De viduis 1.1
[0233] Postquam actum est de virginibus, de viduis opportune tractari, cum eas illis Apostolus sociaverit, utpote quodammodo virginitatis magistras, et conjugatis longe superiores. Quam viduis gloriosum sit quod ad viduam fuerit Elias destinatus!
PL 16, 233Aおとめたち〔本巻(PL 16)では奉献されたおとめも「おとめ」と訳す。既刊の巻では「処女」〕について論じ終えたので、やもめについて論じるのは時宜にかなう。使徒が彼女たちをおとめたちと結びつけたからであり、やもめはいわばおとめの身〔virginitas。本サイトのこの作品群では「おとめの身」と訳す〕の教師であり、結婚した女たちよりはるかにまさるからである。エリヤがやもめのもとへ遣わされたことは、やもめたちにとってどれほど栄誉であることか。
De viduis 1.2
At illas laude dignas non esse, nisi virtutem istius imitentur, maxime vero hospitalitatem. Quae virtus quanta fuerit in hac femina, exponitur: sed prius perstringitur hominum avaritia, qui dum communia sibi arrogant, divinis promissis sese privarunt.
PL 16, 233Aただし、やもめたちが賞賛に値するのは、このやもめの徳、とりわけ客をもてなす徳に倣う場合に限られる。この徳がこの女においてどれほどのものであったかが説かれる。だがその前に、共有のものを自分のものとして取り込み、そのために神の約束から自らを遠ざけてしまった人々の貪欲が、手短に責められる。
De viduis 1.3
1. Bene accidit, fratres, ut quoniam tribus libris superioribus de virginum laudibus disseruimus, viduarum tractatus incideret; neque enim inhonoras debuimus praeterire, et a virginum praeconio separare, quas apostolica sententia cum virginibus copulavit, juxta quod scriptum est: Et mulier innupta, et virgo cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) ?
PL 16, 234A1. 兄弟たちよ、先の3巻〔『おとめたちについて』の3巻を言う〕でおとめたちの誉れを論じたので、やもめについての論述が続くのはよい巡り合わせである。使徒の判断がおとめたちと結びつけたやもめたちを、誉れなきままに素通りし、おとめたちの称賛から切り離してはならなかったからである。「嫁がない女も、おとめも、主のことを思う。体も霊も聖なる者となるためである」(一コリント7:34)とあるではないか。
De viduis 1.4
Quodammodo enim magisterium virginitatis viduarum valescit exemplis. Quae cum viro castum cubile custodiunt, documento virginibus sunt integritatem Deo esse servandam.
PL 16, 235A実に、やもめたちの模範によって、おとめの身の教えがいわば力を得る。やもめたちは夫に対して貞潔な寝床を守ることで、神のために身の無傷さを守らねばならないことを、おとめたちに示す証しとなっている。
De viduis 1.5
Et propemodum non inferioris virtutis est eo abstinere conjugio, quod aliquando delectaverit, quam conjugii oblectamenta nescire.
PL 16, 235Aかつて喜びを与えた結婚を断つことは、結婚の楽しみを知らないことに劣らぬ徳である、とさえ言える。
De viduis 1.6
In utroque fortes; ut eas et conjugii non poeniteat, cui fidem servent, et conjugalia oblectamenta non alligent; ne videantur infirmae, quae sibi adesse non possint.
PL 16, 235Aどちらにおいても強いのである。やもめたちは、自らが操を守る結婚を悔いることもなく、結婚の楽しみにも縛られない。自分を保つことのできない弱い者と見られぬためである〔sibi adesse non possint は字義では「自分のそばにいることができない」。自分を制し持ちこたえることができない、の意と取った〕。
De viduis 1.7
2. In hac ipsa tamen virtute praemia sunt reposita libertatis: Mulier enim vincta est quanto tempore vir ejus vivit: quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.
