ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De viduis

Caput II 第II章

Ambrose of Milan · De viduis · PL 16, 236C · 21 sectiones

De viduis 2.1

1

Verae viduae praecepta traduntur ex Apostolo: scilicet ut liberos educet, parentes colat, Deo placere desideret, irreprehensibilem se exhibeat, meritorum maturitatem prae se ferat, uni viro fuerit copulata; ubi tamen secundas nuptias negat a Paulo fuisse condemnatas: adjicit demum eas apud omnes clara virtutum fama valere oportere.

PL 16, 236C

まことのやもめへの教えが使徒から伝えられる。すなわち、子らを育て、両親を敬い、神に喜ばれることを望み、非の打ちどころのない者として身を示し、功績の成熟を表に示し、ただ一人の夫に結ばれていた者であること。もっとも、再婚がパウロによって断罪されたのではないことも、ここで述べられる。最後に、やもめたちは皆のあいだで徳の名声が明らかであることによって重んじられるべきだと付け加える。

De viduis 2.2

2

Cur fugiendae viduae juniores; quove modo nubere quam uri melius dicatur? Postremo hinc declaratur viduarum dignitas, quod ob illatas ipsis injurias ira gravissime divina moveatur.

PL 16, 236C

なぜ若いやもめは避けるべきなのか。また、焼かれるよりは嫁ぐほうがよいとは、どのような意味で言われるのか。最後に、やもめたちに加えられた不正のために神の怒りがきわめて重く動くことから、やもめたちの尊厳が明らかにされる。

De viduis 2.3

3

7. Ergo vidua non abstinentia corporis tantum definitur, sed virtute designatur: cui praecepta non do ego, sed Apostolus tribuit. Honorificentiam non solus impartior, sed gentium Doctor prius detulit dicens: Viduas honora, quae verae viduae sunt.

PL 16, 236D

7. それゆえ、やもめは体を慎むことだけで定められるのではなく、徳によって示される。私は彼女に戒めを与えるのではなく、使徒が授ける。誉れを与えるのも私だけではなく、諸国民の教師が先に与えている。彼は言う。「やもめを敬え。まことのやもめである者を」。

De viduis 2.4

4

Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum suam domum regere, et mutuam vicem reddere parentibus (I Tim. V, 3, 4) . Unde et advertitur utrumque pietatis affectum viduae inesse debere, ut filios diligat, parentibus deferat.

PL 16, 237A

「しかし、やもめに子や孫がいるなら、まず自分の家を治め、両親に報いを返すことを学ぶがよい」(一テモテ5:3, 4)。ここから、やもめには情愛の両面がなければならないことが分かる。子を愛し、両親に敬意を尽くすことである。

De viduis 2.5

5

Ita dum obsequium parentibus rependit, magisterium exercet in filios, suoque se ipsa remuneratur officio; cum id quod aliis defert sibi proficit.

PL 16, 237A

こうして、両親に従順をもって報いつつ、子らには教えの務めを果たし、自らの務めによって自らに報いる。他者に尽くすことが、自分の益にもなるのである。

De viduis 2.6

6

8. Hoc enim, inquit, acceptum est coram Deo (Ibid.) ; ideo si cogitas, vidua, quae Dei sunt, debes id sequi quod Deo placere didicisti. Et supra quidem sanctus Apostolus ad continentiae studium viduas cohortatus, dixit eas cogitare quae sunt Domini (I Cor. VII, 34) .

PL 16, 237A

8. 「これは神の前に喜ばれることである」と言う(一テモテ5:3, 4)。それゆえ、やもめよ、あなたが神のことを思うのなら、神に喜ばれると学んだことに従わねばならない。さらに前では、聖なる使徒は、やもめたちを自制への熱意へと励まして、彼女たちは主のことを思うと述べた(一コリント7:34)。

De viduis 2.7

7

Alibi autem ubi eligitur vidua quae probata est, non solum cogitare praecipitur, sed etiam sperare de Domino: Quae enim vere vidua est, inquit, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus die ac nocte (I Tim. V, 5) .

PL 16, 237B

だが別の箇所では、認められたやもめが選ばれるとき、思うだけでなく、主に望みをかけることも命じられる。〔使徒は〕言う。「まことにやもめであり、見捨てられた者は、神に望みをかけ、昼も夜も、願いと祈りに励め」(一テモテ5:5)。

De viduis 2.8

8

Nec immerito has irreprehensibiles ostendit esse debere, quibus ut opus virtutis indicitur, ita etiam honorificentia larga defertur, ut etiam ab episcopis honorentur.

