De viduis 7.1
Fortitudinem viduis non deesse in Judith ostenditur: cujus veste ac jejuniis commemoratis, describitur ejusdem in Holophernem praeparatio. Quanta fuerit ejus castitas, atque in commentanda pia fraude sapientia: quanta etiam temperantia et sobrietas.
PL 16, 245Cやもめに勇気が欠けていないことが、ユディトにおいて示される。彼女の衣と断食が思い起こされたのち、ホロフェルネスに対する彼女の備えが描かれる。彼女の貞潔がいかに大きかったか、敬虔な策略を案ずるにあたっての知恵がいかに大きかったか、さらに節制と節度がいかに大きかったか。
De viduis 7.2
Ad extremum demonstrato non majorem in ipsa fortitudinis quam prudentiae laudem emicare, summa ejus in tanto successu modestia declaratur. 37. Sed nec fortitudo bonae viduae deesse consuevit.
PL 16, 245D最後に、彼女においては勇気の誉れが思慮の誉れより大きく輝くのではないことが示されたのち、それほどの成功のなかでの彼女のこの上ない慎ましさが述べられる。 37. だが、善いやもめには勇気も欠けないのが常である。
De viduis 7.3
Haec enim vera est fortitudo, quae naturae usum, sexus infirmitatem, mentis devotione transgreditur: qualis in illa fuit, cui nomen Judith, quae viros obsidione fractos, perculsos metu, tabidos fame, sola potuit a colluvione revocare, ab hoste defendere.
PL 16, 246A実にこれこそ真の勇気である。自然の習いと性の弱さを、精神の献身によって超えるものである。ユディトという名のあの女にあったのがそれで、彼女は、包囲に打ち砕かれ、恐れに打たれ、飢えに衰えた男たちを、ただ一人で、混乱から呼び戻し、敵から守ることができた。
De viduis 7.4
Ea enim, ut legimus, cum Holophernes successu multorum terribilis praeliorum, intra muros innumera virorum millia coegisset, armatis paventibus, et de extrema jam sorte tractantibus, extra murum processit: et illo praestantior exercitu, quem liberavit; et eo fortior, quem fugavit (Judith VIII, 6 et seq.) .
PL 16, 246A我々が読むところでは、多くの戦いに勝って恐れられたホロフェルネスが、数えきれぬ幾千もの男たちを城壁の内に追い込み、武装した者たちがおののいて、すでに最後の運命を論じ合っていたとき、彼女は城壁の外に出た。彼女は、自ら解放した軍勢より優れ、自ら敗走させた者よりも強かった(ユディト記8:6以下)。
De viduis 7.5
38. Sed ut discas maturae viduitatis affectum, seriem ipsam persequere Scripturarum. A diebus enim viri sui quibus ille defunctus est, vestem jucunditatis deposuit, moeroris assumpsit: per omnes dies intenta jejunio, sabbato tantum, et dominica sacratarumque temporibus feriarum, non refectioni indulgens, sed religioni deferens.
PL 16, 246A38. だが、成熟したやもめの身の心を学ぶために、聖書の筋そのものを辿れ。実に、夫の死んだその日々から、彼女は喜びの衣を脱ぎ、悲しみの衣をまとった。すべての日々、断食に励み、ただ安息日と主日と聖なる祝日の時にだけ〔断食を解いたが〕、それは食事に身を委ねるためではなく、信心に敬意を払うためであった。
De viduis 7.6
Hoc est enim, sive manducatis, sive bibitis, in nomine Jesu Christi agenda esse omnia (I Cor. X, 31) ; ut etiam ipsa refectio corporalis sacrae religionis cultui deferatur.
PL 16, 246Bすなわち、「食べるにせよ、飲むにせよ」、すべてをイエス・キリストの名によって行うべきなのである(一コリント10:31)。体の食事すらも、聖なる信心の礼拝に捧げられるように、である。
De viduis 7.7
Diuturnis igitur moeroribus, et quotidianis roborata jejuniis sancta Judith (Judith X, 3 et seq.) quae saeculi oblectamenta non quaerit, periculi negligens, mortisque contemptu fortior; ut commenta strueret doli, vestem illam jucunditatis, qua, vivente viro, vestiri solebat, se induit: quasi placitura viro, si patriam liberaret.
PL 16, 246Bこうして、長い悲しみと日ごとの断食で強められた聖なるユディトは(ユディト記10:3以下)、世の楽しみを求めず、危険を顧みず、死を侮ることでいっそう強くなり、策略をめぐらすために、夫が生きていたころに着慣れていたあの喜びの衣を身につけた。祖国を解放すれば夫の意にかなうであろうかのように、である。
De viduis 7.8
Sed virum alium videbat, cui placere quaerebat; illum utique, de quo dictum est: Post me venit vir, qui ante me factus est (Joan. I, 30) .
PL 16, 246Bだが彼女は別の夫を見ていた。その夫に気に入られようと求めたのである。すなわち、「私のあとに来る人〔vir。前の「別の夫」と同じ語で、「夫」とも「男」とも訳せる〕は、私の前に成った人である」と言われた、まさにその人である(ヨハネ1:30)。
De viduis 7.9
Et bene conjugales pugnatura resumpsit ornatus; quia monimenta conjugii arma sunt castitatis: neque enim vidua alias aut placere posset, aut vincere. 39. Quid caetera persequamur, quod inter millia hostium casta permansit?
