ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De viduis

Caput X 第X章

Ambrose of Milan · De viduis · PL 16, 252B · 23 sectiones

De viduis 10.1

1

Ad Christum redit cujus summam in adeundis miseris quibuslibet benignitatem laudans, eam oculis nostris Evangelii beneficio subjectam dicit.

PL 16, 252B

キリストに立ち返り、あらゆる不幸な者のもとへ赴くキリストの最高の慈愛を称え、それが福音書のおかげで我々の目の前に置かれていると言う。

De viduis 10.2

2

Sub haec varias, quibus in curando idem medicus noster usus noscitur, rationes narrat: deinde curationis praedicat celeritatem, dummodo invocare medicum non negligamus: istis subnectit moralem de voluntate quam in socru Petri expressam docet, acceptionem: postremo ubi exposuit qualem Christi ministrum, maxime vero episcopum esse deceat, ipsorum ait esse proprium per gratiam surgere.

PL 16, 252B

これに続いて、我々の医者が癒やすにあたって用いたことが知られている、さまざまな方法を語る。次に、癒やしの速やかさを説く。ただし、医者を呼ぶことを我々が怠らなければ、である。これらに、ペトロの姑に表れた意志についての道徳的な解釈を結びつける。最後に、キリストに仕える者、とりわけ司教がどのようにあるべきかを述べたのち、恩寵によって起き上がることが彼ら固有のことだと言う。

De viduis 10.3

3

60. Sed ad propositum revertamur, neque nostrorum dolentes vulnera peccatorum, medicum relinquamus: et dum alienis medemur ulceribus, ulcera nostra cumulemus. Rogatur ergo hic medicus.

PL 16, 252C

60. だが本題に戻ろう。我々は、自らの罪の傷を嘆いていながら医者を見捨てるべきではなく、また他人の潰瘍を癒やしているうちに自分の潰瘍を増やすべきでもない。ゆえにこの医者に願うのである。

De viduis 10.4

4

Ne timeas, quia magnus est Dominus, et fortasse ad aegram dedignetur venire; venit enim ad nos saepe de coelo: nec solum divites, sed etiam pauperes solet et servulos pauperum visitare.

PL 16, 252C

恐れるな。主は偉大だから、病んでいる女のもとへ来ることをおそらく拒むだろう、などと。主は我々のもとへ天からしばしば来る。富める者だけでなく、貧しい者や、貧しい者たちの小さな僕たちをも、訪れるのが常である。

De viduis 10.5

5

Venit et nunc rogatus ad Petri socrum, et stans super illam, imperavit febri, et remisit illam: et continuo surgens ministrabat illis (Luc. IV, 39) .

PL 16, 252C

このときも主は、願われてペトロの姑のもとに来た。「そして彼女の上に立ち、熱に命じた。すると熱は彼女を去り、彼女はすぐに起き上がって、彼らに仕えた」(ルカ4:39)。

De viduis 10.6

6

Sicut dignus memoria, ita dignus desiderio, dignus etiam charitate Dominicae in singulos, dignationis affectus, et facta miranda. Visitare viduas non dedignatur, et tugurii vilis penetralia angusta succedere. Quasi Deus imperat, quasi homo visitat.

PL 16, 252C

記憶に値するのと同じく、個々の者に向けられる主のへりくだりの情と驚くべき業は、望まれるに値し、愛されるにも値する。主はやもめたちを訪れることを拒まず、卑しい小屋の狭い奥にも入る。神として命じ、人として訪れる。

De viduis 10.7

7

61. Gratias Evangelio per quod etiam nos qui oculis nostris venientem in hunc mundum non vidimus Christum, videmur ei, dum facta ejus legimus, interesse; ut sicut illi quibus appropinquabat, fidem mutuabantur ex eo; ita nobis, dum gestis ejus credimus, appropinquet.

PL 16, 252D

61. 福音書に感謝する。福音書によって、この世に来るキリストを自分の目で見なかった我々も、その業を読むうちに、その場に居合わせるように思われる。それは、キリストが近づいた人々がキリストから信仰を借り受けたように、我々のもとにも、その業を信じるうちに、キリストが近づくためである。

De viduis 10.8

8

62. Vides qualia habet genera sanitatum? Imperat febri, imperat spiritibus immundis, alibi ipse manus imponit. Non solum igitur verbo, sed etiam tactu aegros curare consuevit.

