De viduis 11.1
Causis quae pro nuptiarum iteratione afferri solent, explosis, profitetur a se non damnari secunda conjugia; quorum licet ex Apostolo incommoda percurrat, conditionem tamen affirmat approbatam in Ecclesia: quo loco haereticos qui ea prohibebant, castigat.
PL 16, 254B著者は、再婚の理由としてよく持ち出されるものを退けたうえで、再婚を自分が断罪しているのではないと表明する。使徒に基づいてその不都合を一通り挙げはするが、それでもその身分が教会で是認されていることは断言する。この箇所で、それを禁じていた異端者たちを叱責する。
De viduis 11.2
Cum autem diversae diversorum sint vires, hinc factum scribit, ut non imperaretur castitas, sed suaderetur.
PL 16, 254Bところで、人によって力はさまざまであるので、そこから貞潔は命じられず、勧められることになったのだと、著者は書く。
De viduis 11.3
67. Dicimus igitur nec sumptibus egere viduas, quae donare consueverint: nec subsidio, a quibus saepe, in periculis maximis, defensae copiae sunt virorum: maritalia iis quoque officia vel a generis, vel a proximis facile solere reparari: esse etiam in eas divinam misericordiam promptiorem; et ideo cum suppetere non videatur causa nubendi, studium abesse debere.
PL 16, 254C67. それゆえ我々は言う。贈り物をする習いのあったやもめたちは、費えに事欠かない。きわめて大きな危険のなかで、しばしば男たちの軍勢を守ってきた女たちは、援助にも事欠かない〔ユディト、デボラ(第7・8章)を念頭に置く〕。夫の務めも、婿たちや近親の者によって容易に補われるのが常である。さらに、彼女たちに対しては神の慈しみがいっそう速やかである。それゆえ、嫁ぐ理由があるとは見えない以上、嫁ごうとする熱意も無くてしかるべきである。
De viduis 11.4
68. Quod tamen pro consilio dicimus, non pro praecepto imperamus, provocantes potius viduam, quam ligantes; neque enim prohibemus secundas nuptias, sed non suademus. Alia est enim infirmitatis contemplatio, alia gratia castitatis.
PL 16, 254C68. ただし、我々がこう言うのは勧告としてであって、命令として課しているのではない。やもめを縛るよりも、むしろ促しているのである。我々は再婚を禁じるのではなく、勧めないのである。弱さへの配慮と、貞潔の恩寵とは別のものだからである。
De viduis 11.5
Plus dico, non prohibemus secundas nuptias, sed non probamus saepe repetitas; neque enim expedit quidquid licet: Omnia mihi licent, dicit Apostolus, sed non omnia sunt utilia (I Cor. VI, 12) . Et vinum bibere licet, sed plurimum non decet.
PL 16, 254Cさらに言う。我々は再婚を禁じはしないが、たびたび繰り返される結婚は是認しない。許されていることがすべて益になるわけではないからである。使徒は言う。「私にはすべてが許されている。だが、すべてが益になるわけではない」(一コリント6:12)。ぶどう酒を飲むことも許されているが、飲みすぎることは相応しくない。
De viduis 11.6
69. Licet ergo nubere, sed pulchrius est abstinere; sunt enim vincula nuptiarum. Vultis scire quae vincula? Quae sub viro est mulier, vivente viro alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri (Rom. VII, 2) .
PL 16, 255A69. それゆえ嫁いでもよい。だが、身を慎むほうがより美しい。婚姻には縛りがあるからである。諸君はその縛りが何か知りたいか。「夫の下にある女は、夫が生きているあいだは法に縛られている。しかし、夫が死んだなら、夫の法から解かれる」(ローマ7:2)。
De viduis 11.7
Probatum est igitur vinculum esse conjugium, quo mulier ligatur et solvitur. Bona mutui amoris gratia, sed major est servitus. Neque enim mulier sui corporis potestatem habet, sed vir (I Cor. VIII, 4) .
PL 16, 255A結婚とは、それによって女が縛られ、また解かれる縛りであることが、こうして証明された。互いの愛の好ましさは善いが、隷属はいっそう大きい。「女は自分の体に対する権を持たず、夫が持つ」(一コリント8:4)〔底本は章番号を VIII と刷るが、引かれた句は一コリント7:4。以下の同書の引照(13、14、15)も刷られたまま写す。句はそれぞれ一コリント7:23、7:14、7:15〕。
De viduis 11.8
Et ne forte tibi non conjugii videatur ista servitus esse, sed sexus: Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quanta igitur conjugii necessitas, quae subjicit alteri etiam fortiorem! Mutuis enim necessitatibus ab utroque servitur.
PL 16, 255Aそして、この隷属が結婚によるのではなく性の別によるものだとあなたに見えるといけないので、〔続けてこう言われる〕。「同様に、夫も自分の体に対する権を持たず、妻が持つ」。それゆえ、結婚の必然は何と大きいことか。強い者をも他方の下に置くのである。双方が、互いの必要によって仕えるからである。
De viduis 11.9
Nec temperanti licet jugo subducere caput, cum alterius intemperantiae serviendum sit. Pretio, inquit, empti estis, nolite fieri servi hominum (Ibid., 13) . Videtis quam evidens sit conjugalis definitio servitutis.
