ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De viduis

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De viduis · PL 16, 242C · 21 sectiones

De viduis 5.1

1

Liberalitatis erga pauperes exemplum in vidua Evangelica proponitur, cujus duo minuta largioribus divitum donis ostenduntur esse potiora. Docetur etiam hisce duobus minutis utrumque Testamentum signatum esse.

PL 16, 242C

福音書のやもめにおいて、貧しい者たちへの寛大さの手本が示される。彼女の二枚のレプタは、富める者たちのより大きな贈り物よりまさると示される。また、この二枚のレプタによって、新旧の契約がしるしづけられていることも教えられる。

De viduis 5.2

2

Quis ille thesaurus sit, unde magorum exemplo tria munera, aut Evangelicae viduae instar, duo aera depromi jubeamur? Post quae sequitur ad viduas bonorum operum studio inflammandas exhortatio.

PL 16, 242D

どのような宝から、博士たちに倣って三つの贈り物を、あるいは福音書のやもめにならって二枚の銅貨を取り出すよう命じられているのか。これに続いて、善い行いへの熱意にやもめたちを燃え立たせる勧めが述べられる。

De viduis 5.3

3

27. Docuit etiam libro eodem, sed alio loco, quam misericordem in pauperes et liberalem esse conveniat, nec paupertatis debere contemplatione revocari; quia liberalitas non cumulo patrimonii, sed largitatis definitur affectu.

PL 16, 243A

27. 〔聖書は〕同じ書の別の箇所でも教えた。貧しい者たちに慈しみ深く寛大であるのがふさわしいこと、貧しさを顧みて引き下がってはならないこと。寛大さは財産の山で定まるのではなく、気前のよい心で定まるからである。

De viduis 5.4

4

Denique Dominica voce illa vidua omnibus antefertur, de qua dictum est: Vidua haec plus omnibus misit (Luc. II, 3) .

PL 16, 243A

実に、主の言葉によって、あのやもめがすべての者にまさるとされる。主は彼女についてこう言った。「このやもめは、すべての者よりも多く入れた」(ルカ2:3)〔ミーニュの引照は「ルカ2:3」と刷る。この句はルカ21:3に当たる〕。

De viduis 5.5

5

In quo moraliter Dominus instituit universos, ne quis a collatione ministerii, paupertatis pudore revocetur: nec sibi divites blandiantur, quod plus videantur conferre quam pauperes.

PL 16, 243A

この点で主は、道徳の面から皆を教えた。貧しさへの恥ずかしさから、奉仕への拠出を引き下がる者がないように。また富める者たちが、貧しい者たちより多くを寄与していると見えるからといって、うぬぼれることのないように。

De viduis 5.6

6

Uberior est enim nummus e parvo, quam thesaurus e maximo; quia non quantum detur, sed quantum resideat, expenditur. Nemo plus tribuit, quam quae nihil sibi reliquit.

PL 16, 243A

実に、わずかなものから出た貨幣は、莫大なものから出した宝より豊かである。いくら与えられたかではなく、いくら残るかが量られるからである。自分に何も残さなかった女より多く与える者は、誰もいない。

De viduis 5.7

7

28. Quid tu, dives, egeni comparatione te jactas; et cum tota onereris auro, pretiosam per humum trahens vestem, quasi inferior tuis et parva divitiis, honorari desideras, quia inopem collatione vicisti?

PL 16, 243B

28. 富める者よ、汝は貧しい者との比較でなぜ誇るのか。全身が金の重みを負い、高価な衣を地に引きずりながら、あたかも自分の持ち物に及ばぬ、富の乏しい者であるかのように〔quasi inferior tuis et parva divitiis の取り方は定かでない。字義どおり「汝の持ち物より劣り、富において小さい者であるかのように」と訳した〕、誉れを求めるのか。貧しい者に寄与で勝ったからというだけで。

De viduis 5.8

8

Et flumina superfluunt, cum redundant; gratior tamen haustus e rivulo est. Spumant et musta dum fervent, nec damnum putat agricola quod effluxerit.

