ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De viduis

Caput VIII 第VIII章

Ambrose of Milan · De viduis · PL 16, 247B · 23 sectiones

De viduis 8.1

1

Plures alias viduas quae virtute ad Judith accesserint, exstitisse ait vir sanctus, at de sola Debbora nunc se dicturum. Quanta documenta viduis ea reliquerit, quam viri a qua regerentur defenderenturque, elegerunt.

PL 16, 247B

聖なる人は言う、ユディトに徳で迫った別のやもめたちも多くいたが、今はデボラについてのみ語るつもりである、と。デボラがやもめたちにどれほどの手本を残したか、また男たちが、彼女に治められ守られようとして彼女を選んだことについて語る〔底本は quam viri a qua regerentur… elegerunt。本文が崩れているらしく、「quamque viri, a qua regerentur defenderenturque, elegerunt」と読んで解した〕。

De viduis 8.2

2

Maximam quoque illius gloriam inde profectam, quod filium a se informatum bello praefecerit, hic autem copias, nisi adesset illa, negaverit sese ducturum.

PL 16, 247C

また、彼女の最大の栄光は、自ら教え形づくった息子を戦の指揮に就けたことから生じたこと、しかもこの息子は、彼女がいなければ軍勢を率いないと言い張ったことを述べる。

De viduis 8.3

3

Eam igitur et exercitui praefuisse et praenuntiasse belli exitum; in qua Ecclesiae pugnae ac triumphi, nec non spiritalia arma designata sunt: historice vero feminis omnes auferuntur infirmitatis excusationes.

PL 16, 247C

こうして彼女は軍勢の先頭に立ち、戦いの結末を予告したこと。彼女において、教会の戦いと凱旋、また霊的な武器が表されていること。歴史の意味では、女たちからあらゆる弱さの言い訳が取り去られること。

De viduis 8.4

4

43. Ac ne una vidua tantum hoc opus inimitabile aliis videatur implesse, plures alias, vel parilis, vel proximae fuisse virtutis nequaquam dubitandum videtur; bona enim seges plurimas spicas fructu refertas ferre consuevit.

PL 16, 247C

43. 一人のやもめだけがこの業を成し遂げ、他の者には真似できないと見えることのないように言う。同等の、あるいはそれに近い徳を備えた別のやもめたちが多くいたことは、疑うべくもないと思われる。善い麦畑は、実をいっぱいに付けた穂を多く結ぶのが常だからである。

De viduis 8.5

5

Nec dubites illam, veterum segetem temporum in complurium feminarum moribus fecundasse. Sed quia prolixum est complecti omnes, cognoscite aliquas, et praecipue Debboram, cujus nobis prodidit Scriptura virtutem (Judic. IV, 4) .

PL 16, 248A

あの古い時代の麦畑が、数多くの女たちの生き方において実り豊かであったことを疑うな。だが、すべてを網羅するのは長くなるので、何人かを知れ、とりわけデボラを。聖書は彼女の徳を我々に伝えている(士師記4:4)。

De viduis 8.6

6

44. Haec enim docuit non solum viri auxilio viduas non egere, verumetiam viris esse subsidio: quae nec sexus infirmitate revocata, munia virorum obeunda suscepit, et suscepta cumulavit.

PL 16, 248A

44. 実に彼女は、やもめが男の助けを要しないばかりか、むしろ男たちの助けになることを教えた。彼女は性の弱さに引き戻されず、男たちの務めを引き受け、引き受けたうえにそれを積み増したのである。

De viduis 8.7

7

Denique cum Judaei Judicum regerentur arbitrio, quia virili non poterant vel aequitate regi, vel virtute defendi, bellis hinc inde ardentibus, Debboram sibi cujus regerentur judicio, cooptarunt.

PL 16, 248A

実に、ユダヤ人が士師たちの裁量で治められていたとき、男の公正をもってしては治められえず、男の徳をもってしては守られえなかったので、あちこちで戦が燃え上がるなか、自分たちを裁きによって治める者としてデボラを選び入れた。

De viduis 8.8

8

Itaque multa millia virorum una vidua et in pace rexit, et ab hoste defendit. Multi Judices in Israel, sed nulla ante judex femina: multi Judices post Jesum, sed nullus propheta.

PL 16, 248B

こうして、一人のやもめが幾万もの男たちを、平和のうちに治め、敵から守った。イスラエルには多くの士師がいたが、それ以前に女の士師はいなかった。イエス〔ヨシュアを言う〕のあとには多くの士師がいたが、預言者はいなかった。

De viduis 8.9

9

Et ideo lectum istius puto esse judicium, et gesta ejus arbitror esse descripta; ne mulieres a virtutis officio, muliebris sexus infirmitate revocentur. Vidua populos regit, vidua ducit exercitus, vidua duces eligit, vidua bella disponit, mandat triumphos.

