De viduis 13.1
Allato Evangelii loco de spadonibus, eos qui vel natura vel hominum violentia tales facti sunt, non magnopere ob id laudandos: qui vero proprias manus in se converterint, damnandos ait; hanc actionem ostendens neque utilem esse, cum mentis concupiscentiam minime auferat: neque honestam, cum certamini locum non relinquat.
PL 16, 257B福音書の宦官についての箇所を引いて、アンブロシウスは、生まれつき、あるいは人の暴力によってそうなった者は、そのことでさほど称賛されるべきではないが、自分の手を自分に向けた者は断罪されるべきだと言う。この行いは、精神の欲望をまったく取り除かない以上、有益でもなく、闘いの余地を残さない以上、立派でもないと示している。
De viduis 13.2
Solos igitur praedicandos illos qui per continentiam se ipsi vicerint: sed cogendum ad hoc neminem esse, quando nec Apostolus, nec Christus ipse praecepto constrinxerit eam virtutem; unde intelligas non improbari matrimonii vota, sed castitatis anteferri.
PL 16, 257Bしたがって、称えられるべきは、自制によって自分に打ち勝った者たちだけである。だが、使徒もキリスト自身も、この徳を命令で縛りつけなかった以上、誰もこれを強いられるべきではない。そこから、結婚の願いが非難されるのではなく、貞潔の願いのほうが優先されるのだと、あなたは理解できる。
De viduis 13.3
75. Ideo ergo praeceptum non datur, consilium datur; praeceptum enim castitatis est, consilium integritatis: Sed non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
PL 16, 257C75. それゆえ、命令は与えられず、勧告が与えられる。命令は貞潔に関わり、勧告は無傷さに関わるからである。「だが、すべての者がこの言葉を受け入れるのではなく、与えられている者だけが受け入れる」。
De viduis 13.4
Sunt enim spadones qui de matris utero sic nati sunt (Matth. XIX, 11, 12) ; in quibus naturae necessitas, non virtus est castitatis hominibus. Et sunt spadones qui se ipsos castraverunt; voluntate utique, non necessitate.
PL 16, 257C「母の胎からそのように生まれた宦官がいる」(マタイ19:11, 12)。そうした者たちにおいては、人々にとって貞潔は本性の必然であって、徳ではない。「また、自ら去勢した宦官がいる」。これは、必然によるのではなく、むろん意志によるものである。
De viduis 13.5
Et sunt spadones qui facti sunt ab hominibus. Et ideo magna in iis continentiae gratia; quia voluntas facit, non infirmitas continentem. Nam decet integrum divini operis servare munus.
PL 16, 258A「また、人によって宦官にされた者がいる」。それゆえ、そうした者たちにおいては自制の誉れ〔gratia。「恩寵」とも読めるが、続く理由づけ(自制する者をつくるのは意志)に合わせた〕が大きい。自制する者をつくるのは、弱さではなく意志だからである。神の業の賜物を損なわずに保つことは、相応しいことである。
De viduis 13.6
Nec illis forte parum sit lubrico corporis non teneri; nam si erepta est subeundi istius palma certaminis, erepta etiam materia periculi: et quamvis non queunt coronari, non queunt tamen vinci.
PL 16, 258A彼らにとって、体の滑りやすさに捕らわれないことは、おそらく小さなことではあるまい。あの闘いに臨む栄冠は奪われているが、危うさの材料もまた奪われている。冠を受けることはできないが、敗れることもできないからである。
De viduis 13.7
Habent alia genera virtutum, quibus commendare se debeant, si fides firma sit, proflua misericordia, aliena avaritia, frequens gratia. Sed in istis nulla culpa; quia facti ignorantia.
PL 16, 258A彼らには、自らを推奨すべき別の種類の徳がある。信仰が堅く、慈しみがあふれ、貪欲が遠く、好意が絶えないなら、である。だが、この者たちには咎が無い。事が為されたことを知らなかったからである。
De viduis 13.8
76. Non eadem causa eorum, qui in se ipsos ferro utuntur, quo non imprudenter defleximus; sunt enim qui virtutis loco ponant, ferro culpam compescere.
PL 16, 258A76. 自分に刃を用いる者たちの場合は、これとは事情が異なる。ここへ我々が話を向けたのは、不用意にではない〔quo non imprudenter defleximus の係りは定かでない。quo を「ここへ」、defleximus を「話をそらした(向けた)」と取った〕。刃で咎を抑えることを徳の代わりに据える者たちがいるからである。
De viduis 13.9
De quibus etsi nostram nolumus proferre sententiam, quamvis sint statuta majorum; considerent tamen, ne quis id ad professionem infirmitatis trahat, non ad firmitatis gloriam.