PL 16, 243B

川も、あふれるときには余る。それでも小川から汲む一口のほうが快い。しぼりたてのぶどう酒も、煮え立つときには泡立つが、農夫は流れ出たものを損失と見なさない。

De viduis 5.9

9

Gementibus areis, dum caeditur messis, frumenta desiliunt: sed deficientibus messibus, non deficit hydria de farina, et plena olei testa desudat. Exinanivit tamen dolia divitum siccitas, cum viduae pauxillulum olearium redundarit (III Reg. XVII, 15) .

PL 16, 243B

打ち場がうめく中、収穫が刈り取られるとき、穀物はこぼれ落ちる。だが、収穫が尽きても、壺の粉は尽きず、油で満ちた器はしたたる。それでも日照りは、富める者たちの大甕を空にしたが、やもめのささやかな油の壺はあふれた(列王記三17:15)。

De viduis 5.10

10

Non ergo quid fastidio exspuas, sed quantum devotione conferas, aestimandum est. Denique nulla plus tribuit, quam illa quae de filiorum alimentis pavit prophetam. Et ideo quia nulla plus contulit, nulla plus meruit. Haec moraliter.

PL 16, 243B

したがって、汝が傲慢のうちに何を吐き捨てたかではなく、献身のうちにどれほど寄与したかが量られねばならない。実に、子らの糧のなかから預言者を養ったあの女ほど多く与えた者はいない。そして、誰も彼女ほど多く寄与しなかったがゆえに、誰も彼女ほど多く報われなかった。以上は道徳の面からである。

De viduis 5.11

11

29. Nec mystice tamen despexeris hanc mulierem in gazophylacium duo aera mittentem. Magna plane femina, quae divino judicio meruit omnibus anteferri. Ne forte illa sit quae de fide sua ad subsidium hominum duo testamenta contulerit; et ideo nulla plus fecit.

PL 16, 243C

29. だが、奥義の意味でも、二枚の銅貨を宝物庫に入れるこの女を軽んじてはならない。まことに偉大な女であり、神の裁きによって、すべての者にまさると認められた。もしかすると彼女は、自らの信仰から、人々を助けるために二つの契約を寄与した者なのではないか。だから、誰も彼女以上に行わなかったのである。

De viduis 5.12

12

Nec quisquam hominum quantitatem potuit collationis ejus aequare, quae fidem cum misericordia copulavit. Et tu igitur quaecumque vitam studio viduitatis exerces, ne dubites ad gazophylacium duo aera deferre, vel fidei plena, vel gratiae.

PL 16, 243C

いかなる人も、信仰と慈しみを結びつけた彼女の寄与の大きさに並ぶことはできなかった。それゆえ、あなたも、やもめの身の熱意で生涯を送る女は誰であれ、信仰に満ちた、あるいは恩寵に満ちた二枚の銅貨を、宝物庫に持っていくことをためらうな。

De viduis 5.13

13

30. Felix illa quae de thesauro suo integram Regis imaginem profert. Thesaurus tuus sapientia, thesaurus tuus castitas atque justitia est, thesaurus tuus intellectus bonus: quasi ille thesaurus fuit, de quo magorum viri, aurum, thus, myrrham, cum adorarent Dominum, protulerunt (Matth. II, 11) : auro regis potentiam declarantes, Deum thure venerantes, myrrha resurrectionem corporis confitentes.

PL 16, 243D

30. 自らの宝から、王の像をそのままに取り出すあの女は幸いである。あなたの宝は知恵、あなたの宝は貞潔と正義、あなたの宝は良き理解である。博士たちが主を礼拝したとき、黄金、乳香、ミルラを取り出した宝のようなものである(マタイ2:11)。彼らは、黄金で王の権能を宣べ、乳香で神を崇め、ミルラで体の復活を告白したのである。

De viduis 5.14

14

Habes et tu thesaurum hunc, si in te requiras: Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) . Habes aurum quod conferas; non enim renitententis metalli pretium de te Deus exigit, sed illud aurum quod in judicii die nequeat ignis exurere.