PL 16, 237B

使徒は、彼女たちが非の打ちどころのない者でなければならないと示すが、それも当然である。彼女たちには徳の務めが課されるとともに、司教たちからも敬われるほど、豊かな誉れが与えられるからである。

De viduis 2.9

9

9. Qualis autem eligi debeat, ipsius Doctoris sermone describitur: Non minus, inquit, sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor (Ibid., 9) . Non quo senectus sola viduam faciat, sed quo viduitatis merita stipendia sint senectutis.

PL 16, 237B

9. 選ばれるべきやもめがどのような者かは、教師自身の言葉で描かれている。〔使徒は〕言う。「六十歳を下らず、一人の夫の妻であった者」(一テモテ5:9)。老いだけがやもめをつくるというのではなく、老年の長い勤めがやもめの身の功績となるからである〔stipendia は兵役の年季・勤めの意。老いるまで積んだやもめの身の勤めが功績になる、と取った〕。

De viduis 2.10

10

Nam utique illa praeclarior, quae calorem adolescentiae, et junioris fervescentem edomat aetatis ardorem; nec mariti gratiam, nec uberiora liberorum oblectamenta desiderans: quam quae effeta jam corpore, frigida senectute, matura aevi, nec calere voluptatibus potest, nec sperare de partu.

PL 16, 237B

確かに、青年期の熱と、若い年ごろの燃え立つ激しさを抑え、夫の好意も、子らのいっそう豊かな楽しみも求めない女のほうが、すでに体は衰え、老いて冷え、年を重ねて、もはや快楽に熱くなることも、出産を望むこともできない女よりも、はるかにすぐれている。

De viduis 2.11

11

10. Neque vero si qua in secundas nuptias inciderit, quas utique Apostolica praecepta non damnant, quasi fructu pudoris omisso, si rursus soluta fuerit viro, ab affectu viduitatis arcetur.

PL 16, 237C

10. また、もし誰かが再婚に至ったとしても——使徒の教えは、それを断罪していない——、恥じらいの実を捨てたかのように、再び夫から解かれた後に、やもめの身への思いから遠ざけられることはない。

De viduis 2.12

12

Habebit illa quidem vel serae meritum castitatis, sed probatior erit quae alterius non fuerit experta conjugium; in illa enim eminet studium castitatis: huic aut senectus, aut pudor modum videtur fecisse nubendi.

PL 16, 238A

確かに彼女も、遅れてであれ、貞潔の功績を得るだろう。しかし、別の結婚を経験しなかった女のほうが、いっそう認められる。一度で通した女には貞潔への熱意が際立ち、再婚した女については、老いか恥じらいが嫁ぐことの限度を定めたように見えるからである〔原文は illa と huic で受けるが、指す相手は定かでない。意味から上のように取った〕。

De viduis 2.13

13

11. Nec sola tamen castitas corporis viduae fortitudo est, sed magna et uberrima disciplina virtutis: Quae in operibus bonis testimonium habeat, si filios educaverit, si hospitio receperit, si sanctorum pedes laverit, si tribulationem patientibus subministraverit, si postremo omne opus bonum fuerit subsecuta (Ibid. 10) .

PL 16, 238A

11. だが、体の貞潔だけがやもめの強さなのではなく、徳の大きく、きわめて豊かな修練がある。「善い行いについて証しを得ている者。すなわち、子らを育てたか、客として迎え入れたか、聖なる者たちの足を洗ったか、苦難にある者に仕えたか、ついにはあらゆる善い働きに従ったか」(一テモテ5:10)。

De viduis 2.14

14

Vides quam multas virtutum comprehenderit disciplinas: primum, pietatis officium: secundum, hospitalitatis studium, et humilitatis obsequium: tertium, misericordiae ministerium, liberalitatisque subsidium: ad summam omnis exsecutionem boni operis flagitavit.

