De viduis 14.1
Etsi vidua non acceperit praeceptum, consilium tamen tam frequens tamque utile illam accepisse, ut contemnendum non videatur.
PL 16, 260A著者は、やもめは命令を受けなかったとしても、勧告を、軽んじるべきとは見えないほど頻繁に、また有益なものとして受けたのだと述べる。
De viduis 14.2
Nolle se cuiquam laqueum injicere, cum Ecclesiae ager ipso quoque ditetur conjugio: sed viduitatem quae laudatur ab Apostolo, bonam negari nequaquam posse; unde non perfunctorie in eos agit, quorum legibus illam noverat esse proscriptam.
PL 16, 260A自分は誰にも罠を掛けるつもりはない。教会の畑は結婚によっても豊かになるからである。しかし、使徒に称えられるやもめの身が善いことは、決して否定できない。それゆえ、その法によってやもめの身が禁じられていると知っていた者たちに対して、著者はおざなりでなく論じる。
De viduis 14.3
82. Sed nec vidua praeceptum accipit, sed consilium: consilium autem non semel datum, sed saepe repetitum.
PL 16, 260B82. だが、やもめも命令を受けるのではなく、勧告を受ける。しかもその勧告は、一度だけ与えられたのではなく、しばしば繰り返されたものである。
De viduis 14.4
Nam et primo dixit: Bonum est enim mulierem non tangere (I Cor. VII, 4) ; et iterum: Volo sic omnes homines esse sicut et meipsum (Ibid., 7) ; et tertio: Bonum est illis, si sic maneant sicut et ego (Ibid., 8) ; et quarto: Bonum est propter instantem necessitatem (Ibid., 26) : et hoc placere Domino, et hoc honestum esse: postremo beatiorem esse in viduitate perseverantiam, non tantum suo consilio, sed etiam Dei Spiritu definivit.
PL 16, 260B使徒はまず、「女に触れないことは善い」(一コリント7:4)〔底本は節番号を 4 と刷る。引かれた句に合う節は 1 と思われる〕と言った。さらに、「私は、すべての人が私自身のようであることを望む」(一コリント7:7)。三度目には、「私のようにとどまるなら、彼らには善い」(一コリント7:8)。四度目には、「差し迫った必要のゆえに善い」(一コリント7:26)。そして、これが主に喜ばれ、これが立派であると。最後に、やもめの身にとどまることがより幸いであると、自分の勧告によってだけでなく、神の霊によっても定めた。
De viduis 14.5
Quaenam igitur talis consiliarii benignitatem recuset, qui et voluntati habenas indulgeat, et id suadeat aliis quod in se expertus utile judicavit, non facilis comprehendi, nec fastidiosus aequari?
PL 16, 260Bでは、どの女が、このような助言者の優しさを拒むだろうか。彼は意志に手綱を緩め、自分で試して有益と判断したことを他の者に勧め、容易には追いつかれないが、並ばれることを嫌いもしない者なのである〔non facilis comprehendi, nec fastidiosus aequari の意は定かでない。「たやすく追いつかれはしないが、他の者に並ばれることを厭わない」と取った〕。
De viduis 14.6
Quae igitur refugiat sancta fieri corpore et spiritu; cum supra laborem sit praemium, supra usum gratia, supra opus merces?
PL 16, 260Cでは、体においても霊においても聖となることを、避ける女がいるだろうか。報いは労苦にまさり、恩寵は習いにまさり、報酬は業にまさるのに。
De viduis 14.7
83. Atque hoc ita dico, non ut laqueum caeteris injiciam, sed ut commissi mihi ruris operarius agrum hunc Ecclesiae fertilem cernam, nunc integritatis flore vernantem, nunc viduitatis gravitate pollentem, nunc etiam conjugii fructibus redundantem.