PL 16, 243D

あなたも、自分のうちに探すなら、この宝を持っている。「我々は土の器に宝を持っている」(二コリント4:7)。あなたには献げるべき黄金がある。神があなたに求めるのは、輝く金属〔底本は renitententis と刷るが、行末で reniten- と分かち、次の行の頭で ten を重ねたもの。renitentis と読む。「輝く」とも「抗う」とも取れる〕の値ではなく、裁きの日に火が焼き尽くせないあの黄金だからである。

De viduis 5.15

15

Nec dona pretiosa deposcit, sed odorem fidei, quem altaria tui cordis exhalent, et religiosae mentis spiret affectus.

PL 16, 244A

神は高価な供え物を求めず、あなたの心の祭壇が放つ信仰の香り、敬神の精神の思いが吹き出す香りを求める。

De viduis 5.16

16

31. Ex hoc igitur thesauro non solum magorum tria munera, sed etiam duo viduae aera promuntur, in quibus integra coelestis imago regis effulgeat, splendor gloriae ejus, et imago substantiae.

PL 16, 244A

31. それゆえ、この宝から、博士たちの三つの贈り物だけでなく、やもめの二枚の銅貨も取り出される。そこには、天の王の像がそのままに、その栄光の輝きと実体の像として、輝き出るのである。

De viduis 5.17

17

Bona et illa plane laboriosa stipendia castitatis, quae de suo opere, quotidianoque penso, conferat vidua, nocturnis pariter ac diurnis jugi exercens labore pensa temporibus, et pudicitiae quaestuosae pervigili opere mercedem congregans; ut intemeratum defuncti conjugis cubile custodiat, alere dulces liberos possit, ministrare pauperibus.

PL 16, 244A

また、自らの仕事と日々の糸紡ぎから寄与するやもめの、あの善い、まことに骨折りの多い貞潔の報酬もある。彼女は夜も昼も絶えず労苦して糸を紡ぎ、夜通しの仕事によって、実りある貞潔の報酬を集める。亡くなった夫の寝床を汚さず守り、愛しい子らを養い、貧しい者に仕えるためである。

De viduis 5.18

18

Haec est praeferenda divitibus: haec est quae Christi judicium non timebit. 32. Hanc aemulamini, filiae: Bonum est enim aemulari in bono. Aemulamini meliora charismata (Gal. IV, 18) .

PL 16, 244B

このような女は、富める者たちにまさって上げられるべきであり、キリストの裁きを恐れない者である。32. 娘たちよ、彼女を見習え。「実に、善いことにおいて熱心であるのは善い」。「いっそうすぐれた賜物に熱心であれ」(ガラテヤ4:18)〔ミーニュの引照は前の句(ガラテヤ4:18)のみを示す。後の句は一コリント12:31の句〕。

De viduis 5.19

19

Spectat vos Dominus semper; spectat, inquam, Jesus, cum ad gazophylacium accedit, et de bonorum operum mercedibus stipem putatis egentibus conferendam. Quantum est igitur ut aera tua conferas, et Christi corpus acquiras!

PL 16, 244B

主は諸君をつねに見ている。イエスは、宝物庫に近づき、善い行いの報酬から困窮する者たちへ施しを与えるべきだと諸君が考えるのを、見ているのである。あなたが銅貨を寄与して、キリストの体を手に入れるのは、なんと大きなことか。

De viduis 5.20

20

Noli ergo vacua prodire in conspectum Domini Dei tui, vacua misericordiae, vacua fidei, vacua castitatis; non enim inanes Dominus, sed virtutibus opimas spectare Jesus et laudare consuevit. Videat te adolescentula laborantem, videat ministrantem.

PL 16, 244B

それゆえ、空手であなたの神、主の前に出てはならない。慈しみに空しく、信仰に空しく、貞潔に空しく出るな。主イエスは、空しい者ではなく、徳に豊かな者を見て褒めるのが常だからである。若い女が、あなたが労苦し、仕えているのを見るがよい。

De viduis 5.21

21

Haec est enim merces quam Deo debes, ut de aliarum quoque profectibus mercedem tuam Deo conferas. Nulla merces Deo melior, quam ea quae habet pietatis munera.

PL 16, 244C

実に、これこそあなたが神に負う報酬である。他の者たちの進歩からも、あなたの報酬を神に捧げるということである。神にとって、敬愛の務めを備えた報酬にまさる報酬はない。