PL 16, 246Cしかも、戦いに臨む彼女が結婚の装いを取り戻したのは、当を得ていた。結婚の記念は貞潔の武器だからである。やもめは、ほかの仕方では、気に入られることも勝つこともできなかったであろう。 39. ほかのことを、なぜ我々は追うのか。彼女が幾千の敵のただなかで貞潔のままであったことなど。
De viduis 7.10
Quid ejus sapientiam praedicemus, quod hujuscemodi est commentata consilium? Potentem elegit, ut intemperantiam a se inferioris arceret, occasionem pararet victoriae. Abstinentiae meritum, pudicitiae gratiam reservavit.
PL 16, 246Cこうした策を案じた彼女の知恵を、どうしていまさら称えることがあろうか。彼女は有力な者を選んだ。自分より下の者の放縦を自分から遠ざけ、勝利の機会を整えるためである。節食の功と、貞潔の誉れとを取っておいたのである。
De viduis 7.11
Nec cibo enim, ut legimus, maculata, nec adulterio, non minorem servatae castitatis ex hostibus revexit triumphum, quam patriae liberatae (Judith XII, 1 et seq.) 40. Quid sobrietatem loquar? Temperantia enim virtus est feminarum.
PL 16, 246C我々が読むところでは、彼女は食物によっても姦淫によっても汚されず、守られた貞潔の凱旋を敵のうちから持ち帰ったのであり、その凱旋は、祖国が解放された凱旋に劣らなかった(ユディト記12:1以下)。 40. 節度について何を語ろうか。節制こそ女たちの徳だからである。
De viduis 7.12
Inebriatis vino viris et somno sepultis abstulit vidua gladium, exeruit manum, bellatoris abscidit caput, per medias hostium acies intemerata processit (Judith XIII, 4 et seq.) Advertitis igitur quantum nocere mulieribus possit ebrietas, quando viros vina sic solvunt, ut vincantur a feminis?
PL 16, 246D男たちがぶどう酒に酔い、眠りに葬られたとき、やもめは剣を奪い、手を伸ばし、戦士の首を斬り落とし、敵の軍勢のただなかを無傷で通り抜けた(ユディト記13:4以下)。諸君は気づくであろう、酩酊が女たちにいかに害を及ぼしうるかを〔mulieribus は「女たちに」。男さえ酒のために女に負けるのだから、女にはなおさら害になる、の意と取った〕。ぶどう酒が男たちをこれほど弛緩させ、女たちに打ち負かされるまでにするのだから。
De viduis 7.13
Esto igitur, vidua, temperans: casta primum a vino, ut possis casta esse ab adulterio. Nequaquam te ille tentabit, si vina non tentent. Nam si Judith bibisset, dormisset cum adultero.
PL 16, 247Aゆえに、やもめよ、節制する者であれ。まずぶどう酒から貞潔であれ。姦淫から貞潔でいられるように。ぶどう酒があなたを誘惑しないなら、あの男があなたを誘惑することは決してない。もしユディトが飲んでいたなら、姦夫と寝ていたであろう。
De viduis 7.14
Sed quia non bibit; haud difficile ebrios exercitus, unius sobrietas et vincere potuit, et eludere. 41. Nec dexterae tantum hoc opus, sed multo major trophaea sapientiae.
PL 16, 247Aだが彼女は飲まなかった。ゆえに、酔った軍勢を、一人の女の節度が打ち負かし、あざむくことは、難しくなかった。 41. この仕業は右手のものであるばかりでなく、知恵の戦勝の標ははるかに大きい。
De viduis 7.15
Nam cum manu solum Holophernem vicisset, consilio omnem hostium vicit exercitum (Judith XIV, 1 et seq.) .
PL 16, 247A実に、手だけではホロフェルネス一人に勝ったにすぎないが、策によって敵の全軍に勝ったのである(ユディト記14:1以下)。
De viduis 7.16
Suspenso enim Holophernis capite, quod virorum non potuit excogitari consilio, suorum erexit animos, hostium fregit: suos pudore excitans, hostes quoque terrore percellens; eoque caesi sunt et fugati.
PL 16, 247A実に、ホロフェルネスの首が掲げられると、男たちの策では思いつかれえなかったことによって、自分たちの者の心を奮い立たせ、敵の心を砕いた。自分たちの者を恥によって奮い立たせ、敵をも恐怖によって打ちのめしたのである。そのために敵は斬られ、敗走した。
De viduis 7.17
Ita unius viduae temperantia atque sobrietas non solum naturam suam vicit, sed quod est amplius, fecit viros etiam fortiores (Judith XV, 1 et seq.) .
PL 16, 247Bこうして一人のやもめの節制と節度は、自らの本性に打ち勝っただけでなく、さらに、男たちをもいっそう強くしたのである(ユディト記15:1以下)。
De viduis 7.18
42. Nec his tamen elata successibus, cui utique gaudere et exsultare licebat jure victoriae, viduitatis reliquit officium: sed contemptis omnibus qui ejus nuptias ambiebant, vestem jucunditatis deposuit, viduitatis resumpsit: nec triumphorum suorum amavit ornatus, illos existimans esse meliores quibus vitia corporis, quam quibus hostium arma vincuntur (Judith XVI, 26 et seq.) .
PL 16, 247B42. しかも彼女はこれらの成功にも高ぶらなかった。勝利の権利によって喜び、歓喜することが彼女には確かに許されていたのに、やもめの身の務めを捨てなかった。むしろ、自分との婚姻を求めたすべての者を退け、喜びの衣を脱ぎ、やもめの身の〔衣〕を再びまとった。自らの凱旋の飾りも愛さなかった。敵の武器に勝つ者より、体の悪徳に勝つ者のほうが優れていると考えたからである(ユディト記16:26以下)。