PL 16, 248B

それゆえ、彼女の裁きが読まれ、彼女の業績が記されているのだと私は思う。それは、女たちが、女という性の弱さによって徳の務めから引き戻されないためである。やもめが民を治め、やもめが軍勢を率い、やもめが将を選び、やもめが戦を采配し、凱旋を命じる。

De viduis 8.10

10

Non ergo natura rea est culpae, nec infirmitati obnoxia: strenuos non sexus, sed virtus facit. 45. Et in pace quidem nulla querimonia, nullus error mulieris invenitur: cum plerique non mediocrium peccatorum auctores populo suo Judices exstitissent.

PL 16, 248B

ゆえに、本性が咎の責めを負うのでも、弱さに服するのでもない。強い者をつくるのは性ではなく、徳である。 45. 平和のうちには、女の不平も女の過ちも、まったく見いだされない。それに対し、士師たちの多くは、民にとって小さからぬ罪の元凶となったのである。

De viduis 8.11

11

Ubi vero Chananaei, gens ferox praelio, et affluentium copiarum opima successu, hostiles in populum Judaeorum animos extulerunt, vidua prae caeteris bellicos instruit apparatus.

PL 16, 248B

ところが、カナン人、すなわち戦に猛々しく、あふれる軍勢の成功に富む民が、ユダヤの民に対して敵意の心を高ぶらせたとき、やもめは誰にも先んじて戦の備えを整えた。

De viduis 8.12

12

Et ut discas non publicis copiis domesticas necessitates fuisse subnixas, sed domesticis disciplinis munus publicum gubernatum, domo propria filium ducem producit exercitus, ut agnoscatis quod possit instituere vidua bellatorem: quem quasi mater erudiit, quasi Judex praeposuit, quasi fortis instituit, quasi prophetissa victoriae certae transmisit (Ibid., 6) .

PL 16, 248C

そして、あなたが学ぶように言う。家の必要が公の軍勢に支えられたのではなく、公の務めが家の教えによって導かれたのだと。彼女は自分の家から、息子を軍勢の将として前に出す。諸君は知れ、やもめは戦士を育てうるのだと。彼女は母のように彼を教え、士師のように立て、強い者のように鍛え、女預言者のように確かな勝利へと送り出した(士師記4:6)。

De viduis 8.13

13

46. Denique in mulieris manu summam fuisse victoriae docet Barach filius dicens: Nisi tu veneris mecum, non ibo; quia non novi diem in qua dirigit Dominus angelum suum mecum (Judic., IV, 9) .

PL 16, 248C

46. 実に、勝利の要が女の手にあったことは、息子バラクが言う言葉が教える。「汝が私と共に来ないなら、私は行かない。主が自らの天使を私と共に差し向ける日を、私は知らないからだ」(士師記4:9)。

De viduis 8.14

14

Quanta ergo feminae istius virtus, cui dux dicit exercitus: nisi tu veneris, non ibo? Quanta, inquam, viduae fortitudo, quae a periculis filium nec materno revocat affectu; immo ad victoriam filium studio matris hortatur, dicens quod in manu mulieris sit summa victoriae?

PL 16, 249A

では、軍の将が「汝が来ないなら、私は行かない」と言う相手のこの女の徳は、いかに大きいことか。いかに大きいことか、と私は言う、息子を危険から母の情で引き戻さず、むしろ母の熱意で勝利へと促し、勝利の要は女の手にあると言うやもめの勇気は。

De viduis 8.15

15

47. Debbora ergo praelii prophetavit eventum, Barach jussus produxit exercitum: Jael cepit triumphum; huic enim prophetiae in Debbora militavit, quae mystice nobis ortum surrecturae ex gentibus Ecclesiae revelavit, cui triumphus de Sisara spiritali, hoc est, de adversariis potestatibus quaereretur.

PL 16, 249A

47. こうしてデボラは戦いの結末を預言し、バラクは命じられて軍勢を進め、ヤエルが凱旋を取った。実に、デボラにおけるこの預言のために〔ヤエルが〕戦った〔militavit の主語は明示されない。前文のヤエルと取った〕。このヤエルは、奥義の意味で、諸国民から起ころうとする教会の誕生を我々に示した〔quae の先行詞はヤエルとも預言とも取れる。異邦の女ヤエルが諸国民の教会を表すと取った(次の節の「ユダヤの民だけでなく、ヤエルもまた」)〕。その教会のために、霊的なシセラ、すなわち敵対する権勢に対する凱旋が求められたのである。

De viduis 8.16

16

Nobis igitur prophetarum oracula dimicarunt, nobis illa prophetarum judicia et arma vicerunt. Et ideo non populus Judaeorum, sed etiam Jael victoriam de hoste quaesivit. Infelix ergo populus, qui hostem quem fugavit, persequi fidei virtute non potuit.

PL 16, 249A

我々のために預言者たちの託宣は戦い、我々のために預言者たちの裁きと武器は勝った。それゆえ、ユダヤの民だけでなく〔底本は non populus Judaeorum, sed etiam Jael。「non solum」が落ちたらしく、そう解した〕、ヤエルもまた敵に対する勝利を求めた。それゆえ、あの民は不幸である。自ら敗走させた敵を、信仰の徳をもって追撃することができなかったのだから。

De viduis 8.17

17

Itaque illorum delicto salus gentibus: illorum desidia nobis servata victoria est. 48. Jael ergo prostravit Sisaram, quem tamen corusco duce, hoc enim significat interpretatio Barach, manus veterum fugaverat Judaeorum; frequenter enim, ut legimus, orationibus et meritis prophetarum coelestia Patribus affuere subsidia.