PL 16, 235A2. だが、この徳そのもののうちに、自由という報いが蓄えられている。「女は、夫が生きている間は縛られている。夫が眠りについたなら、解かれている。望む者に嫁いでよい。ただし主にあって」。
De viduis 1.8
Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium; puto enim et ego spiritum Dei habeo (Ibid., 39, 40) .
PL 16, 235B「しかし、私の勧めに従ってこのままでいるなら、いっそう幸いである。私もまた神の霊を持っていると思うからである」(一コリント7:39, 40)。
De viduis 1.9
Evidenter igitur expressit Apostolus quid intersit, cum aliam vinctam esse dixerit, aliam beatiorem esse memoraverit: idque non tam ex suo judicio quam divini Spiritus docuit infusione depromptum; ut coelestis ista, non humana sententia videretur.
PL 16, 235Bこのように使徒は、その違いをはっきりと表した。ある女は縛られていると言い、別の女はいっそう幸いだと述べたのである。しかもそれを、自分の判断からというより、神の霊の注ぎから取り出して教えた。この判断が人間のものではなく、天からのものと見えるようにするためである。
De viduis 1.10
3. Quid vero illud quod temporibus iis, quibus fames omne genus urgebat humanum, Elias ad viduam destinatus est (III Reg. XVII, 9) ? Et vide quemadmodum propria singulis gratia reservetur: angelus ad virginem, propheta ad viduam (Luc. I, 27, 28) .
PL 16, 235B3. では、飢饉が全人類を苦しめていたその時に、エリヤがやもめのもとへ遣わされたことは、何を意味するのか(列王記三17:9)。そして見よ、恩寵がいかに一人ひとりに固有のものとして取っておかれるかを。天使はおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕のもとへ、預言者はやもめのもとへ遣わされた(ルカ1:27, 28)。
De viduis 1.11
Adde quod Gabriel illic, hic Elias; ut ex angelorum et prophetarum numero praestantissimi principes videantur electi. Sed non simplex viduitatis laus est, nisi virtus etiam viduitatis accedat.
PL 16, 235B加えて、そこではガブリエル、ここではエリヤである。天使と預言者の数のうちから、最もすぐれた首長たちが選ばれたと見えるようにである。だが、やもめの身への賞賛は、やもめの身の徳が伴わなければ、それだけでは成り立たない。
De viduis 1.12
Nam utique multae viduae ante, sed una omnibus antefertur: in quo non tam caeterae revocantur ab studio, quam virtutis provocantur exemplo.
PL 16, 235C実に、先に多くのやもめがいたが、ただ一人が全員にまさって挙げられる。そのことで、他のやもめたちは熱意から呼び戻されるのではなく、むしろ徳の模範に奮い立たされるのである。
De viduis 1.13
4. Sollicitas igitur aures praefatio facit, quamvis simplicitas intellectus ipsa moralis sit, quae ad virtutis exemplum viduas cohortetur; quia non professione, sed merito videtur unaquaeque praestare, et hospitalitatis apud Deum gratiam non perire, qui potum aquae frigidae, sicut in Evangelio ipse memoravit (Matth. X, 42) , praemio aeternitatis remuneretur amplissimo: et farinae brevis, oleique mensuram indeficienti affluentium copiarum ubertate compenset (III Reg. XVII, 16) .
PL 16, 235C4. それゆえ序は、耳を注意深くさせる。もっとも、やもめたちを徳の模範へと励ます理解は、それ自体、道徳にかかわる単純なものである。誰であれ、誓願によってではなく、功績によってまさると見えるのであり、また、客のもてなしに対する神のもとでの恩寵は滅びない。神は、冷たい水の一杯さえ、福音書で自ら述べたとおり(マタイ10:42)、永遠の報いのいとも豊かなものをもって報い、わずかな粉と油の量を、尽きることのない豊かさのあふれる富をもって償うからである(列王記三17:16)。
De viduis 1.14
Nam si quis de gentilibus dixit communia omnia amicorum esse debere; quanto magis debent esse communia cognatorum! Cognati enim sumus, qui in unam seriem corporis copulamur. 5. Sed tamen non praescripto quodam hospitalitatis fine concludimur.
