ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De viduis

Caput XII 第XII章

Ambrose of Milan · De viduis · PL 16, 256A · 14 sectiones

De viduis 12.1

1

Nonnulla traduntur praecepti atque consilii discrimina, quae ut adhuc innotescant manifestius, divitis adolescentis, cujus Evangelium meminit, historia: nec non praemiorum consiliis praeceptisque propositorum diversitas enarratur.

PL 16, 256A

命令と勧告のあいだの違いがいくつか伝えられる。それがなお明らかになるよう、福音書が記す富める青年の物語が引かれ、また、勧告と命令にそれぞれ定められた報いの違いも述べられる。

De viduis 12.2

2

72. Honorabile itaque conjugium, sed honorabilior integritas; nam et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit (I Cor. VII, 38) . Quod igitur bonum est, non vitandum est: quod est melius, eligendum est.

PL 16, 256B

72. だから結婚は尊いが、無傷さはいっそう尊い。「自分のおとめを結婚させる者は良いことをし、結婚させない者はいっそう良いことをする」(一コリント7:38)からである。したがって、善いものは避けるべきではないが、より善いものは選ばなければならない。

De viduis 12.3

3

Itaque non imponitur, sed praeponitur. Et ideo bene Apostolus dixit: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (Ibid., 25) . Etenim praeceptum in subditos fertur, consilium amicis datur.

PL 16, 256B

だから、それは課されるのではなく、優先されるのである。それゆえ使徒は正しく言った。「おとめたちについては、主の命令を私は持たない。だが、勧告を私は与える」(一コリント7:25)。命令は服する者たちに対して下され、勧告は友に与えられるからである。

De viduis 12.4

4

Ubi praeceptum est, ibi lex est: ubi consilium, ibi gratia est. Praeceptum, ut ad naturam revocet: consilium, ut ad gratiam provocet. Et ideo lex Judaeis lata est, gratia autem electioribus reservata est.

PL 16, 256B

命令のあるところには律法があり、勧告のあるところには恩寵がある。命令は本性へと呼び戻すためのもの、勧告は恩寵へと促すためのものである。それゆえ、律法はユダヤ人たちに与えられ、恩寵はより選ばれた者たちのために取っておかれた。

De viduis 12.5

5

Lex, ut a naturae finibus culpae studio demeantes, ad naturae observantiam poenae terrore revocaret: gratia autem, ut electos cum studio bonorum, tum propositis etiam praemiis provocaret.

PL 16, 256B

律法は、咎への熱意によって本性の境から外れてゆく者たちを、刑罰への恐れによって本性を守ることへ呼び戻すためのものであった。恩寵は、選ばれた者たちを、善への熱意によって、さらに定められた報いによっても促すためのものであった。

De viduis 12.6

6

73. En tibi distantia praecepti atque consilii, si illum recorderis, cui in Evangelio (Matth. XIX, 18 et seq.) ante praescribitur, ne homicidium faciat, ne adulterium admittat, ne falsum testimonium dicat; praeceptum etenim ibi est, ubi est poena peccati.

PL 16, 256C

73. 見よ、命令と勧告の隔たりが、あなたの目の前にある。福音書(マタイ19:18以下)で、あの男にまず、殺すな、姦淫を犯すな、偽りの証しを立てるなと命じられたことを思い起こすなら。命令とは、罪の刑罰があるところにあるからである。

De viduis 12.7

7

At vero cum se praecepta legis memorasset implesse, consilium eidem datur, ut vendat omnia, et sequatur Dominum; haec enim non praecepto imperantur, sed pro consilio deferuntur. Duplex namque forma mandati est: una praeceptiva, altera voluntaria.

PL 16, 256C

だが、律法の命令を果たしたと彼が言ったとき、その同じ者に勧告が与えられる。すべてを売って、主に従え、と。これらは命令によって命じられるのではなく、勧告として差し出されるのである。戒めの形には二つある。一つは命令的なもの、もう一つは任意のものである。

De viduis 12.8

8

Unde et Dominus in alia dicit: Non occides, ubi praecepit; in alia: Si vis perfectus esse, vende omnia tua. Ergo hic liber est a praecepto, cui defertur arbitrium.

PL 16, 256C

それゆえ主は、ある箇所で「殺すな」と言い、そこでは命じた。別の箇所では「完全になりたいなら、汝のものをすべて売れ」と言う。ゆえに、判断を委ねられているこの者は、命令から自由である。

De viduis 12.9

9

74. Itaque qui praeceptum impleverint, possunt dicere: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10) .

PL 16, 256D

74. したがって、命令を果たした者たちは言うことができる。「我々は役に立たない僕である。為すべきことを為したにすぎない」(ルカ17:10)。

De viduis 12.10

10

Hoc virgo non dicit, non dicit ille qui bona sua vendidit: sed quasi reposita exspectat praemia, sicut sanctus Apostolus qui ait: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo nobis erit (Matth. XIX, 27) ?

PL 16, 256D

おとめはこれを言わない。自分の財産を売ったあの者も言わない。むしろ、蓄えられた報いを待ち望む。聖なる使徒がこう言うとおりである。「見よ、我々はすべてを捨てて、汝に従った。それでは、我々には何があるのか」(マタイ19:27)。

De viduis 12.11

11

Non quasi inutilis servus, quod debuit facere, ea fecisse se dixit: sed quasi utilis domino, qui commissa sibi talenta quaesitis multiplicavit usuris, mercedem fidei atque virtutis bene sibi conscius, meritorumque securus exspectat.

PL 16, 257A

彼は、役に立たない僕として、為すべきことを為したと言ったのではない。むしろ、自分に託されたタラントを、利息を稼いで増やした、主人の役に立つ僕のように、信仰と徳の報いを、自らによく覚えがあり、功績に安んじて待ち望んでいる。

De viduis 12.12

12

Et ideo ei cum caeteris dicitur: Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi supra duodecim sedes, judicantes tribus Israel (Ibid., 28) .

PL 16, 257A

それゆえ彼は、他の者たちとともにこう告げられる。「私に従った汝らは、再生のとき、人の子が自らの威光の座に着くとき、汝ら自身も十二の座に着いて、イスラエルの諸部族を裁くであろう」(マタイ19:28)。

De viduis 12.13

13

At vero illi qui talenta servaverat, etsi praemia, minora tamen pollicetur dicens: Quoniam super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam (Matth. XXV, 21) . Fides igitur ex debito, misericordia in praemio.

PL 16, 257A

だが、タラントを保っていたあの者にも、報いを約束はするが、それはより小さい。こう言う。「汝は僅かなものに忠実であったから、私は多くのものの上に汝を立てよう」(マタイ25:21)。ゆえに、忠実〔fides。直前の「忠実であった」(fidelis)を受けると取った。「信仰」とも読める〕は負い目によるものであり、報いには慈しみがある。

De viduis 12.14

14

Qui bene credidit, ut ei credatur, emeruit: qui bene contulit, quoniam suum non quaesivit, quod coeleste est, impetravit.

PL 16, 257B

よく信じた者は、自分が信じられるに値するようになった。よく寄与した者は、自分のものを求めなかったので、天のものを得た。