PL 16, 238A

あなたは、どれほど多くの徳の修練を使徒が含めたかを見る。第一に情愛の務め、第二にもてなしへの熱意と謙遜の奉仕、第三に慈しみの奉仕と施しによる助け。要するに、あらゆる善い働きの実行を求めたのである。

De viduis 2.15

15

12. Et ideo adolescentiores divitandas putat (Ibid., 11) , eo quod non queant tantae operam implere virtutis. Etenim vicina est lapsibus adolescentia, quia variarum aestus cupiditatum fervore calentis inflammatur aetatis: bonique doctoris est, materiam arcere peccati.

PL 16, 238B

12. それゆえ使徒は、若いやもめたちは避けるべきだと考える〔底本は divitandas。devitandas(避けるべき)と読む〕(一テモテ5:11)。それほどの徳の務めを果たせないからである。実に、若さは堕落に近く、さまざまな欲望の熱が、燃え立つ年ごろの情熱に火をつけるからである。罪の材料を遠ざけることが、善い教師の務めである。

De viduis 2.16

16

Prima enim institutionis est disciplina culpam avertere, secunda virtutem infundere. Tamen cum Apostolus sciret Annam illam ab adolescentia octogenariam viduam Dominicorum operum exstitisse praenuntiam (Luc. II, 36, 37) , non puto quod juniores revocandas putarit a viduitatis affectu, maxime cum dixerit: Melius est nubere quam uri (I Cor. VII, 9) .

PL 16, 238B

実に、教育の第一の修練は咎を避けさせること、第二は徳を注ぎ込むことである。しかし使徒は、あのアンナが若いころから八十代に至るまでやもめであり、主の働きの告知者となったことを知っていたのだから(ルカ2:36, 37)、若い者たちをやもめの身への思いから呼び戻すべきと考えたとは、私は思わない。まして「焼かれるよりは嫁ぐほうがよい」(一コリント7:9)と言っているのだから。

De viduis 2.17

17

Nam utique pro remedio nuptias suasit, ut peritura sanetur: non pro electione praescripsit, ne castitatem continens sequatur; aliud est enim subvenire labenti, aliud suadere virtutem.

PL 16, 238C

確かに使徒は、滅びゆく者が癒やされるよう、治療のために結婚を勧めたのであり、選択として命じたのではない。自制する者が貞潔を追い求めるのを妨げないためである。倒れかけた者を助けることと、徳を勧めることは別のことなのである。

De viduis 2.18

18

13. Et quid de humanis judiciis loquar, cum divinis judiciis in nullo gravius Judaei Dominum laesisse prodantur, quam quod viduae gratiam, minorumque jura violarent? Haec propheticis causa vocibus conclamatur, quae meritum Judaeis rejectionis invexerit.

PL 16, 238C

13. しかも、人間の裁きについて何を語ることがあろうか。神の裁きにおいて、ユダヤ人が主をこれ以上に傷つけたとされるのは、やもめへの厚意と小さい者たちの権利を踏みにじったことにほかならないのに。これこそ預言の声によって告発される理由であり、ユダヤ人に拒絶を受けるにふさわしい理由をもたらしたのである。

De viduis 2.19

19

Haec sola causa delicti invidiam mitigatura memoratur si honoretur vidua, minoribusque aequi justitia judicii deferatur; sic enim habes: Judicate pupillo, et justificate viduam; et venite, disputemus, dicit Dominus (Esai. I, 17, 18) .

PL 16, 239A

ただこれだけが、罪への憤りを和らげるものとして述べられる。やもめが敬われ、小さい者たちに公正な裁きにかなう正義が与えられるなら、である。実に、次のようにある。「孤児のために裁け、やもめを義とせよ。さあ来て、論じ合おう、と主は言う」(イザヤ1:17, 18)。

De viduis 2.20

20

Et alibi: Pupillum et viduam suscipiet (Psal. CXLV, 9) . Et alibi: Viduam ejus benedicens benedicam (Psal. CXXXI, 15) . In quo Ecclesiae quoque figura praetexitur.

PL 16, 239A

また別の箇所にはこうある。「孤児とやもめを受け入れる」(詩篇145:9)。さらに別の箇所には、「そのやもめを祝福して祝福しよう」(詩篇131:15)。そこには教会の象りも示されている。

De viduis 2.21

21

Videtis igitur, sanctae viduae, nequaquam lubrico munus studio deserendum, quod divinae benedictionis subsidiis honoratur.

PL 16, 239A

それゆえ諸君は見る、聖なるやもめたちよ。神の祝福の支えによって誉れを受けるこの務めは、揺らぎやすい熱意で決して捨ててはならないと。