PL 16, 253A

62. あなたは見ているか、癒やしにどれほど多くの種類があるかを。熱に命じ、汚れた霊に命じ、別の箇所では自ら手を置く。ゆえに言葉によってだけでなく、触れることによっても病人を癒やすのが常である。

De viduis 10.9

9

Et tu igitur quae variis mundi aestuas cupiditatibus, vel forma viri alicujus capta, vel pecunia, roga Christum, adhibe medicum, porrige ei dexteram tuam, tangat interiora tua Dei manus, Verbique coelestis gratia interiorum venas scrutetur animorum, pulset Dei dextera secreta cordis.

PL 16, 253A

だからあなたも、この世のさまざまな欲望に燃えている女よ、ある男の容姿に捕らわれ、あるいは金銭に捕らわれているのなら、キリストに願え。医者を迎えよ。あなたの右手を差し出せ。神の手があなたの内なるものに触れ、天の言葉の恩寵が内なる心の脈を探り、神の右手が心の秘められたところを打つがよい。

De viduis 10.10

10

Aliis oculos luto illinit (Joan. IX, 6, 7) , ut videre possint, Creatorque omnium docet nos nostrae memores debere esse naturae, et corporis cernere vilitatem; nemo enim magis potest videre divina, nisi qui humilitatis conscientia suae nescit attolli.

PL 16, 253A

ある人々には、見えるようにと、目に泥を塗る(ヨハネ9:6, 7)。万物の創造者は、我々が自らの本性を覚え、体の卑しさを見つめるべきことを教える。実に、自らの低さの自覚によって高ぶることを知らない者でなければ、誰も神的なものをよりよく見ることはできないからである。

De viduis 10.11

11

Alius sacerdoti se offerre praecipitur, ut carere in perpetuum leprae possit exuviis (Luc. V, 14) .

PL 16, 253B

ほかの者には、祭司のもとに自らを差し出すよう命じる。それは、重い皮膚病の脱け殻を永遠に免れるためである(ルカ5:14)。

De viduis 10.12

12

Solus enim mentis et animi potest servare munditiam, qui ei sacerdoti se novit offerre, quem pro peccatis nostris accepimus advocatum, illum utique cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .

PL 16, 253B

実に、精神と心の清さを保てるのは、あの祭司に自らを差し出すことを知る者だけである。我々の罪のために弁護者として受け入れたその祭司、まさに「汝は永遠に祭司である、メルキゼデクの位に従って」と言われるその者に、である(詩篇109:4)。

De viduis 10.13

13

63. Nec vereare moram aliquam sanitatis. Nescit impedimentum qui sanatur a Christo. Opus est ut remedium adhibeas, quod acceperis; simul enim ut praeceptum dederit, caecus videt, paralyticus ambulat, mutus loquitur, surdus audit, febriens ministrat, lunaticus liberatur.

PL 16, 253B

63. 癒やしの遅れをいくらかでも恐れるな。キリストに癒やされる者は妨げを知らない。あなたは、受けた薬を用いなければならない。実に、キリストが命じるやいなや、盲人は見え、中風の者は歩き、口のきけない者は話し、耳の聞こえない者は聞き、熱を病む者は仕え、月に憑かれた者は解放される。

De viduis 10.14

14

Et tu igitur quaecumque indecore alicujus rei cupiditate languescis, obsecra Dominum, fidem defer, nec ullam timeas moram. Ubi adest oratio, adest Verbum, fugatur cupiditas, libido discedit.

PL 16, 253C

だからあなたも、誰であれ、何かへの欲に見苦しくも衰えている女よ、主に願い、信仰を差し出し、遅れをいささかも恐れるな。祈りがあるところに言葉があり、欲は追い払われ、情欲は去る。

De viduis 10.15

15

Nec confessionis verearis offensam; immo magis praesume praerogativam: incontinenti enim quae corporis morbo antea laborabas, Christo incipies ministrare.