PL 16, 255A節制する者であっても、他方の不節制に仕えねばならない以上、頸木から頭を引き抜くことは許されない。彼は言う。「汝らは代価で買われたのだ。人々の僕となるな」(一コリント8:13)。諸君は、結婚による隷属の定義がいかに明らかか、見ているであろう。
De viduis 11.10
Non ego hoc dico, sed Apostolus: nec ille, sed Christus qui loquebatur in eo. Et hanc utique servitutem de bonis conjugibus definivit.
PL 16, 255Bこれを言うのは私ではなく使徒である。いや、彼ではなく、彼のうちで語っていたキリストである。そして彼は、この隷属を、まさに善い夫婦について定めたのである。
De viduis 11.11
Namque supra sic habes: Sanctificatus est vir infidelis per uxorem fidelem: et sanctificata est mulier infidelis per maritum fidelem (Ibid., 14) . Et infra: Quod si infidelis discedit, discedat. Non est servituti deditus frater aut soror in talibus (Ibid., 15) .
PL 16, 255Bというのも、前のほうにあなたはこう読む。「信仰なき夫は信仰ある妻によって聖とされ、信仰なき妻は信仰ある夫によって聖とされた」(一コリント8:14)。さらに後ろにはこうある。「だが、信仰なき者が去るなら、去らせよ。兄弟または姉妹は、このような場合には隷属に縛られない」(一コリント8:15)。
De viduis 11.12
Si igitur bonum conjugium servitus est, malum conjugium quid est; quando nequeunt se invicem sanctificare, sed perdere? 70. Sed ut ad gratiam virtutis viduas adhortamur, ita etiam ad ecclesiasticam disciplinam feminas provocamus; quia Ecclesia constat ex omnibus.
PL 16, 255Bでは、善い結婚が隷属であるなら、悪い結婚とは何であるのか。互いを聖とすることができず、むしろ滅ぼし合う場合には。70. だが、我々がやもめたちを徳の恩寵へと励ますのと同じく、教会の規律へも女たちを促す。教会はすべての者から成るからである。
De viduis 11.13
Licet Christi grex, tamen in aliis pabulo vescitur, in aliis adhuc lacte nutritur; quibus lupi illi qui latent in vestitu ovium, sunt cavendi, abstinentiae speciem praetendentes, provocantes autem intemperantiae foeditatem.
PL 16, 255Cキリストの群れは〔一つ〕ではあるが、ある者は固い食物で養われ、ある者はなお乳で養われている。そうした者たちにとって、羊の衣の下に潜むあの狼どもは警戒すべきである。彼らは禁欲の見かけを装いながら、実は不節制の醜さへと誘っている。
De viduis 11.14
Etenim quia sciunt valida onera castitatis; cum ipsi ea attingere digitulis non queant, ab aliis supra modum exigunt, cum ipsi servare nec modum possint, sed injusto sub fasce succumbant.
PL 16, 255C実に、彼らは貞潔の重い荷を知っている。それゆえ、自分たちは指先でそれに触れることすらできないのに、他の者には度を越して求める。自分では節度すら守れず、不当な荷の下に倒れているというのに。
De viduis 11.15
Mensura enim oneris pro mensura debet esse gestantis, alioquin impositi oneris fit ruina, ubi vectoris infirmitas est; nam et infantium fauces strangulat esca robustior.
PL 16, 255C荷の大きさは、担う者の大きさに応じるべきである。さもなければ、運び手が弱いところでは、課された荷は破滅となる。幼い子らの喉は、あまりに固い食べ物で絞め上げられるものである。
De viduis 11.16
71. Et ideo sicut multitudo vectorum non paucorum viribus aestimatur; nec tamen fortioribus de aliorum infirmitate praescribitur, sed unicuique quantum oneris subire cupiat, relaxatur, manente mercedis cumulo in virtutis augmento: ita etiam feminis non laqueus injiciendus, non supra vires abstinentiae gravioris vectura subeunda est: sed relinquendum ut unaquaeque se pendat, non auctoritate aliqua coacta praecepti, sed incremento gratiae provocata.
PL 16, 255C71. それゆえ、運び手の群れが多数であることは、少数の者の力で測られない。かといって、より強い者たちに他の者の弱さを基準とした規定が課されるのでもなく、各人が、どれだけの荷を負おうと望むかに任され、徳の増し加わりに応じた報いの積み増しは変わらない。同じように、女たちにも罠を掛けるべきではなく、力を超えてより重い禁欲の運搬を引き受けさせるべきでもない。そうではなく、各人が自分を量るに任せるべきであり、何らかの命令の権威に強いられるのではなく、恩寵の増し加わりに促されるのである。
De viduis 11.17
Et ideo diversis virtutibus merces diversa proposita est. Nec aliud reprehenditur, ut aliud praedicetur: sed omnia praedicantur, ut quae meliora sunt, praeferantur.
PL 16, 256Aそれゆえ、さまざまな徳に、さまざまな報いが定められている。一方を称えるために他方が非難されるのではない。すべてが称えられ、そのうえでより善いものが優先されるのである。