De viduis 15.1
Earum quae liberorum obtendunt desiderium, tollit excusationem: sed praecipue moratur circa illas, quae ex priori conjugio filios habent; gravem enim earum servitutem, futuras inter liberos inimicitias, raram denique inter conjuges ipsos concordiam pulchre describit: postremo ne qua Scripturae exemplis hac in re abutatur, cavet.
PL 16, 261B著者は、子を望むことを口実にする女たちの言い訳を取り除く。だが、とりわけ、最初の結婚で子を持つ女たちのことで長くとどまる。彼女たちの重い隷属、子らのあいだに生じる敵意、実に夫婦そのもののあいだの稀な和合を見事に描くからである。最後に、この件で聖書の例が誰かに悪用されることのないよう、警戒する。
De viduis 15.2
86. Sed fortasse aliquibus propter suscipiendos liberos conjugia iteranda videantur. Quod si filiorum studium causa nubendi est, utique ubi est fructus filiorum, causa non suppetit.
PL 16, 261B86. だが、おそらくある女たちには、子を授かるために結婚を繰り返すべきだと思われるであろう。子を望む熱意が嫁ぐ理由であるなら、子らの実りがある場合には、理由は成り立たない。
De viduis 15.3
Quamquam cujusce consilii sit iterum experiri velle frustra tentatam fecunditatem, aut subire, quam pertuleris, orbitatem? Haec enim iterandi causa est filios non habentibus.
PL 16, 261Cそれにしても、むなしく試みた多産をもう一度試そうとしたり、あなたがすでに耐え抜いた子なしの身をもう一度負おうとしたりするのは、いかなる判断であろうか。子のない女たちにとっては、これこそが結婚を繰り返す理由なのである。
De viduis 15.4
87. Ergo illa quae liberos suscepit et perdidit (cum ipsa enim major contentio, quae spem generandi habet), illa, inquam, nonne sibi videtur, inter ipsa repetitarum foedera nuptiarum, amissorum praetexere funera filiorum?
PL 16, 261C87. それゆえ、子を授かって失ったあの女は(子を産む望みを持つ女にこそ、より大きな心の争いがあるのだから)、あの女は、繰り返された婚姻の契りのさなかにすら、失った子らの葬りを〔婚礼の〕縁飾りとして身にまとっているように、自分には思えないだろうか。
De viduis 15.5
Nonne iterum passura quod repetit, et ad ipsos votorum tumulos, exceptarum orbitatum imagines, lamentorum strepitus perhorrescit? Vel cum accensis funalibus nox ducitur, nonne pompae funebris exsequias magis putat, quam thalamum praeparari?
PL 16, 261C彼女は、自分が求め返すものをもう一度味わうことになるのではないか。願いの墓そのもの、引き受けた子なしの身の姿、嘆きの騒めきを、恐れおののくのではないか。あるいは、松明が灯されて夜が導かれるとき、花嫁の寝室が整えられるよりも、葬列の送りが整えられていると思うのではないか。
De viduis 15.6
Cur igitur, filia, dolores magis quos times, repetis; quam filios quos jam non speras, requiris? Si gravis est dolor, subterfugienda causa ejus est, non petenda. 88. Nam tibi quid consilii tribuam, quae liberos habes? Quae tibi causa nubendi?
PL 16, 261Dそれなのに、娘よ、なぜあなたは、もはや望みを持たない子らを求めるよりも、恐れている苦しみを求め返すのか。苦しみが重いなら、その原因は避けるべきであって、求めるべきではない。88. 実際、子を持つあなたに、私は何の勧告を与えようか。あなたに、嫁ぐ理由があるのか。
De viduis 15.7
Forte levitatis error, et intemperantiae usus, et saucii cogit pectoris conscientia. Sed consilium sobriis, non ebriis datur; et ideo apud liberam conscientiam mihi sermo est, cui utrumque integrum est. Habeat saucia remedium, honesta consilium.
PL 16, 262Aおそらく、軽はずみの過ち、不節制の習い、傷ついた胸の意識が駆り立てているのであろう。だが、勧告は節度ある者に与えられるのであって、酔った者に与えられるのではない。それゆえ、私の話は、どちらもまだ自由にできる自由な良心の持ち主に向けたものである。傷ついた女には治療を、立派な女には勧告を。
De viduis 15.8
Tu, inquam, filia, quid moliris? Cur haeredes quaeris extraneos, cum habeas tuos? Non filios desideras, quos habes: sed servitutem, quam non habes.
PL 16, 262A娘よ、あなたは何を企てているのか。自分の子らがいるのに、なぜ他人の相続人を求めるのか。あなたが望んでいるのは、すでにいる子らではなく、まだ負っていない隷属である。
De viduis 15.9
Haec est enim vera servitus, in qua infractior amor, quem non defloratae pignus virginitatis, et plena sancti pudoris et gratiae aetas prima commendat: ubi offensa gravior, suspectior insolentia, concordia infrequentior, quam non temporibus inolitus amor, non vigens annis forma conciliat.