PL 16, 258B彼らについて、先人たちの定め〔自らを去勢した者についての、先人たちの教会の定めを言うらしい〕があるにせよ、我々は自分の判断を述べようとは思わない。ただ、考えてもらいたい。これを強さの栄光にではなく、弱さの告白に引きつけることのないように。
De viduis 13.10
Ergo nemo militet, ne aliquando vincatur: nec pedis utatur obsequio, qui gradiendi periculum reformidat: nec oculi intendat officio, qui concupiscentiae timet lapsum. Sed quid prodest carnem abscindere, cum etiam culpa sit in ipso aspectu?
PL 16, 258Bそれならば、誰も、いつか敗れることのないよう、戦いに出るな。歩む危うさを恐れる者は、足の務めを用いるな。欲望に陥ることを恐れる者は、目の務めに注意を向けるな、ということになる。だが、肉を切り取って何の益があるのか。咎は、見ることそのものにもあるのに。
De viduis 13.11
Nam et qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28) . Et quae similiter virum in concupiscentiam viderit, adulteratur. Castos ergo, non infirmos esse nos convenit: pudicos oculos habere, non debiles.
PL 16, 258B「女を欲情をもって見る者は、すでに心の中でその女と姦淫した」(マタイ5:28)。同じように男を欲情をもって見る女も、姦淫を犯している。それゆえ、我々は貞潔であるべきであって、弱くあるべきではない。貞潔な目を持つべきであって、衰えた目を持つべきではない。
De viduis 13.12
77. Nemo igitur, ut plerique arbitrantur, se debet abscindere, sed magis vincere; victores enim recipit Ecclesia, non victos. Et quid argumentis utar, cum praesto sit Apostolici forma praescripti?
PL 16, 258C77. それゆえ誰も、多くの者が考えるように、自分を切り取るべきではなく、むしろ打ち勝つべきである。教会が迎えるのは、勝った者たちであって、敗れた者たちではないからである。使徒の定めの型が手元にあるのに、なぜ私が議論を用いる必要があるのか。
De viduis 13.13
Sic enim habes: Utinam et abscindantur qui volunt vos circumcidi (Gal. V, 12) ! Cur enim coronae occasio, et virtutis usus eripitur homini, qui natus ad laudem est, ad victoriam praeparatus, qui potius virtute animae castrare se possit?
PL 16, 258Cあなたにはこうあるからである。「汝らに割礼を受けさせようとする者どもは、いっそ切り取られてしまえ」(ガラテヤ5:12)。実に、称賛へと生まれ、勝利へと備えられた人、むしろ魂の徳によって自分を去勢できるはずの人から、なぜ冠の機会と徳の働きが奪われるのか。
De viduis 13.14
Sunt enim spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) . 78. Sed et hoc non omnibus imperatur, sed ab omnibus flagitatur.
PL 16, 259A「天の国のために自ら去勢した宦官がいる」(マタイ19:12)。78. だが、これもすべての者に命じられてはいない。しかし、すべての者に求められている。
De viduis 13.15
Etenim qui mandata dat, decretorum semper tenere debet mensuram: et qui pensa distribuit, aequitatem debet examinis reservare: Statera enim fallax, abominatio est apud Deum (Prov. XI, 1) .
PL 16, 259Aというのも、戒めを与える者は、定めの度量をつねに守らなければならず、割り当てを分配する者は、吟味の公平さを保たなければならない。「偽りの秤は、神のもとで忌むべきものである」(箴言11:1)。
De viduis 13.16
Est ergo minus pondus et majus: sed utrumque non recipit Ecclesia; Pondus enim majus et minimum, et mensurae duplices, immunda in conspectu Domini utraque (Prov. XX, 10) . Sunt pensa quae dividit sapientia; et ita dividit ut virtutem, viresque aestimet singulorum.
PL 16, 259Aそれゆえ、軽い重りと重い重りがある。だが教会は、その両方〔を使い分けること〕を受け入れない〔sed utrumque non recipit Ecclesia の係りは定かでない。続く箴言20:10 に合わせ、二重の秤を認めない意と取った〕。「大きい重りと小さい重り、二重の升、どちらも主の前では汚れたものである」(箴言20:10)。知恵が分け与える割り当てがあり、知恵は、各人の徳と力を見積もるようにして分け与える。
De viduis 13.17
Et ideo dicit: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12) . 79. Scit enim creator omnium affectus esse varios singulorum; et ideo praemiis virtutem provocavit, non infirmitatem vinculis alligavit.