PL 16, 260C83. 私がこう言うのは、他の者に罠を掛けるためではない。私に委ねられた田畑の働き手として、教会のこの畑が実り豊かであるのを見てとるためである。それはあるときは無傷さの花で春のように萌え、あるときはやもめの身の重みで力を増し、あるときは結婚の実りで溢れている。
De viduis 14.8
Nam etsi diversi, unius tamen agri fructus sunt: nec tanta hortorum lilia, quantae aristae segetum, messium spicae, compluriumque spatia camporum recipiendis aptantur seminibus, quam redditis novales fructibus feriantur,
PL 16, 260Cというのも、実りは異なっていても、一つの畑の実りだからである。庭のユリがそれほど多くあるのではなく、穀物の芒、刈り入れの穂、いくつもの野の広がりが、受ける種に応じて整えられ、実りを返した休耕地が休まされるのである〔本文が崩れているらしく、tanta…quantae…quam の対応が定まらない。大意を取った。ミーニュの脚注は、messium spicae(刈り入れの穂)は刊本と一つの写本にしかないとする。底本は文末を句点でなくコンマで終える〕。
De viduis 14.9
84. Bona ergo viduitas, quae toties Apostolico judicio praedicatur; haec enim magistra fidei, magistra est castitatis.
PL 16, 260C84. それゆえ、使徒の判断によって幾度も称えられるやもめの身は善い。これは信仰の教師であり、貞潔の教師だからである。
De viduis 14.10
Unde et illi qui deorum suorum adulteria et probra venerantur, coelibatus et viduitatis statuere poenas; ut aemuli criminum multarent studia virtutum: specie quidem qua fecunditatem quaererent, sed studio quo propositum castitatis abolerent.
PL 16, 260Dだから、自分たちの神々の姦通や恥ずべき行いを崇める者たちは、独身ややもめの身に刑罰を定めた。〔神々の〕罪を見倣う者として、徳への熱意を罰するためである。見かけは多産を求めるためであったが、実は貞潔の志を滅ぼそうとする熱意からであった。
De viduis 14.11
Nam confectis et miles stipendiis arma deponit, et relicto officio quod gerebat, ad propria veteranus rura dimittitur; ut et ipse exercitae laboribus vitae requiem consequatur, et alios, spe futurae quietis, subeundis faciat operibus promptiores.
PL 16, 260D実に、兵士も、務めの年数を終えると武器を置き、担っていた任を離れて、退役兵として自分の田畑に送り返される。それは、労苦に鍛えられた生涯の休みを自らが得るためであり、また、来たるべき休みへの望みによって、他の者たちがつとめに就くのにいっそう進んで向かうようにするためである。
De viduis 14.12
Agricola quoque maturior torquendam aliis stivam committit, et juvenili gravatus opera, providentiam curae senilis explorat: vitem facilis tondere quam premere, ut juvenescentem luxuriam reprimat, et adolescentem lasciviam falce succidat, parcorum quamdam partuum castitatem docens etiam in vitibus expetendam.
PL 16, 261A農夫もまた、年を重ねると、犂の柄を操る役を他の者に任せる。若い者の労苦に疲れ、老いの配慮という先見を試みる。ブドウの木を押さえつけるより刈り込むほうがたやすいので、若返ろうとする放縦を抑え、伸びゆく奔放さを鎌で刈り取り、実を結ぶことの少ない一種の貞潔が、ブドウの木においても求められるべきことを教えるのである。
De viduis 14.13
85. Similis huic vidua velut emeritis veterana stipendiis castitatis, etsi conjugii arma deponat; domus tamen totius pacem gubernat: etsi vehendis oneribus otiosa, maritandis tamen junioribus provida: ubi cultus utilior, ubi fructus uberior sit, quarum copula aptior, senili gravitate disponit.
PL 16, 261A85. これに似て、やもめは、貞潔の務めを果たし終えた退役兵のように、結婚の武器を置いたとしても、家全体の平和を治める。荷を運ぶことからは解かれていても、若い者を嫁がせることには先見がある。どこの耕作がより有益か、どこの実りがより豊かか、どの女たちの結びつきがよりふさわしいかを、老いの重みをもって采配する。
De viduis 14.14
Itaque si maturioribus potius quam junioribus committitur ager, cur putes utiliorem nuptam esse quam viduam?
PL 16, 261Aそれゆえ、畑が若い者よりも年を重ねた者に委ねられるのなら、なぜあなたは、嫁いだ女のほうがやもめより有益だと考えるのか。
De viduis 14.15
Quod si persecutores fidei, persecutores fuerunt etiam viduitatis: utique fidem sequentibus viduitas non pro supplicio fugienda est, sed tenenda pro praemio.
PL 16, 261Bもし信仰の迫害者たちが、やもめの身の迫害者でもあったのなら、信仰に従う者たちにとって、やもめの身は刑罰として避けるべきものではなく、報いとして保つべきものである。