PL 16, 262A実際、これこそ真の隷属である。そこでは愛はいっそう砕けやすい。その愛を、まだ損なわれていないおとめの身の証しも、聖なる恥じらいと愛らしさに満ちた若い盛りも、推奨してはくれない。そこでは衝突はいっそう重く、不遜はいっそう疑わしく、和合はいっそう稀である。その和合を、時とともに根づいた愛も、年とともに盛んな美しさも、取りもってはくれない。
De viduis 15.10
Molesta pietas, ut amare liberos metuas, aspicere liberos erubescas; atque inde oriatur causa discordiae, unde solet mutuus amor mulcere affectus parentum. Generare liberos vis, non fratres futuros tuorum, sed adversarios filiorum.
PL 16, 262B厄介な情愛である。子らを愛することを恐れ、子らを見ることに赤面するのだから。そしてそこから、親の心を和らげるはずの相互の愛が生じる、まさにその場所から、不和の原因が生じる。あなたが産もうとしているのは、あなたの子らの兄弟となる者ではなく、あなたの子らの敵対者となる者である。
De viduis 15.11
Quid est ergo generare alios liberos, nisi spoliare quos habes liberos: quibus pariter auferuntur et pietatis officia, et compendia facultatum? 89. Lex divina coelesti inter se conjuges auctoritate constrinxit, et difficile manet mutuus amor.
PL 16, 262Bそれでは、別の子らを産むとは、すでにいる子らから奪うことでなくて何であろうか。彼らからは、情愛の務めも、財産の取り分も、ともに取り去られるのである。89. 神の法は、天の権威をもって夫婦を互いに結びつけた。そして、相互の愛は保たれにくい〔et の働きと difficile の係りが定かでない。直訳した。最初の結婚でさえ相互の愛は保ちにくい、の意か〕。
De viduis 15.12
Tulit enim costam de viro, et formavit feminam; ut sibi eos invicem copularet, dicens: Et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) .
PL 16, 262B彼は男から肋骨を取って女を形づくり、二人を互いに結び合わせるために、こう言うのである。「そして二人は一つの肉となる」(創世記2:24)。
De viduis 15.13
Non hoc de secundis, sed primis nuptiis dixit; neque enim Eva secundum accepit virum, neque sancta Ecclesia secundum agnovit virum: Sacramentum enim illud magnum est, in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) ; et ideo custodiendum est.
PL 16, 262Bこれは再婚についてではなく、最初の婚姻について述べたのである。実に、エバは第二の夫を迎えず、聖なる教会も第二の夫を知らなかった。「この秘義は大きい。キリストと教会において」(エフェソ5:32)。それゆえ、守られなければならない。
De viduis 15.14
Sed neque Isaac aliam praeter Rebeccam scivit uxorem (Gen. XXIV, 67) , neque Abraham patrem cum alia nisi Sara sepelivit uxore (Gen. XXV, 10) . 90. Nam in sancta Rachel magis figura mysterii fuit, quam ordo conjugii (Gen. XXIX, 28 et seq.) .
PL 16, 262Cまた、イサクはリベカのほかに妻を知らず(創世記24:67)、父アブラハムをサラ以外の妻とともに葬ることもなかった(創世記25:10)。90. 聖なるラケルにおいては、結婚の秩序よりも、むしろ奥義の象りがあった(創世記29:28以下)。
De viduis 15.15
Et tamen in ea quoque habemus, quod ad primi conjugii gratiam referre possimus; si quam primo sponsam habuit, plus amavit, nec fraus exclusit affectum, nec sponsae amorem conjugii interventus abolevit.
PL 16, 262Cそれでも、彼女においても、最初の結婚の恩寵に結びつけられるものが我々にはある。最初に花嫁としたその女を、彼〔ヤコブ〕はいっそう愛し、欺きも愛情を閉め出さず、結婚の介入も花嫁への愛を消さなかった〔底本の si quam の si は訳に出さず、quam を関係詞と取った〕。
De viduis 15.16
Itaque sanctus patriarcha nos docuit, quantum deferre primis nuptiis debeamus, cum tantum primis sponsalibus ipse detulerit. Cavete igitur, filiae, ne et gratiam nuptiarum tenere nequeatis, et molestias augeatis.
PL 16, 262Cこうして聖なる族長は、最初の婚姻にどれほど敬意を払うべきかを我々に教えた。彼自身が、最初の婚約にそれほど敬意を払ったからである。それゆえ、娘たちよ、警戒せよ。婚姻の恩寵を保つことができないうえに、煩いを増すことのないように。