PL 16, 235C異邦人の一人は、友のものはすべて共有であるべきだと言った。ならば親族のものは、いっそう共有であるべきではないか。我々は体の一つの連なりに結ばれた親族なのだから。5. だが我々は、もてなしのある定まった限度に閉じ込められているわけではない。
De viduis 1.15
Cur enim proprium id quod in saeculo est, putes; cum commune sit saeculum? Aut cur privatos terrae deputes fructus, cum terra communis sit? Respicite, inquit, volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt (Matth. VI, 26) .
PL 16, 236A世にあるものを、なぜあなたは自分のものと考えるのか。世は共有であるのに。大地の実りを、なぜ私有のものと見なすのか。大地は共有であるのに。〔主は〕言う。「空の鳥を見よ。彼らは蒔かず、刈らない」(マタイ6:26)。
De viduis 1.16
Etenim quibus nihil est proprium, nihil deest: et sententiae suae Deus arbiter novit servare promissum. Denique aves non congregant, et edunt; quia Pater coelestis pascit illas.
PL 16, 236Aというのも、何も自分のものとしない者には、何も欠けない。神は自らの言葉の裁定者として、約束を守ることを知っている。実に、鳥は蓄えないが食べる。天の父が彼らを養うからである。
De viduis 1.17
Nos autem generalis monita sententiae ad usus proprios derivantes: Omne, inquit, lignum quod habet in se fructus seminis sativi, erit vobis in escam, et omnibus bestiis, et omnibus avibus, et omnibus serpentibus super terram (Gen. I, 29, 30) ; congregando egemus, et congregando vacuamur.
PL 16, 236Aところが我々は、万人に向けられた戒めの言葉を私的な用途へとそらす。〔神は〕言う。「種を蒔くべき実を自らのうちに持つ木は、すべて汝らの食べ物となる。またすべての獣、すべての鳥、地の上のすべての蛇の食べ物となる」(創世記1:29, 30)。にもかかわらず我々は、蓄えることによって欠乏し、蓄えることによって空しくなる。
De viduis 1.18
Non possumus enim sperare promissum, qui non servamus oraculum. Salubre est igitur praeceptum quoque hospitalitatis advertere, ut hospitibus deferamus; quia nos quoque sumus hospites mundi.
PL 16, 236B約束されたものを望むことは、神託を守らない我々にはできないからである。それゆえ、もてなしの戒めにも心を向け、客人たちに敬意を尽くすのは有益である。我々もまた世の客人だからである。
De viduis 1.19
6. Quam vero sancta vidua, quae cum fame urgeretur extrema, venerationem Deo debitam reservabat: nec sibi soli usurpabat alimenta, sed cum filio dividebat ne caro pignori superviveret (III Reg. XVII, 12 et seq.) . Magnum pietatis officium, sed religionis uberius.
PL 16, 236B6. それにしても、極度の飢えに苦しみながら、神に負うべき崇敬を保っていたあのやもめは、いかに聖なる者であったことか。彼女は食物を自分一人のために取ることなく、愛しい子より生き長らえることのないよう、子と分け合っていた(列王記三17:12以下)。それは情愛の大いなる務めであるが、敬神の務めとしてはさらに豊かである。
De viduis 1.20
Nam sicut neminem filio oportuit anteferri, ita propheta Dei, ejus filio praeferri debuit et saluti.
PL 16, 236B実に、誰も子より先に置かれるべきではなかったとはいえ、神の預言者が、彼女の子とその命よりも優先されるべきだったのである。
De viduis 1.21
Cui non exiguum victum, sed vitae suae omne subsidium existimanda est detulisse, quae nihil reliquit sibi: tam hospitalis, ut totum daret: tam fidelis, ut cito crederet.
PL 16, 236B彼女が預言者に捧げたのは、乏しい食物どころか、己の命の支えのすべてであったと考えねばならない。自分には何も残さなかったのだから。もてなしに厚く、全てを与えた。信仰に厚く、すぐに信じた。