PL 16, 249B

こうして、彼らの罪によって諸国民に救いがあり、彼らの怠りによって、我々に勝利が取っておかれた。 48. ヤエルはこうしてシセラを打ち倒した。しかしシセラは、輝く将バラク――バラクの訳はこの意味である――のもとで、古のユダヤ人の手によって敗走させられていた。実に、我々が読むところでは、預言者たちの祈りと功によって、天からの助けがしばしば父祖たちのもとにあった。

De viduis 8.18

18

Sed his jam tunc de nequitiis spiritalibus victoria parabatur, quibus dicitur in Evangelio: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34) . Ergo principium victoriae a majoribus, finis in Ecclesia.

PL 16, 249B

だが、すでにそのころ、この者たちのために、霊的な邪悪に対する勝利が用意されていた〔his の指す者は定かでない。次の福音書の句が向けられる信仰者たちと取った〕。この者たちに、福音書でこう言われている。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ、世の初めから汝らのために備えられた国を受け継げ」(マタイ25:34)。ゆえに勝利の始まりは先人たちにあり、終わりは教会にある。

De viduis 8.19

19

49. Ecclesia autem non armis saecularibus vincit adversarias potestates, sed armis spiritalibus, quae sunt fortia Deo ad destruendas munitiones, et altitudinem nequitiae spiritalis (II Cor. X, 5) .

PL 16, 249C

49. 教会は、世俗の武器によってではなく、霊的な武器によって敵対する権勢に勝つ。その武器とは、「神にとって強く、要塞と、霊的な邪悪の高みとを打ち壊すためのもの」である(二コリント10:5)。

De viduis 8.20

20

Et ideo Sisarae sitis lactis poculo restinguitur (Judic. IV, 19) , quia ratione superatur; quod enim nobis salutare ad escam, hoc adversariae potestati lethale ad infirmitatem. Arma Ecclesiae fides, arma Ecclesiae oratio est, quae adversarium vincit.

PL 16, 249C

それゆえ、シセラの渇きは乳の杯でいやされる(士師記4:19)。理によって打ち負かされるからである。実に、我々には食物として救いとなるものが、敵対する権勢には、衰弱をもたらす致命的なものとなる。教会の武器は信仰、教会の武器は祈りであり、それが敵に勝つ。

De viduis 8.21

21

50. Ergo secundum historiam ad provocandos animos feminarum femina judicavit, femina disposuit, femina prophetavit, femina triumphavit, et praeliaribus intermixta copiis, imperio viros docuit militare femineo.

PL 16, 249C

50. こうして歴史の意味では、女たちの心を奮い立たせるため、女が裁き、女が采配し、女が預言し、女が凱旋し、戦う軍勢のなかに交じって、女の命令によって男たちに戦うことを教えた。

De viduis 8.22

22

Secundum mysterium vero fidei militia Ecclesiae victoria est. 51. Non ergo habetis quod per naturam vos excusetis, feminae. Non habetis, viduae, quod ad infirmitatem sexus, autad amissi onem subsidii maritalis, mobilitatem vestram referre possitis.

PL 16, 249D

だが、信仰の奥義の意味では、教会の戦いが勝利である。 51. ゆえに、女たちよ、諸君は本性を理由に自らを弁解することはできない。やもめたちよ、諸君は、諸君の移り気を、性の弱さに、あるいは夫の助けを失ったことに帰することはできない〔底本は「autad amissi onem」。「aut ad amissionem」と読む〕。

De viduis 8.23

23

Satis unicuique praesidii est, si virtus non desit animae. Et ipse in viduis frequens processus aetatis munimen pudoris est; et ipse amissi conjugis dolor, usus operis, domus cura, sollicitudo liberorum, noxiam pudori solet arcere lasciviam: atque ipse lugubris habitus, pompa funebris, fletus assiduus, et moestae fronti inarantibus rugis impressa tristitia, petulantium premit oculos, restinguit libidines, procaces avertit aspectus. Bonus custos pudoris, pietatis dolor: non obrepit culpa, si cura non desit.

PL 16, 250A

各人にとって、魂に徳が欠けていないなら、守りは十分である。やもめにあっては、年齢が進むことそのものがしばしば恥じらいの砦であり、失った夫への痛みそのもの、仕事の習い、家の世話、子らへの気遣いが、恥じらいを害する放縦を遠ざけるのが常である。さらに、喪の装い、葬いの行列、絶えない涙、悲しげな額に刻まれた皺に押された悲しみは、不遜な者たちの目を抑え、情欲を消し、厚かましい眼差しをそらす。恥じらいのよき番人は、敬虔の痛みである。気遣いが欠けないなら、咎は忍び込まない。