PL 16, 253C

告白の不快をも恐れるな。むしろ先立つ特権を確信せよ。かつて体の病に苦しんでいたあなたは、ただちに〔incontinenti。「ただちに」の意の副詞と取った。「自制を欠く」の意にも読めるが、quae 以下の関係文の外にある〕キリストに仕え始めるのだから。

De viduis 10.16

16

64. Potest etiam hoc loco videri Petri socrus affectio voluntatis, ex qua sibi velut semen futurae posteritatis assumpserat; quod unicuique voluntas sua posteritatis est auctor.

PL 16, 253C

64. この箇所では、ペトロの姑の意志の働きも見てとれる。そこから彼女は、将来の子孫の種のようなものを自分のために取ったのであり、それぞれの意志が、各人の子孫の元となるのである。

De viduis 10.17

17

Ex voluntate enim sapientia nascitur, quam sapiens in matrimonium adsciscit sibi, dicens: Proposui ego hanc adducere mihi in conjugium (Sap. VIII, 2) .

PL 16, 253C

実に、意志から知恵が生まれる。賢者は知恵を妻として迎え入れ、言う。「私は、この女を結婚のために自分のもとへ連れて来ようと決めた」(知恵の書8:2)。

De viduis 10.18

18

Ergo voluntas illa quae primo variarum cupiditatum aestibus madefacta languebat, postea per apostolatus officium in ministerium Christi jam robusta surrexit.

PL 16, 253C

ゆえに、あの意志は、初めのうち種々の欲望の熱に浸されて衰えていたが、のちに使徒職の務めを通して、すでに強くなり、キリストへの奉仕へと起き上がった。

De viduis 10.19

19

65. Simul qualis esse debeat qui Christo ministrat, ostenditur; oportet enim primo carere variarum illecebris voluptatum, vitare internum corporis animique languorem, ut corpus et sanguinem Christi ministret.

PL 16, 253D

65. 同時に、キリストに仕える者がどのようであるべきかが示される。まず、さまざまな快楽の誘惑から離れ、体と心の内なる衰弱を避けなければならない。それはキリストの体と血を授けるためである。

De viduis 10.20

20

Neque enim potest quisquam peccatis suis aeger, minimeque sanus, immortalium sanitatum remedia ministrare. Vide quid agas, sacerdos, nec febrienti manu corpus Christi attingas. Prius curare, ut ministrare possis.

PL 16, 254A

実に、自らの罪に病み、少しも健やかでない者が、不滅の健やかさの薬を施すことはできない。何をするかを見よ、司教よ、熱を病む手でキリストの体に触れるな。まず癒やされることに努めよ、仕えることができるように。

De viduis 10.21

21

Si mundos eos qui ante fuerant leprosi, Christus jubet occurrere sacerdotibus (Luc. XVII, 14) , quanto magis mundum ipsum convenit esse sacerdotem! Non habet igitur quod moleste ferat illa vidua quod sibi non pepercerim, quando nec mihi parco.

PL 16, 254A

かつて重い皮膚病であった者たちが清くなって祭司たちに会うことを、キリストが命じるなら(ルカ17:14)、司教その人が清くあることは、どれほどふさわしいことか〔ここでは sacerdos を、キリスト教の務めとして「司教」と訳す〕。ゆえにあのやもめ〔著者が念頭に置く、再婚を考えているあるやもめ〕は、私が彼女を容赦しなかったことに不満を持つ筋合いはない。私自身をも容赦しないのだから。

De viduis 10.22

22

66. Surrexit itaque Petri, inquit, socrus, et ministrabat illis (Luc. IV, 39) . Et bene surrexit; sacramenti enim typum apostolica jam gratia ministrabat.

PL 16, 254A

66. 「そこでペトロの姑は起き上がり、彼らに仕えた」と彼は言う(ルカ4:39)。そして、起き上がったのはよいことであった。彼女はすでに使徒的な恩寵によって、秘跡の予型に仕えていたからである〔apostolica gratia を奪格と取った。主格に取れば「使徒的な恩寵がすでに秘跡の予型に仕えていた」〕。

De viduis 10.23

23

Proprium est autem surgere Christi ministros, juxta quod scriptum est: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis (Ephes. V, 14) .

PL 16, 254B

起き上がることは、キリストに仕える者に固有のことである。書かれているとおりである。「眠る者よ、起きよ、死者のうちから立ち上がれ」(エフェソ5:14)。