PL 16, 259Bそれゆえ、こう言う。「受け入れられる者は、受け入れよ」(マタイ19:12)。79. 万物の造り主は、各人の心の傾きがさまざまであることを知っている。それゆえ、報いによって徳を促したのであって、弱さを縛りで拘束したのではない。
De viduis 13.18
Scit et ille gentium Doctor (Rom. VII, 23 et seq.) , bonus morum auriga nostrorum, et quidam interiorum rector affectuum, qui de se ipso didicerat legi mentis legem corporis repugnare; eamdem tamen Christi gratiae cedere: scit, inquam, varios incursus mentium repugnare; et ideo neque in tantum adhortationem integritatis intendit, ut aboleret gratiam nuptiarum: neque ita conjugium praetulit, ut studia integritatis exstingueret.
PL 16, 259B諸国民の教師〔パウロ〕(ローマ7:23以下)も知っている。彼は我々の振る舞いの善き御者、内なる心の傾きの舵取りとでも言うべき者であり、自分自身について、精神の法に体の法が逆らうこと、しかしその同じ法がキリストの恩寵に譲ることを学んでいた。彼は、精神にはさまざまな襲来が逆らうことを知っているのである。それゆえ、無傷さへの勧めを、婚姻の恩寵を廃するほどにまで強めはしなかった。また、結婚を、無傷さへの熱意を消してしまうほどに優先させもしなかった。
De viduis 13.19
Sed a continentiae persuasione incipiens, ad incontinentiae remedia descendit: et cum bravium supernae vocationis fortioribus demonstrasset; deficere tamen in via neminem passus est: ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes; didicerat enim et ipse, quia Dominus Jesus aliis panem hordeaceum (Joan. VI, 5 et seq.) , ne in via deficerent, aliis corpus suum (Matth. XXVI, 26) , ut ad regnum contenderent, ministravit.
PL 16, 259Bだが彼は、自制の説得から始めて、不自制への治療へと降りてきた。上への召しの褒賞をより強い者たちに示しながらも、道の途中で力尽きることを誰にも許さなかった。先行する者たちを称賛しつつ、後に続く者たちをも軽んじなかったのである。彼自身も学んでいたからである。主イエスは、ある者たちには、道の途中で力尽きないように大麦のパン(ヨハネ6:5以下)を、別の者たちには、国を目指して進むように自らの体(マタイ26:26)を与えた。
De viduis 13.20
80. Nec Dominus ipse praeceptum imposuit, sed voluntatem invitavit: nec Apostolus praeceptum statuit, sed consilium dedit (I Cor. VII, 25) .
PL 16, 259C80. 主自身も命令を課さず、意志を招いた。使徒も命令を定めず、勧告を与えた(一コリント7:25)。
De viduis 13.21
Sed non hoc humanum consilium, humanarum virium habere mensuram: divinae munus misericordiae confitetur in se esse collatum; ut fideliter sciret prima praeferre, secunda disponere.
PL 16, 259Cだが、これは人間の勧告ではなく、人間の力の度量を持つものでもない。彼は、神の慈しみの賜物が自分に授けられたと告白する。第一のものを優先し、第二のものを整えることを、忠実に知るためである。
De viduis 13.22
Et ideo Existimo, inquit, non statuo, sed existimo bonum esse propter instantem necessitatem (Ibid., 26) . 81. Non ergo copula nuptialis quasi culpa vitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda.
PL 16, 259Cそれゆえ、彼は言う。「私は思う。定めるのではなく、差し迫った必要のゆえに、善いと思うのである」(一コリント7:26)。81. したがって、婚姻の結びつきは、咎として避けるべきものではなく、必要の重荷として遠ざけるべきものである。
De viduis 13.23
Lex enim astrinxit uxorem, ut in laboribus et in tristitia filios generet, et conversio ejus ad virum sit, quod ei ipse dominetur (Gen. III, 16) .
PL 16, 259D律法は妻を縛り、労苦と悲しみのうちに子を産み、その向きが夫に向かい、夫が彼女を支配するようにしたのである(創世記3:16)。
De viduis 13.24
Ergo laboribus et doloribus in generatione filiorum addicitur nupta, non vidua: et dominatui viri sola subditur copulata, non virgo.
PL 16, 259Dそれゆえ、子を産むにあたっての労苦と苦痛を負わされるのは、嫁いだ女であって、やもめではない。夫の支配に服するのは、結ばれた女だけであって、おとめではない。
De viduis 13.25
Omnium autem horum virgo libera est, quae Verbo Dei suum spopondit affectum, quae sponsum benedictionis cum facibus exspectat (Matth. XXV, 4) , bonae lumine voluntatis accenso. Et ideo provocatur consiliis, non vinculis illigatur.
PL 16, 260Aこれらすべてから自由なのは、おとめである。彼女は神の言葉に自らの愛情を誓い、祝福の花婿を、松明を持って待ち(マタイ25:4)、善き意志の灯を灯している。それゆえ、彼女は勧告によって促されるのであって、縛りによって拘束されるのではない。