viduis 9.14
Infirma est caro, mens aegra est, et peccatorum vinculis impedita, ad medici illius sedem debile non potest explicare vestigium.
PL 16, 251B肉は弱く、精神は病み、罪の絆に妨げられて、あの医者の座へ、弱った足を運ぶことができない。
De viduis 9.15
Obsecrandi sunt angeli pro nobis, qui nobis ad praesidium dati sunt: martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quodam corporis pignore patrocinium vindicare.
PL 16, 251B我々のために天使たちに願わねばならない。彼らは我々の守りとして与えられている。殉教者たちにも願わねばならない。我々は、彼らの体という一種の担保〔殉教者の遺骸、聖遺物を言う〕によって、その庇護を自分たちのものと主張できると思われる。
De viduis 9.16
Possunt pro peccatis rogare nostris, qui proprio sanguine, etiam si qua habuerunt peccata, laverunt; isti enim sunt Dei martyres, nostri praesules, speculatores vitae actuumque nostrorum.
PL 16, 251B自らの血で洗い清めた者たちは――たとえ何か罪があったとしても――我々の罪のために願うことができる。実に彼らは神の殉教者であり、我々の守護者であり、我々の生と行いを見張る者たちである。
De viduis 9.17
Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere, quia ipsi infirmitates corporis, etiam cum vincerent, cognoverunt. 56. Invenit ergo Petri socrus qui pro se rogarent.
PL 16, 251C我々は、彼らを我々の弱さの取り成し手とすることを恥じるべきではない。彼ら自身、勝利を収めたときでさえ、体の弱さを知っていたからである。 56. こうしてペトロの姑には、自分のために願う者たちが見つかった。
De viduis 9.18
Et tu, vidua, invenis qui pro te supplicent: si quasi vere vidua et desolata in Deum speres, instes obsecrationibus, insistas orationibus, afficias corpus tuum quasi quotidie moriens, ut moriendo reviviscas: fugias delicias, ut etiam aegra saneris: Nam quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6) .
PL 16, 251Cあなたもまた、やもめよ、自分のために願い出てくれる者を見いだす。まことのやもめ、見捨てられた者として神に望みを置き、祈願を怠らず、祈りに励み、日々死にゆく者のように自らの体を苦しめ、死ぬことで生き返り、快楽を避けて、病んでいても癒やされるならば。「実に、快楽のうちにある女は、生きながら死んでいる」(一テモテ5:5, 6)。
De viduis 9.19
57. Sublata est tibi causa nubendi, habes qui pro te intercedant; ne dixeris: Destituta sum. Querela nupturae est. Ne dixeris: Sola ego sum. Castitas solitudinem quaerit: pudica secretum, impudica conventum. Sed negotium habes: habes et intercessorem.
PL 16, 251C57. あなたには嫁ぐ理由が取り去られた。あなたのために取り成す者たちがいる。「私は見捨てられた」と言うな。それは嫁ごうとする女の嘆きである。「私は独りだ」と言うな。貞潔は孤独を求める。貞潔な女は隠れ処を、貞潔でない女は集いを求める。だが、あなたには用件がある。あなたには取り成す者もいる。
De viduis 9.20
Adversarium vereris: apud judicem pro te Dominus intervenit dicens: Judicate pupillo, et justificate viduam (Esai. I, 17) . 58. Sed et patrimonium vis tueri. Majus pudoris est patrimonium, quod melius regit vidua quam nupta. Servus peccavit.
PL 16, 251Dあなたは敵対者を恐れるのか。裁き人の前で、主があなたのために仲裁に入り、言う。「みなしごのために裁け、やもめを義とせよ」(イザヤ1:17)。 58. だが、あなたは財産をも守りたい。それよりも大きいのは恥じらいの財産であり、それはやもめのほうが人妻よりもよく治める。僕が罪を犯した。
De viduis 9.21
Ignosce; melius est enim alterius culpam feras, quam tuam prodas. Sed vis nubere. Licet. Non habet crimen simplex voluntas. Causam non quaero: cur fingitur? Si honestam putas, fatere: si incongruam, sile.
PL 16, 252A許せ。他人の咎を負うほうが、自分の咎を明かすよりもよいからである。だが、あなたは嫁ぎたい。それは許される。単なる望みは罪にならない。私は理由を問わない。なぜ偽りが作られるのか。立派な理由と思うなら、告白せよ。ふさわしくないと思うなら、黙せ。
De viduis 9.22
Ne accuses Deum, ne accuses propinquos, quod praesidia tibi desint; utinam non desit voluntas! Nec te consulere liberis dicas, quibus matrem eripis. 59. Est etiam quod facultate licet, et aetate non licet.
PL 16, 252A神を責めるな。縁者を責めるな。あなたに守りが欠けているからと言って。願わくは、意志が欠けぬように。また、子らのためを思ってのことだとも言うな。あなたはその子らから母を奪うのだから。 59. 財力では許されても、年齢では許されないこともある。
De viduis 9.23
Cur maternae parantur nuptiae inter nuptias filiarum, et plerumque post nuptias? Cur adulta filia discit prius sponsum matris quam suum erubescere? Suasimus, fateor, ut vestem mutares, non ut flammeum sumeres: ut a sepulcro recederes, non ut thalamum praeparares.
PL 16, 252Aなぜ、母の婚礼が娘たちの婚礼のさなかに、しかもたいていは婚礼のあとに準備されるのか。なぜ成人した娘は、自分の花婿よりも先に母の花婿に赤面することを学ぶのか。我々は、認めるが、衣を替えるよう勧めたのであって、花嫁のヴェールをまとうようにではない。墓から去るようにであって、寝室を整えるようにではない。
De viduis 9.24
Quid sibi vult nova nupta, post generos? Quam indecorum est juniores habere liberos, quam nepotes!
PL 16, 252B婿たちを迎えたあとで新たに花嫁となるとは、どういうつもりか。孫よりも幼い子らを持つとは、なんと見苦しいことか。